Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tin . Huiusmodi sunt otia, commoda vires , firma Valetudo, voluptates, honores , imperia &c. hesiderant. Hoe verbum pluribus desiderijs commune est, variisque desiderandi modis, ardenter , assidue , impatienter , solerter 3 aut si desiderium felicitatis respicias , ut Causam eorum, quae homines agunt , ad hunc finem obtinendum , considerabis illius Effecta i cuiusmodi sunt curae, labores, artes , studia , conatus, pericula , quae subeunt auidi felicitatis, ad eam inquirendam , & si fieri possit, iintieniendam. Iam singulas partes ex plicemus.

Vllum ne unquam in tota hominum

natione inueneris , qui non felicitatem exoptet ' Omnes cupimus , quam amisimus,& in violatae innocentiae poenam illius auiditate laboramus . Hanc, si liceat interpretem agere, statim inuocant primi vagitus infantium. Hane puerorum lacrymae, adolescentum vinces, virorum querelae, senum suspiria, implorant. Hanc petunt supplicuin, preces , hanc pauperum gemitus ringant, hanc ambiunt vota potentum, hanc Principum conatus inquirunt.

Quaere , quid speret ab aratro Colo.

222쪽

Praxis. ' rqqntis, malleo Faber , ab ense Miles iquid ab aestu sold Causidicus, quid At lietis a lentae seruitutis patientia, quid a turbidis commerciorum fluctibus Nun.dinator λ una spes omnium est, ut sortunam sibi propitient, & ad aliquem amatae selicitatis gradum aliquando ni

tantur .

FELICITATEM.

At quam Deus immortalis l) sel

eitatem sibi fingunt expetenda mi cassam , irritam, vanam. Αlius selicem se fore putat, si procul negoti js leni

perfruens otio utcunque Obscuram a sutcunque segnem, dum placidam vitam inconcussa tranquillitate compo anat. Alius bonorum summam in corporis firmitate locat, ut sit vegetum , robustum, Athleticum , & aegritudinis , aetatis, mortis etiam, si licet, minas irrideat . Hic si delici js affluat , voluptatibus innatet , si gulam, ventrem , Oculos, aures, omnesque sensus oblectamentis demulceat, adijsse credet Elysium. Ille Croesos praedicat, &Crasses, Midaeque manus inuidet omnia vertentes in aurum. O si Ganges, Tagus, Pactolus , & quidquid usquam terrarum est diuitis venae derivare

223쪽

oo , plificat 'ionis re se Iouem gloriaretur. Longe aliter sentiunt, quos Vrret ambitus, ac d minandi libido . Horum felicitas in apice stetit, nec ulla est eorum opinione sublimior, quam, quae hominum capitibus imminet , pene adoranda S perbia.

DESIDERANT. . Inania quidem, sal laeta , turbulenta

sunt ista. Sed neminem non allicit vel imaginariae felicitatis dulcedo . Hac una trahuntur esca mortales: haec viniorum summa est, haec meta consiliorum , & expetita operum merces. Quid quaeso est , quod vel ardentius ament , vel assidua cogitatione impensius animo reuoluant, vel impatientius expectent, aut solertius inquirant λ Qtiin tanta vis eos impellit, ut durissimis artium laboribus insudent , ut prolixis literarum stud ijs aetatem , ac vires conterant , ut cruentam subeant Martis

aleam, ut posthabitis carissimis pena, itibus ad ignota litora fragili rate traij- iciant , & Ulysseis. erroribus vagi tot iausis ingentibus noua quotidie pericu- Ia perscrutentur Z Quid tandem tot im- sprobis curis vitam addicit, niti parandae alicuius felicitatis cupido ' ξ

224쪽

sed fortas, E dices, non omnes tam amplas esse cuiusque argumenti amplificandi partes ; nec proinde tam facile dilatari singulas posse. Ita quidem est .' at neque ab omnibus par copia quaerenda; immo si forte in rem omnino sterilem incideris, moneo, ne frustra litus afandum suscipias , nec en in operam ludas velim, vel arte abutaris. Attamen vix ullum erit propositum Argumentum , cuius aliqua pars Amplificationi , non pateat , dum aliquam1peciem Distributionis ferre possit, quae ad res dilatandas apprime valet, Vt nungdocebo. De variis Distributionum Speciebas, illarumque ad Ampliascagionem, v .

CAΡVT DECIMUMSEPTIMUM. DISTRIBUTIO est veluti quaedam

rerum Anato me , quae Omnes illarum articulos discriminat, quare ceu Corpora, quae contracta minus apparebant , explicatis membris, quanta sunt Ostendit. Atque, ut Sileni Alcibiadis in se conuoluti laruas praeserebant informes , aperti Simulacra Numinum exhibebant,ita euenit, ut quod summuum dictum parui momenti videbatur ,

225쪽

2ot Amplificationii . l

per Distributionem euoltuum,in malois trem , melioremque speciem erumpat . l

es sunt DISTRIBUTIONIS deier, DIVISIO, PARTITIO,sENUMERATIO. a DIUIS IO est, qua Genus aliquod in lsuas Species diuiditur in P ARTITIO est, qua tum in frauParies diducitur.

E NUMERATIO est , eὴn: ad rem

explicandam illius Causas , Antecedentia, Concomitantia, Consequentia , Roctis sngulatim numeranao recens

Vbi ergo propositionem aliqllam amplificandam susceperis, obseruabis , qua sui parte quam ex his Distributi

nibus admittat , nam quaevis illarum copiam affert, quae nulli promptius as fluit , quam qui hac arte anatomica scitidem in plura membra diuidere . At nemo recte diuidendae rei rationem inueniet , quin eiusdem naturam perspectam habeat. Quamobrem non lassicit Locorum notitia, nisi etiam accedat cognitio rerum, quam vel usu, vel stri-dio, vel saltem auditu,alijs tradentibus, comparabis. Interim Distributionis usum exemplis disce. Per Diuisionem sententiam istam amplificat Seneca . Homines vitam

suam acarbo. de eloci lib. q. disp.

226쪽

tibus, ac studiis inanibus impendentes. His igitur in plures Species diuisis,quod

Sententiae unius compendio compressum latuerat, ita distributum extendit. De Breuitate Vita cap. 2 Non accepimos breuem vitam, sedδε- eimus; nec inopes eius, sedprodigi sumus. Alium insatiabilis tenet auaritia et alium in superuacuis laboribus opero- . sa sedulitas : alius vino madet : alius inertia torpet : alium defatigat ex alienis iudici js suspensa semper ambitio ,

alium mercandi praeceps cupiditas ct ca omnes terras, omnia maria spe t ucri ducit. Quosdam torquet cupido milii tiae, nunquam non aut alienis perici lis intentos , aut suis anxios. Sunt , quos ingratus Superiorum cultus vo iuntaria seruitute consumat. Multos

aut affectatio alienae fortunae , aut suae odium detinuit d plerolque nihil certum sequentes vaga , & inconstans , &sibi displicens leuitas per noua consilia iactauit. Quibusdam nihil, quo cursum dirigant , placet ; sed marcentes,l oscitantesque sata deerehendunt r adeo' ut, quod apud maximum Poetarum more oraculi dictum est,uerum esse non dubitem. . Exigua est para vita, quam nos via

227쪽

Ampli allanis Aspice illos ad quorum selicItatem

concurritur et bonis suis effocantur . Quam multis graues sunt diuitiae equSm multorum eloquentia quotidiano ostentandi ingeni j spatio sanguinem educit ' quam multi continuis voluptatibus pallent λ quam multis nihil liberi relinquit circunfusus clientum populus Z omnes denique istos ab infimis usque ad summos pererra. Hic aduocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat . Nemo se sibi vindicat ratius in alium consumitur. Interroga de istis , quorum nomina ediscuntur, his illos dignosci videbis notis. Hic illius cultor est , ille illius, suus no

Vitam Unusquisque quam multis distribuit.

Hi ne sententiam eandem Partitione dilatat, reuocando ad calculos exactae vitae partes , & Enumeratione Antecedentium , quibus absumpta est longaevi etiam hominis vita, ut proinde

immaturus mori dici possit. Ibidem

228쪽

ius ἐν agendum ad computationem aetatem tuam reuoca. Dic quantum ex isto tempore Creditor, quantum Amica , quantum Reus, quantum Cliens abstulerit: quantum lis uxoria, quantum seruorum coercitio, quantum officiosa per urbem discursatio . Adiice morbos, quos manus fecimus o ad ijce quod & sne usu iacuit: videbis te pata

Ciores annos habere , quam numeras . Repete memoria tecum, quando certus

consili j fueris, quotusquisque dies, ut destinaueras, recesserit, qui tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus quid tibi in tam longo aevo facti operis sit; quam multi vitam tuam diripuerint, te non sentiente , quid perderes 3 quantum vanus dolor, stulta laetitia, auida cupiditas , blanda conuersatio abllulerit 3 quam exiguum tibi de tuo relictum sit: intelliges te immaturum mori. Ad uberiorem vero Propositionis Amplificationem iuuabit plures in ea Distributioncs inuenire; vel unius Distributionis membra Di stributionibus alijs dilatare . Do exemplum. Amplificanda sit haec Propositio. Quoiuibet

Elementum gula importunitas vexat. Primo Diuisione uteris , Elementum

in Terram, Aquam, Atrem, Ignem di

229쪽

diuidendo. Hinc per Partitionem Terram in Campos, Vineas , Sylvas diduces, Aquam in Maria, Lacus , Flumina, per quae gula bacchatur 3 Aerem in varias regiones , Ignem iaossicinas , pluraque ministeria distribues, quibus cogitur gulae seruire. Tuna Per enumerationem recensebis Adiuncta modi , quibus gula singula vexat Llementa : Terram frugum, fructuum,ac animantium populatione , Aerem tot excogitatis ad stragem Aulum insidiis, Aquam tot piscationum generi bus, Ignem tam variis usibus, quibus illum diu, noetuque exercet ad suas cupiditates explendas. Ex quibus omni hub en quam ampla confici Amplifica,tio possit. cVODLI RETELEMENTUM GULAE IMPO RT V N IT ASUEXAT.

x. TERRAM.

Quaenam impotentior Tyrannis ,

quam quae uniuersum rerum naturam immanissimis exactionibus insatiata perturbat λ Cernis lacerum terrae sinum, quem assidue dura cultorum manus

vomeribus discindit , bipalijs euiscerato

230쪽

waxrs. . 1 rat . litonibus sodit , irpicibus carminat ' Qtior sum tam operosam , & Runouam intermissa laniena, nisi ut alendar non sol tim , sed explendae gulae -- cunditatem extorqueat At quae tanta ertas intemperantiae satis esse videatur, quae, nisis lautissime luxuriet , an nonae charitate laborat 3 Parum est quidquid metit ex arvo feracior Altas , quidquid ex vinetis legit felicior A tumnus , quidquid ex pomari js, ct hortis diues annus largitur . Quantun uis affluentissimo rerum prouentu, di hor rea , & cellaria redundent, vix plebest fami tanta copia sussiciet . Superbius adhuc, & crudelius esurit profusa ia-rluuius, cui desipiunt haec vulgaria

terrae munera, nisi caeterarum animantium cladibus opsonetur. Non satis itaque frugibus , ac vino colitur Deus Venter ; maioribus victimis placandusesta Ad profanas huius aras armenta rapiuntur, & greges; quin exhaustis iam, aut vilescentibus bubili, & caula, sylva tentatur; ut praeter minora illa Numina Bacchum , Cererem, Pomo nam , Palem, familiares videlicet verinnulas , pharetrata quoque Diana gulae praestet obsequium . Quis numeret vel instructas Venatorum plialanges , vel coaetos ad classicum Verta horum ma Mipulos, vel tot venabula, plaSis, telas tor

SEARCH

MENU NAVIGATION