Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 464페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

De Epistolis. 63s

Heliodorum 19. ad Theodoram 3 q. ad Iulianum . Plurima suggerent ad leniendum in tristibus dolorem Seneca in Consolationibus ad Heluiam, ad Polybium , ad Marciam et Setierinus Boetius de Consolatione Philosophiae: Franciscus Petrarcha de Remedijs utriusque

Fortunae.

COMMENDA TITI A est , quo

sommendamus aliquem alteri . Commendatoriam ali j appellant, quam vincem rei jciendam esse monuit Ver paeus, Tullianoque vocabulo Commemdatitiam esse dicendam . Perfectare commendationem tribus fere partibus constare docet Paulus Manutius. I Epist. 3. lib. r. Famil. Cie. Vt primo amicum eum esse doceamus, qui commendatur a nobis , dignumq; commendatione nostra, ob doctrinam , virtutem , nobilitatem, aliaue in eo laudanda. Et haec quidem commendatae perinmnae laudatio huiusmodi Epistolae pars maxima est. Secundo ut aequitatem rei,

de qua scribimust, exponamus , quae hone ita esse debet. illiusque , ad quem scribimus , di znitati, facultati, ac D

turae accommodata . Tertio ut beneficii memorem eum, quem commen

damus , nosque pariter fore sponde mus . Non his tamen partibus omnibus necesse est semper commendatioe So nem

442쪽

4io De Epistolis.

nem constare , ut colliges ab exemplis.

Cic. Epistola COMMENDATITIAE

sunt lib. I. 3. lib. 2. I s. lib.6.9. lib. I S.I., οῦ sequentes ferὸ omnes. Plini, lib. 2. 9. I 3. lib. 3. 2. lib. . Is. PETITOR A est , qua consiliamia sauxilium , benescium qirarimus ab alio. Hae sint petitionis lcges: ne tulit, honestique fines transiliat, nec aliquid petat probo viro indignum. Moderata praeterea sit, ac prudcns; ne vel eum , ad quem confugimus, nimium gravet, aut illius vires excedat. Notirlim erit demonstrare, quam necessarium sit illud, quod petimus, quam utile, honorificum , facile , reique assequenda: rationem indicare; adhibere denique preces, S gratum animum polliceri. Decorum maxime petitio seruet. Libere a familiaribus, & aqualibus poscere licebit et maiores verecunde rogabimus , Principes supplicibus literis exorabimus.

PETITORIAE Dist Epistola Tusiij

Epistola Generis Iudicialis.

CAPUT NONUM. ACCUS ATORIA, seu EXPOSTV

LATORIA, tuite Manutio in visi. i. Cic. cum MONITORIA , &

443쪽

IIo Epistolis. At O a IV R G AT O R O contienit; nisi

. quod Admonitio lenis obiurgatio est phaec vero acrior Admonitio; utraque in Epistolis species Accusationis est . Vtimur Accusatoria ad redargirendam aliquam amici culpam: ut negligentiam in soluendis promissis, tarditatem, vel intermissionem literarum. Sed meminerimus accusationem istam longe distare a severitate iudiciorum, atque a dicaci censura abhorrere. Omni proinde acerbitate, & contumelia

careat , neque nimis acuat calamum, ne amantium iras excedat; ut liqueat beneuolentiae magis , quam indignationis esse . Placida potius , & ingeniosa sit,& aliqua amici laude, aliqua etiam excusatione temperetur. Quod si quis

dentata charta rem agere velit , bilemque atramento effundere, aliunde qua Tat nigrae succum loliginis; neminem enim ad Satyras erudio. Aculeatas ibteras , aceto , nigroque .sale, perfluas luis

immiscuit Angelus Politianus lib. I 2. ad Bartholomaeum Scalam , qui paresidius in Rhi cerotis nasum rCtorquere conatur. Ita exorta eruditione contentio acrioribus vicissim accusationi bus sensim exarsit in pugnam 3 quod set pius euenire videmus, ubi potior ambeitia est laus ingenij, quo qui velit ce

aere ra rus erit . Ex

444쪽

Accusatoriae subi jei EXPROBRAETORIA potest, sed haec aliquanto seuerior, ut quae scribitur in ingratos, qui benefici js abutuntur , vel nullam reserunt gratiam. Haec parce adhibenda , atque ita moderanda est, ut collati bcneficii ostentationem non praeferat, neque nos illius poenituisse videatur .

Talis eis Epist. Cic. fib. EXCUS ATOR A praecedenti re

non aut: hac enim illa diluimus, de quibus acciuam urs vel crimen a nobis , si liceat, remouendo, vel attenuando, id neasque asterendo rei rationes, & cubpam in angustias temporiim , in occupationes , aliasue dissicultates rei jciendo. Quandoque magis laudabile fuerit, quidquid in nobis est eulpars ubi tamen expedire prudenter videbimus) ingenuo fateri, veniamque ab amico rogare, ac maiorum inpolierum promittere sole tiam, quae compenset errata, neglectiq; ossi dii iuspicionem aboleat. '

tib 1-i6. lib. .ao lib II I 3. DEFENSORIA cum EXCVS TORIA conuenit, nisi di serre ideo v lis , quod illa sit Excusatio aliorum , haec lὼ sensio sui. Idem de DEPRE

445쪽

DATORIA dicendum, quae demum Excusatio est , criminis consessionem , ae extenuationem cum veniae petitione coniungens. DEPREC ATORIA est Epistola Plini1 21. lib. s. . . APOLOGETICAM quoque ab E NCVS ATORIAE Verepaeus , non distinguit. Thesaurus eas tantum dicendas ientit Apologeticas , quibus docti viri opera sua vindicant ab eorum Cen suris, quos in eosdem exciverit aut liuor, aut aemulatio Doctrinae a Plures Apolo. geticas habet ri Hieronymus in Episto

Notiores , Praestantioresque collegi Epistolarum formaS, ad quarum aliquam caeteraS , quotquot occurrent , facile reuocabis. At neque singulis pertractandis exactiora tradidi praecepta 3 quod haec a Rhetoricae officina petenda sint: neque suas singulis Responsioneseensui subi jciendas i cum hae tandem

a missis Epistolis pendeant, a quibus

paratam habent materiem . Earum tamen ordinem necessario sequi non debere Lipsius docet. Instit. Epist. c. 6., adeo ut non dili incte semper a a capita respondeamus, sed ut vitum , atque hoc, illudue in mentem , aut in calamum venit et nisi forte alicuius facti, se-

a Lib. q. cap. 9. deli Arte deste istiere Milpuga a

446쪽

series, aut rei grauitas, quae per partes dilucide expedienda sit, eiusdem ordinis necessitatem afferre videatur. Denique scito , prae omnibus praeceptis profuturam optimorum Scriptorum . lectionem et quamobrem etiam , atque etiam hortor, ut assidue , diligenterqi

peruoluas Epiltolas Tullij, & suauisimas Plini j iunioris. Formula Epipolarum.

QVi scribendas primo Literas ag

grediuntur, haerere maxime ci ca Exordia solent ι quam dissicultatem ut emolliam , aliquot eorum ' . exempla propono . Addo Responsionum , & Clausularum formulas , plerasque ex Tullio ι ut habeas, quae imiteris, &, sit libet, excerpas ι dum memineris , videndum esse , quid, cui loco ,

magis conueniat. 'Formula Exordiorum. DPeto a te ne me putes obliuione tui . rarius ad te scribcre, qtiam solebam , sed aut grauitate valetudinis , qua ta men iam paululum videor leuari, aut quod absim ab urbe, ut , qui ad te proficiscantur, scire non possim. Cic. lib.6.

447쪽

Do Epistolis.

' Non sum ausus Saluio nostro nihil

ad te lite rarum dare et nec mehercule .

habebam , quid scriberem ; nisi te a me mirabiliter amari: de quo etiam nihil

scribente me te non dubitare certo scio. Lib. 9. IO. Puto te iam suppudere , chim haec te tertia Epistola ante oppresserit, quam tu schedulam, aut literam . Sed non urgeo et longiores enim expectabo, vel potius exigam . Lib. I S.ISNon scribentis diligentia, sed di

tantis temeritate longum ad te silentium rumpo, offerens tibi nudam OH-cij voluntatem. Extemporalis est Epistola, absque ordine sensuum, sine le-- nocinio, & compositione verborum γvt totum in illa amicum , nihil de Oratore reperias . In procinctu effusam putes, & abire cupienti ingestum viaticum. Ex Epist. D. Hieronymi sq.

rom. I. ad Iulianum.

Conatus persaepe sum scribere aliquid ad te vir clarissime; quo tibi metis animus, studiumque ,& voluntas innintescerent . Verum ne scio qui semper ingenuus, dixerim, an rusticus, obstitit pudor 3 ut qui nec me tibi satis notum sciebam , & virtutis fortunaeque tuae quodam quasi fulgore deterrebar. Sed impetrauit a me tandem qtialescunque has literas vel mulossici j ratio, vel tun

448쪽

4-6 . De Epistolis. humanitatis opinio. Angeli Politiani

Laitatio adseribendum . Olim nullas mihi Epistolas mittis. - Nihil est, inquis , quod scribam. Athoe ipsum scribe, nihil esse quod scribas, vel solum illud unde incipere pri res selcbant. Si υales, bene est ; ego um eo . Hoc mihi sussiciis est enim maximum . Ludere me putas λ serio peto . Fac sciam , quid agas, quod sine solicitudine summa nescire non possum . .

Plin. lib. i. epist. H. Ha modi est a. ια 2. ET L . lib. Responsionum Exordia. Legi tuas literas,quibus ad me seribis gratum tibi esse, quod crebro certior

per me fias de omnibus rebus, & meam erga te beneuolentiam facile perspicias tquorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, fecere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti s alterum facio libenter, ut quoniam interuallo locorum, di temporum aisiuncti sumus , per literas tecum quam ispissime colloquar. Crc.ί r.ep. . Quanquam me nomine negligentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs tecificium meum , quam iucundum requiri; praesertim ctim in-quo accusabar. culpa vacarem ι in quo autem deside-

449쪽

De Epistolis.

rare te significabas meas i iteras, praei serres perspectiim mihi quidem , sed tamen dulcem, di optatum amorem

tuum. Lib. 2. I. .

Recipio excusationem tuam,qua vi uses,cur s pius ad me literas uno exemplo dedisses ; sed accipio ex ea parte, quatenus aut negligentia, aut improbitate eorum , qui Epistolas accipiant, fieri scribis, ne ad nos perserantur. Illam partem excusationis, qua te scribis orationis paupertate sic enim appellas γijsdem verbis Epi stolas saepius mittere, nec agnosco , nec probo. Lib. . Quanquam i pia consolatio literarum tuarum mihi gratissima est, declarat enim summam beneuolentiam coniunciam pari prudentia ' tamen illum fructum ex ijs literis vel maximum cepi a

quod te praeclare res humanas contemnentem, & optime contra fortunam p ratum, armatumque cognoui. Lib. l. t .

Delectauerunt me literae tuae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad scribendum incitauit. Lib. 9. io. Immortales ago tibi gratias, atamq;

dum vivam; nam relaturum me assidimare non possum 3 tantis enim tuis Otaci js non videor mihi respondere posse snisi sorte, ut tu grauissime, disertissimeque scripsiti, ita senstirus es, ut me i

surre gratiam putes, cum memoria i nebo. Lib. IO. In Qua

450쪽

418 De Epistolii.

Quanquam gratiarum actionem tenori desiderabam , cum te re ipsa, atque animo scirem esse gratissimum t tamen fatendum est enim) fuit ea mihi periucunda i sic enim vidi quali ea, quae oculis cernuntur, me a te amari. Lib. l . I9. Varie affecerunt me literae tuae, nam partim ista, partim tristia continebant. Plin.lib. I. 9.Breuissima Responsones. Eadem Epistola & itudere te, & non studere significat. AEnigmata loquor. Ita plane ; donee distinctius, quid sentio enuntiem. Negat enim te studere , sed est tam polita , quae nisi a studente non potest scribi: aut tu es super omnes

beatus, si talia per desidiam, & otium

perficis. Vale. His ib.T. I s. Contemni te putas, quod non rescribo. Contemnerem,si rescriberem. Quos enim contemno, respondere his audeo vel occupatus ; tibi nec otiosus. Vale. Angeli Politiam lib. T. ubi σ' perbreues

Cia uia Epistolarum . Haec ad te scripsi liberius fretus conscientia ossici j mei , beneuolentiaeque ,

quam a me certo iudicio susceptam quoad tu Volesi consertiabo. Cic. lib. 3 7. Haec igitur tibi erunt curae, quemadmodum ostendis, meque totum, & mea,& meos commendatos habebis.Lo. 3.9.

SEARCH

MENU NAVIGATION