Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

De Narratione ἰhus humanam vitam institutuit: Adde sub figmentorum lamis latentes Poetas vitia liberius insectari, iudirique Virtutes , declinandaque illorum damna , premenda istarum vestigia elegantissimis piguris adumbrare. Hinccii renes , quae mollibus cantilenis ad mortem soporant I Circe, quae venefi- eis poculis homines vertit in bruta , exitiales esse docent voluptatum blanditias. Immissae in Phineum Harpiae , Furiae agitantes Orestem admonent imminere sceleri Diuinam ultionem 3 patrati criminis conscium ani mur conscientiae stimulis cruciari, suosque secum circunferre tortores. Habes in

AEnea pietatis, in Eurialo, ac Niso amii initiab in Penelope fidei, in Vlysse prudentiae imitanda exempla. Idem alibi Eloquentiae vires ostendit,ubi de Achillis armis cum Aiace contendens Fortis

tulit arma disertus. su Consule Natalis Comitis Mythologiam, qui Poeticas fabulas eruciitissimis commentationibus illustrauit, hisque inclusa Ethicae,ae Physicie dogmata enucleauit. Praeter Poetas alij non desuere ficta-xum Narrationum artifices, ut Luci,nus , Achilles Statius, Apuleius, & Pe- ronius Arbitere quantiis cauld legendi huiusmodi Fabulatores; cum pleriqu2

352쪽

De Narratione ἰ 3 i'

abutentes ingenio Satyram, & simpudicitiam perionis induerint, ut licentius baccharentur . Habes e recentioribus Io: Barclai Argen idem . Petri Firmmiani Gygem,aliaque eiusdem,& similitim scriptorum opera , quae sine damno integritatis figmentorum voluptate

delectant. .

Haec noua fingendi libido a Graecis ad mentiendum natis in Latinos effluxit , seque sensim diffudit in aliarum

Gentium linguas. Hinc tot vulgata soluta oratione Poemata , apud Noli rates Romanet, , magna plerunque iactura temporis, nec minori morum' exitio.

Tu, si sapis, inanibus commentis, me risque styli lenocini js blandientes pagi- Das tineis legendas relinques . Quin si totum fabularum genus , quod solas aurium delicias profitetur, o sacrario suo ut Macrobius docet in nutricum

cunas Sapientia eliminat , quonam amandabit illecebrosa illarum inquinamenta , quae mentibus insidiantur 3 Vt vero ad Poeticum Argumentum redeam, unum hoc iterum, iterumque moneo , seruandam in eo similitudinem Veri , cauendumque , ne fingendi dulcedo in absurda rapiat, quae perso nis, rebus,loco, temporique repugnentὸ quo in genere Scenicae Actiones ex foculi soliasse genio non raro peccant fiquae

353쪽

De Narratione

quae ut implicito eventuum nexu, &Hiranda Cata strophe spectatores oblectent, immaniora Sphingibus, &Chimaeris portenta inducunt ι Sed haec alij viderint e nos enim nondum soccos induimus , & cothurnos.

De Faluti .

CAPUT TERTIUM. FABULA Graece APOLOGVS h

Poetis exorta e Musarum adytis in Seholas Philosophorum transiit ad morum magisterium, suod sine supercilio exercet ; dum grauissimis monitis tanquam aliud agens instituit, ac ludendo emendat. Celeberrimus est A sopi ibbellus, in quo festiuae brutorum, hominumque confabulationes ad seria legentes erudiunt rquanuis primus si milium Fabularum author Hesiodus Quintiliano videatur. Instit. Orat. lib. . c. II.

Triplex Fabula est e RATION LIS , MORALIS, σ MISTA.

R MIONALIS dicitur, qua homi- mfacta, σ dicta essetis. Hui us gene- ris illa est apud AEsopum, in qua Fullo Carbonarii hospitium recusat . MORALIS , qua ratione carentium moribus utitur ad instituendam hominum vitam. Talis illa est,quae Vulpem,

354쪽

. De Narratione 3 r& Crocodilum inducit de nobilitate

contendentes . .

. MISTA, qua hominum , σ irratis-nalium couloquia continet A qualis ea est, in qua captus 4 Furibus gallus gallina

ceus frustra veniam precatur . . f

lauae sunt Fabulae partes NARRAETIO , er ADMONUM NARRATIO est ipsius Fabula expositio . A MUNITM est rei narrata ad rem subiectam accommodatis , seu explicatis sensus latentis in Fabula . Si haec Ad- monitio praemittitur Nacrationi , dicitur PRAEFARULATIO, seu A TEFAl ATIO; si subditur in fine, vocatur AFF ABULATIO. En Z,

picum exemplum . Narratis pabula In cella quadam, melle effuso, muscae aduolantes comedebant . Implicitis autem earum pedibus euolare non pol rant . Cum vero suffocarentur , dice bant. Μiserae nos , quia ob modicum cibum perimus,

. Asfabulatio. Fabula significat, multis gulam multorum malorum esse causam.

Non lepida itaque sol tim figmenta Fabulas commendant , sed insuper utitia

355쪽

Hr. De Narrati ohe . Ita monita , quae magnum asserunt m ribus fructum. Hi ne a Sapientibus etiam , grauibusqtie viris adhiberi consueuere. Et quantiis apud Oratores non . frequentior sit earum usus, non omnino tamen ab Oratione excludendus; plurimum enim delectant , aures', recreant, serijs lassas 3 atque ad animos , popularrium praesertim hominum, mouendos valent , & vim habent argumenti λ

simili. Vide Rhetorem Galli lib. 4,

ze ratione eontexendae Narrationis euiuscunque Facti .

v Vplici modo tractari potest in I ratio cuiuscunque Facti. Primo

sa miliari stylo,breuique, ac nuda illius expositione . Secundo diffusa , & or nata eiusdem explicatione . Hoc itaque secundo modo tractata Narratiosea est, quam tantopere Quintilianus. Instit. Orat. lib. I. cap. Φ adolescentihus commendat, scribendi, ac dicendi tirocini js perutilem 3 ut simplicen eam facti expositionem dilatare , as

exornare assuescant, quanta maXima

possint adhibita diligentia. Materiam quoque inter initia esse mautili abunda

356쪽

ne Nurratione. 3 3 3trorem, atque ultra, quam oporteat suosam . Nam quan uis castigata Narratio, neque arida prorsus esse debeat, acis ieiuna , neque sinuosa ,&accersitis D scriptionibus imitatione Poeticae licentiae lasciuiens a in prima tamen aetate laudanda potius Oratio, quae exuberet,

quam quae sterilescat: facile quippe re- . medium est ubertatis, sterilia nullo la

bore vincuntur. Uarie quoque Narratio tractatUr pradiuersitate materiae: grauiorem enim

sty lum grauia,& seria desiderant, a m niorem festiua ,& iocosa. Sed & alia narrandi ratio Historicis est , alia Poetis , alia oratoribus . Historici non vehemens adhibent,& arte Oratoria elaboratum dicendi genus , at sincerum , & aequabiliterfluens,line validiorum Figurarum usu, ac motu animorum. Consilia tamen.& fines, & modos explicant, quibus res gestae suorunt s Conciones quoque, ac Descriptiones, cum opus est, inter,

. miscent.

Poetis omnem ingenii luxum in Narrationibus depromere seruato taumen decoro in ut & in caeteris , licet. - . . Oratores pressius quidem facta ex , ponunt; cum vel limplici Narratione utuntur ad docendum 1 vel cum iam 'autum liquod Pactum arguto, Vibraq

357쪽

Nurratisne . toque stylo exornant potia quam nar rant. Sed Narratione S, quas ad dele tandum, seu ad illastrandam oratio nem inducunt, vel ad affectu Lexcitam dos, planiori ubertate fundunt, malo rique instruunt uerborum, ac sente

tiarum apparatu ..

Memineris interim Narrationem Historicam a nobis dici non eam tan tum, quae historico stylo scribitur, sed quae verum Factum ab Historia de Prom Ptum, quan ut Soratoria dicendi forma , exponit ; sicuti Poeticam Narrationem eam dicimus , quae Poeticum

explicat argumentum, qua nutSno Ladstricta numeris inatione ... A quibus Locis Facti explicatio sumat ut iam docuimus in eiusdem Amplificatione, ac Descriptione. Sup

rest, ut aptiora quaerantur Fixurarum ornamenta. Ornatur itaque maxim

cuius quo Facti Narratio Figuris Descriptionis, Sermocinationis, Suspen sonis , Apostrophes, Communicati nis , Dubitationis, & Exclamationis

, Hinc Tulliu&. I Partis. Orat. Narra tionem commendat quae habet Umbrationes , expectationes, exitus inopi natOS , interpositos motus animorum, colloquia personarum , dolores, iracundias , metus , laetitias, cupiditates 3 quae omnia Figurarum illarum apta

358쪽

De Narratione . tractatione praestantur. His accedunt quaedam constructionis Figurae , quae in Narrationibus magno sunt usui , ut ENALLAGE σε LIPSIS. ENALLAGE , cum pinnitur Infinitivus pro Praeterito impe fecto , ut Subornaueratisruqs in virum

perfida vor. Elene1ciua doli , securus UIUERE, sincere cum illa VERSARI, nil CAUERE, hoc est vivebat, versaba

tur , caueb , vel Praesens pro Praeterbio , vi. Ducebat ipse Rex, antesignanos. Dum incautias. S 'I' , saxo crus eius AFFLIGITVR , innixus tamen tela nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores DIMICAT . Quae omnia Pi ter ita per tempus Praesens efferuntur.

ECLIPSIS fit, eam praetermistitu aliqua orationis particula quae ex con suetudine scriptorum stibauditur, Vt . onc furgium ; mox σ aliam . Submintelligitur ortum est. Se dicimus .uae ille. Hauenas Tullius. Nec plura. stippresso verbo dixit. Saepius verbum substantivum ommittitura ut d dignares visa , de qua vates consulerentnr . Nihil imperuium vistat. . Aut vindicendum fortibus, aut morienaum. Ita supprimitur verbum , a quo pendent Infinitivi, vir illi tollere ad Calum ma--ι , gratiaι agere superis , inexpedia,

359쪽

am felἰcitatem sibi gratulario omissis

verbo COEPERUNT. Hixiusmodi lo-nuendi sermulas in Historicorum lectione frequentes obser Habis. Plura de his Gallus in Rhetore lib. I. cap. IO.,&in Grammatica institutione lib. 2. Quod attinet ad Narrationis dii positionem, non multis praeceptionibus eli opustillius enim ordinem suggeret ipsa Facti series. Si exordiolo uti libuerit de sumetur vel ab aliqua sententia,vel celebri adagio, tae a breui commendatione Virtutis, aut vituperatione Vitii, cuius exemplum =n praefenti Fatio emineat. Quandoque ab Ante-eedentibus ,& Causis Facti aliquando a Descriptione loci , seu temporis, quores gesta est, fue personarum, ad qua S pertinet. Caeteriim Figurarum, & a Lfectuum variatio, tum sparsa interdum

pro rerum opportunitate acumina, &kntentis in Clausulis condient Narrationem. Pollaemo graue aliquod dictum, seu Epiphonema coronidem inar

Fabula eadem sermε ratione dispinnitur , ac tractatur pat stylum amatremae rem, vimque minorem & cultum Figurarum. Hominum quidem &aliortam animantium , rerum otiant sensu carentium colloquia inrexit, q auataime consum csse debent lqquea-

360쪽

De Narratione. 3ITtium naturae. Quae sint Fabulae partes

iam nosti - . De Argumento , seu Narratione a

Poetica vix quidquam aliud addendum stiperest, nisi quod quan uis oratione

soluta scribatur, ex Poesis commercio aliquam cum eadem affinitatem. redin Iet, amoenitate, ac luxu elocutionis ;non ea tamen licentia , quam pati Or tio non possit. Sed facile ex vicin Ia illabitur audendi libertas ; quare mirum non est, si hanc secuti scribendi rationem non semel Thyrsum Cad Cco commisceant, ac Cestro laborent . Audiendus omnino Quintilianus. Lib. I. cap. 9. Narratiunculas a Poetis celebratas notitia causa , non Eloquentia ,, fractandas puto .

NARRATIONUM EXEMPLA.

Historica Narratio. Iustus Pastor statres, cum adhuc pueri literis imbuerentur , proiectis in schola tabulis, sponte ad martyrium cucurrerunt. Et mox a Daciano Praeside teneri iussi, & fustibus caedi, cum

se mutuis exhortationibus constantissime roborarent, extra Ciuitatem per

SEARCH

MENU NAVIGATION