장음표시 사용
341쪽
3 18 De Descriptionibus. 'ARTIS OPERA . . t AEREUM SIG-M. .
Ex Plin. iuniori epist.6.dib. 3. Ex haeredi tate , quae mihi obuenit
emi proxime Corinthium signum . , modicum, quidem, sed sestiuum,& expressum, quantum ego sapio, qui sortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio. Hoc tamen signum ego quoque intelligo; eltenim nudum, nec aut vitia, s qua sunt, caelat, aut laudes parum ostentat. Essingit senem
stantem: ossa, musculi, nerui, venae , rugae etiam, ut spirantis apparent. Rari,& cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum: pendent lacerti, papillae iacent, recessit venter. A tergo quoque eadem aetas; ut a tergo aes ipsum, quantum verus color indicat, vetus ,&antiquum. Talia denique omnia, ut possint artificum etiam oculos tenere , delectare imperitorum; quod me quanuis tirunculum solicitauit ad emendum .
Seu mobiles icuncuia. Quid non assequitur humanae artis
industria' Non unius Promethei laus est
342쪽
est aemulari naturae ingenium ., nec sinium absolutissima. membrorum omnium periodis corpora formare , sed motum etiam , aliaque vitae milnera
impertiri . Vidi nuper seisivissimum recentioris Callicratidis opus a in quo tam scith ludebant oscilla , ut sensum
habere viderentur, ac mentem. In armarioli speciem modicum pegma iudigebat, undique inferius elausum, quo tegebantur intimae artis arcana . Superne theatrum pandebatur , lucida ieptum crystallo, ut spectantium oc dis peruium curiosas manus arceret .
Planitiem reserebat desinentem in syl-uam , sed herbidum in medio tumulum, in quo sederat Orpheus admota pectori lyra . Circa illum Satyri, Fauni , Sylvestres Nymphae , agrestesque Dij, tuo cultu insignes. In postrema
Pegmatis parte rimula clauim admittebat , qua disposita intus machinamenta intendebantur: haec amoto deinde retinaculo laxata Chorum artifici rotatu regebant. Excutiebat protinus otium ligneus ly ristes,motoque plectro circunstantem eam panegyrim , quasit pendentem a fidibus, ad saltationem agebat. Et verissimus quidem sonus audiebatur, certa lege modulatus: nam S musicam fecerat machinam faber , , denticulatis per interualla rotarum
343쪽
η io De Descriptionibus. axiculis , aerea fila , intus varie distenta pulsantibus. Nec minori arte fiet iiij
saltatores mouebantur ad numerum ,
ut iam intueri liceret fabulosa Thraciae
lyrae portenta. Nunc orbem lente mctiri , ac remetiri , nunc citatius vi gere choream , modo cessante fidicine abrumpere ; modo innovata modulatione instaurare, mutatisque attemperare cantiunculis, velut earum metrum , vicesque sentirent. Exibant interim delinitae concentu eX intimo nemore . ferae , atque e summis arborum ramis delapsum iam volucres alas explica
hant . Mira quaelibet de Orpheo vestro fingite Poetarum ingenia. Quantum inanibus figmentis antecellit mirabile artis inuentum
ORNATUS... Dignus nobili Musaeo pluteus erat, ex ebano, &ebore tessellatus . aErea signa, superinducto auro, sed magis arte pretiosa, scriptorium instrumentum clegantissimo schemate continebant. Λ dextra Pegasus Heliconiania rupem ungula. diens Hippocrenem eliciebat, aquis vario errore labentibus, donec in alueum cogerentur, florentibus ripis inclusum. His definitum
344쪽
marginibus atramentarium floridam fluvidamque venam scripturis felici omine promittebat . Pegasi dorsutata presserat redimitus platano Genius , qui tortile Amaltheae cornu dextera su stinebat, demissis e summo labro corona mentis exuberans. Graphiarium id erat, non aliunde sumendos calvmos docens, quam de Geni j manu, quo renuente reluctantes inuenies , &ca nihil in uita facies Minerva. Taciturnus a laesa Harpocrates labia digito
comprimebat, & quasi commisia sibi
arcana , vocemque tumularet, ceruice
leuiter flexa incubuerat urnae , a qua puluerarium vasculum promebatur . Signo suberat quadratum paribus oris loculamentum , in quo ductilis a fronte arcula , referente sphingem manu brio, occulta S notas , annulum cum
gemma, ceramque sigillarem seruabat. Reliqua loculamenti latera Cadmi , literarum iis uentoris, fabulam minoribus anaglγptis expresserant. In plutei medio , quo parieti proximitis haerebat , altior basis armatam AEgide , de lassa Palladem sustulerat , erecto supra cassidem gallinaceo gallo. Deae versatiles oculi erant, quibus assidue, decoreq; circumactis Musaeo inuigilare videbatur s moderante scilicet obtutus
345쪽
3ix De Descriptionibus . rotato horologio , quod latebat in basi .
Exteriores horarum characteres muta ligula percurrebat: seri ut innitum supplebat gallus, . qui quassatis ad singulas horas alis, hianteque rostro illarum n merum indicabat,toties repetito nescio quo tenui sono , gestinaceum ferme cantum imitante. Ad imas basis radices noctua excubabat . . Palladi sacra scaque mobilis ad usum cauo vertice lychnum excipiebat ut literari js lucrubrationibus facem praeserret ad noctu nas vigilias volucris nata, & perspicucior in umbris. Tam elegans , arguta. que supellex eruditam Domini lautitiem testabatur. t
346쪽
P Roxima Facti Descriptioni Narra
tio est, quam inter primas apud Rhetorem exercitationes collocat Fabius , & commendat , eamque docet Hypotypost differre. Ornata quidem , & fusa Farratio cum Descriptione,immo etiam cum Amplificatione conuenire videtur I inter quas tame .
hoc discrimen est et quod ex se Narratio eam tantum exigit Facti expositionem, qua legenti , audientique innotescat. Descriptio in illius Demonstrationcm incumbit , ut explicatis Partibus , &Adi unctis, quasi pictum veniat sub oculos et Amplificatio in Faeti exaggeratione versatur , ut appareat , quanta sit illius magnitudo, dignitas, turpitudo, atrocitas . Quare simplex Narratio prima ducit rei lineamenta a Descriptio superinductis coloribus emetiem exprimit; Amplificatio velut additis luminibus, & umbris essici h ut quasi corporis membra , torique promineant. At simul unitae mutuam tibi operam prae sunt, unaque saepe illustris , & ampla Narratio plures Descriptiones continet , atque Amplificationes.
347쪽
auid sit Narratio, quotvlexs qua illius Vis tutes.
gestarum, vel υt gesta rum expo tio. Quae Definitio docet ad Narrationem spectare , &Vere gesta ,& quae gesta sanguntur, ut mox Videbimus. Duplex Narratio est: alia, quae certam sedem in partibus Orationis habet : alia,quae in omnem orationis pamtem , ac usum venire potest. I rima dicitur Narratio Ciuilis , ad Forenses attinens Causas, quam Rhetoricis relinquimus , suo loco explicandam . SO-Cunda , quae ad haec nostra Praeludia pertinet, non alligata Civilibus Causis, multo liberiorcst, omniumque rerum expositiones complectitur. Illa igitur nunc Ommissa, de hac agimus, quae, Tullio teste , non inutili cum exercitatione dicitur, &scribitur. Tres sunt huius Narrationis species,
HI a Uuintil. I. I. cap. q. ad Here'. lib. I. Cic. de Inuent. l. I.
348쪽
De Narratione . 32sHISTORIA est rerum vere gestarum expositio . - ARGUMENTVMinae ut loquitur Aphtonius) Poetica Narratio, es sciares , qua tamen seri potuit; cuiusmodi sunt . in scenis Di amata, & expressa ad veri similitudinem commenta Poe
... F AB A est ad meritatem signi D
eandam sita Narratio ; nam utcunque minime vera, immo, & a forma veritatis remota en narret, aliquam tamen illis figmentis veritatem insinuat, &morum doctrinam. Ijs virtutibus praestare maxime Narratio debet ex Tullio. In Part. Orat., quae in reliquisb fere dicendi partibus ommendantur,. hoc est . visit Prob,
bilis , Dilucida, Breuis, & Suavis. Probabilis erit, si nihil contineat hcommuni opinione , nihil a personis, ac rebus alienum , denique nili Narrator insaniat, ut Delphinum Diuis appingat , fluctibus Aprum. Hor. de Arte
Dilucidam e Scit Elocutionis eandor, & ordo narrandi; si non temere misceantur ima luminis, media pri
Breuis erit Narratio , bi non longius petatur, si non eadem repetat, si non Gnutioribus immoretur. Sat breuis
349쪽
ea censeatur, in quo nihil otiosum est . 4uauitatem affert elegantia styli, &varietas Figurarum s ut io serius do-
Hae vero Virtutes, quanuis maxime Historicae Narrationi conueniant, quae caeteris praestat, estque demum vera Narratio, eaedem caeteris quoque sunt communes. Neque Fabulosae sua pro, habilitate carere debent, quae consistit in rerum conuenientia, & imitatione veri, ut egregie docet ex Hermogene
Priscianus . Mendacem quidem ait esse volunt Fabulam , ded ad vitam viblem, nec non & verisimilem. Est autem verisimilis, si res , quae subiectis
accidunt personis, apte reddantur. Ut puta , pulchritudine aliquis certat rPauo supponatur. Oportet alicui ast tiam tribuere r Vulpecula est subi jcienda. Imitatores aliquos hominum volumus ostendere ἐν hic Si mi is erit locus.
Etiam igitur in fictis Ethopoeia, dec
rumque seruetur. Caeterum hae vi
tute sublata & Argumenta, & Fabula non maioris eriint pretii , quam nugae aniles, & insanientium deliramenta.
350쪽
Doetici Argumenti leges hoc loes
2 exacte praescribere mei muneris esse non arbitror, ne in alienos fines transiliam 3 cum hoc ad artem Poetbν Cam spectet, maioremque cum Judici j maturitate postulet rerum peritiam , quam prima haec ferant adolescentiae Dudia cui magis expediet ad styli exe citationem probatis aliorum Inuentis inhaerere, quam noua proprio Marte Neque vero ad solam prodiit obieetationem suauissimus hic ingenii ' tus, sed ad condimentum Sapientiae, quam fictionum illecebris delinitam austeriora fastidientibus animis blandius Poetae propinarunt . His quoque tecta inuolucris, & Relirsonis mytte-xia , & Philosophiae arcana, quasi pro- sanis abscondita vulgi conspectibus , - oculatioribus tantum mentibus perui denda reliqueret. Argutis huiusmodi commentis utitur Epo eia , leti Heroica Poesis, ut vera illustrium virorum gesta nobilius exornet . Tragoedia Quoque, & Comoedia fictis euenti-
