De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

iii Da, AN Vrnv I f. Luset T. piose Liuius libro sexto tertiae decadis Iustinus Teucrum aedificasse, non dicit , sed

Hispaniae littoribus appulsum , loca occupas se, ubi nunc noua Carthago eli, inde in Caulaeciam transiisse. Fieri tamen potuit , ut aliquid ibi manserit aedifici j parum frequentis,

di sine nomine, a Teucro xsque relictum.Carthaginis enim ipsum nomen, utramlibet in Hispania intelligas,Teucer ponere no potuit, cum nondum ulla extaret Carthago, ad cuius exemplum id no inen sumeret. 7Siue enim originem Carthaginis ex Iustino peta S, non parum multos post Troiam captam interfluxisse annos intelliges, siue ab Aurelio Cassi odoro, qui coditam dicit a Tyriis,

quod fatentur omnes, sed duce eorum Carchedone, regnante apud Italos Latino: Silvio, a capta Troia anni colligentur vltra centum triginta quinque . Eusebitis variat. Alibi enim auctore Philistoo a Zaro, & Carthagine Tyriis conditam dicit, ante Troiae captionem annis supra triginta . Alibi autem iuxta aliorum opinionem diu post captam Troiam. Timaeus Siculus eodem sere tempore Romam a Romulo, quo Carthaginem a Tyriis tradit fuisse conditam . Non hic addo Virgilium, quia necessario, ut verisimilem faceret fictu in Aeneae ad Didonem aduentum, paulo

post Ilij excidium, exorientem facit Carthaginem.

142쪽

ginem . Eaq. gratia reginam inducit de Te

cro ista dicentem. Atq; equidem Teucrum memini Sidona venire .

Sed historici aliter, tanta rei est incertitudo . Tamen ut Iustini de Didone, & bubulo corio, seu fabulam, siue historiam, ut receptiorem

sequamur, ante Romam conditam, annis septuaginta duobus landatam a Didone Ca thaginem admittamus , ita enim Iustinus. . Velleius autem paterculus libro priore,an-.

te annos quinque & sex inta,quam urbs Roma conderetur,iab Elyssa Tyria, quam quidam inquit , Dido autumant , Carthago

conditur.

. Seruius vero Gramaticus super illud,Vrbs antiqua suit, ante an nos septuaginta dixit.. Iam, cum a capta Troia usque ad condita Romam anni silerint quadringenti triginta tres, ut Solinus asserit libro primo capite se cundo, si ex iis demas septuaginta duos, quibus Iustinus Carthaginem ait Romam ante cessisse; nonne relinquitur Carthaginem anno a casta Troia tercentesimo sexagesimo altero suisse extructam λ, Nulla ergo extabat Carthago,quo tempore, paulo post euersionem Troiae, Hispaniae littoribus Teucer applicuit. Nec igitur ei lo Co Carthaginis nomen potuit imponere. Ni si quis nos doceat alterius peculiaris rei cau

sa id illum confinxisse nomen. QDm ostendiis di non

143쪽

ii 4 ANTIQFIT. Lus IT. di non posse , ego arbitror. At Hasdrubal vicum forte parum prius cultum propter loci commoditatem,in urbis dignitatem auxit, atque muniuit, Carthaginemq.vocatam ad imitationem patriae Poenis

habitatoribus frequentem reddidit, ut merito urbis conditor perhibeatur. Is ergo Hasdrubal consilio magis, quam ui regulorum ac principum conciliandis per amicitiam animis Punicum valde auxit imperium , dux arte mira,& Romanis tormidolosa, adeo, ut missis ad illum legatis, foedus percusserint, in quo inter cetera cauebatur, ne Carthaginiensibus liceret Iberum fluuium cum armis traiicere, per Hispaniae reliquum, ab Saguntinis tamen abstinentes, qua vellent, progrederentur, Ut libro secundo retulit P lybius, & in initio de cadis tertiae Liuius . - Sub hoc Imperatore Hannibal vixdum pu ber, triennio meruit, litteris accersitus Carthagine . Sed obtruncato Hasdrubale a seruo quodam ob iram interfecti ab eo domini, sicut superius attigimus, cum de Tagi nomine' ageremus, dux ab exercitu Hannibal est declaratus . Is non modo eam Hispaniae partem , quae propius Africam est, sed etiam Lusitaniam suo iunxit imperio. Fuisseq. eum

in Lusitania testatur, vel oppidum ab ipso dictum , portus Hannibalis in promontorio sacro, apud Melam, vel illius verba, quaeir

144쪽

fert Liuius primo tertiae de cadis libro r Satis adhuc in vastis Lusitaniae, Celtiberiarq.

ii montibus pecora consectando, nullum emo-ς Iumentum tot laborum , periculorum Q. Veii strorum vidistis.. Coepto quoque iam terra, mariq. bello militasse pro Hannibale Lusitanos , ostendit Li- a uius decadis tertiae libro primo his verbis ei: Creati Cosules Cn.Seruilius,& C. Flaminius. ia Ceterum ne hiberna quidem R0manis quie- , ta erant, vagantibus passim Numidis equiti- btis, & quae his impeditiosa erant, Celtiberis, et Lusitanisque. ita Qvin Hasdrubal Hannibalis frater,cui reli a cta erat custodieda Hispania, ut eodem libros inquit Liuius,in Lusitaniam ac propius Oceanum concessit.

Cumq. postmodum ad statrem in Italiaeta iis bellum gerentem se contulisset, ac duo alij

Hasdrubales cum Magone, ac Massinissa in si Hispania rem punicam gererent, alterum ex

iis Gisgonis filium ultimam Hispalliae oram,

is quae ad Oceanum, & Gades vergit, hoc est,idi Transtaganos, & Tufdetanos Lusitanos te: tulisse apparet. Magonem autem reliquUS . ii Vnde cum ambo ad Hasdrubalem alterum ., s post factum cum Scipione ad urbe Baetulanali praelium, auxilio iam sero deuenissent, capto ii in commune cosilio, ut Hasdrubal ad Hanni- , balem in Italia cum exercitu iret, imminu- II a tum

145쪽

xi DE ANTIQIIT. Lus IT. tumq. quod erat Hispanis militibus repleretur. Mago traditis Hasdrubali Gisgonis, quibus praeerat, copiis, cum grandi pecunia ad conducenda ex Balearibus auxilia est profectus. Hasdrubal vero Gisgonis cum exercitu penitus in Lusitaniam abiit, ut ad yltima si-1paniae traducti Hispani milites , a transiti nibiis ad Rqmanos prohiberentur. Haec ex

Liuio sep imo tertiae: decadis libro, & in istitio octaui. Et post proelio victi Carthaginienses, duce amiss0 in ultimam Hispaniae0ram,rsque ad Oseanum compulit erant . . Hannibalem secutos fuisse Lusitanos in Italiam,non modo ex Liuio colligimus, sed id etiam confirmat Silius libro tertio in catalo- gQ populorum, quos ad Italicum bellum Poe

Et Eos Viriatus agit,Lusitanumq. remotis

i extra ium tussiris, primo Viriatus in aeuo omen immanis factum pori nobile damnis. Et libro quinto in pugna ad Trasymenum, Tellum signi serum, ac nobilem Mamercum

ab iis interemptos ita narrat. P ecfati melior Mamercus, corpore toto. Exoluit poenas, nulli non saucius hoVi. - . Namque per aduersos, qua Lusitania ciebat r/i dira manus, raptu cu sanguine Telli O , Signiferi , magna vexillum mole ferebat, IEt trepida infelix reuocabat sim suorum. - furiata GPors, aUisq. accensasu erbis ;

146쪽

' Quodcuque ipsa manus gestabat missis,quidquid

Praebebat tellus, sparsis non pervia telis, - Iniecit pariter pluresq. in corpore nullo . Libro quoque decimo in memorabili illa Cannensi pugna, C N. Servilium a Viriato Lusitanorum duce intersei tum ait, Viriatum vero ipsum ab Aemilio Paulo Consulo.

Incurrebat in arimno.

Vincentum Consul: pereundi Martius ardor , ii Atque animos iam sola dabat fiducia mortis. lcum Viriatus agens telis, regnator Ibera - Magnanimus terra,iuxta, atque ante ora furetis

obtruncat Pauli fessum certaminis hostem . Heu dolor, heu lacrymae, Seruilius optima belli, FHὶ Paulum belli pars optima, corruit ictu

Barbarico,magnamque cadens leto addidit uno Inuidiam Cannis, tristem non pertulit iram . Consul, .insani quamquam contraria Nenti Exarmat vis, atque obtendit puluere lucem, Squalentem rumpens ingena toruus arenae Ingreditur nimbum, ac ritu iam moris Iberi Carmina pulsata fundentem barbara cetra Inuadit, laeuaeq. fodit vitalia mammae .

Et ne quem turbet liqc Si iij de Viriato Narratio,aduertat alterum fuisse Viriatum hunc, alterum magnu illum, qui cum Lusitanis a versus Romanos, annos quattuordecim pumgnauit.

Nam hic regulus a poeta perhibetur, ille aIter ex pastore, ac venatore latro, & inde H a dux

147쪽

118 DE ANTIQUIT. Lus IT. dux exercitus ab omnibus qui de eo scripsere,. fuisse narratur. Hic a Paulo Consule Cannensi

pugna occisus est, ille alter Seruilij Carpi nis dolo atque insiuiijs perij t. At inter mor

tem unius , atque initium bellorum alterius fluxerunt anni circiter septuaginTa,videlicet ab anno conditae urbis D X L . ad annu D C ' I I.

Iterum siquis urgeat, quonam modo Silius Viriati nomen mox factum nobile Romanorum damnis asserat λRespondebo non reserendum hoc ad priorem Viriatum, quamquam,& ad hunc, qui & ad Trasymenum,& ad CannaS, Romanorum damnis inclaruerat, sed p tius ad posteriorem Viriatum ducem maximum . Ιdeoq. poeta non dixit ducem factum nobilem, sed ipsum nomen Viriatum, ignotum prius, mox, idest post paucos annos,Romanorum damnis factum nobile . Fuisse vero idem nomen duobus Lusitanis ducibus,diuersis temporibus,non mirabitur, qui una tempestate, tot Hannibales,& plures aduerterit extitisse Hasdrubales. Praeterquaquod Viriati nomen, nempe a virtuna magnitudine dictum,utrique indictum a suis esse potuit,eadem gratia .Vnde & Lucilius Hannibalem Viriatum appellauit,ut est apud Nonium

Marcellum . . . .

Finito Punico bello, & a P. Corn. Scipione pulsis Hispania Carthaginiensibus, cum nondum perpacatae essent prouinciae , stequenti bus

148쪽

L13ER TERTIUS. II bus eas bellis Romani attriuerunt, interdum victi, maxime intersectis intra mensem duobus fratribus P. & Corn. Scipionibus, saepius

tamen victores .

od ad Lusitanos attinet,M. Portius Cato,is qui Censorius cognominatus est, ex Hispania citeriore, quam fuerat sortitus, ad ulteriorem descendisse videtur,si Polybio apud Plutarchum assentiamur. Lusitaniam certe in officio continuit , metu ne an bene fici js no scio. Reperi de eo fragmenta marmorea duo, sed ex quibus nihil certi diuinare potui.Alterum Olysippone ingradibus Palatij, quod est in summa arco.... M. PORTIVS. M. F. M. N. CATO . . .

Marcus Portius,Marci filius, Marci nepos Cato . Alterum in agro Sintriensi , in vico cui nomen est Fanum, de quo alias, & est cippi stacti superior pars.M. PORCIO. M. F. CATONI OBSINGVL EI

Hoc est.

MarcoPorcio,Marci filio Catoni ob sing larem eius. Post Marci Catonis ex Hispania Profectionem, cum multae in citeriore pro H uincia

149쪽

uincia ciuitates rebellassient circa urbis annum D LX. Sex. Digitius Praetor crebra ma-

gis quam digna dictu proelia fecit, & adeo pleraque aduersa, inquit, Liuius in initio libri

quinti quartae de cadis , ut vix dimidium militum , quam quod acceperat successori tradiderit . Nec dubium suit quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius. CN. F. Scipio, trans Iberum multa secunda proelia fecisset . Quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum d fecerunt . Praetor haec gesserat Scipio . At idem postea Propraetor acerrimu illud proeliu cum Lusitanis gessit, de quo sit perius multa diximus, cum qualisnam gens Lusitanorum esset disputaremus. L. Corn. Scipione, qui postea Asiaticus appellatus est,& C. Laelio nepote coss. Circa V bis annum D LXI v. Lusitani L. Aemilium Paulum Propraetorem, cum uniuerso exercitu ceciderunt, in qua pugna ipsum Aemilium interijsse dicit Orosius, qui eum Proconsulem

vocat. Nescio quem secutus auctorem .

Non enim interijt,cum post hanc pugnam, iterum collatis signis, ingeti clade Lusitanos affecerit postea bellu Macedonicum cum magna gloria gesserit, ut idem Orosius fatetur eodem capite , nisi alium existimauerit, constat autem ex Liuio eundem fuisse. Nam

quod Orosius illum Proconsulem vocat , id

150쪽

sorte est, quoniam in Hispaniam sibi decretam prouinciam, non cum sex tantum securi-hus, aliorum Praetorum more, sed cum duodecim honoris causa missus est, ita ut dignitas consularis in imperio eius inesset, ut in ipsius vita narrat PlutarchuS.

Sed praestat Liuiu audire lib. septimo quartae de cadis. Huius triumphi videlicet M. Acilij Glabrionis de Aetolis) minuit laetitiam, nuntius ex Hispania tristis, aduersia pugna in Vascetanis ductu L. Aemilij Proprstoris apud oppidum Lyconem , cum Lusitanis sex millia de exercitu Romano cecidisse,ceteros pauentes intra vallum compulsos aegre castra desen disse,& ad modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos. Quaesiuit aliquando a me Ioannes Vasaeus vir doctus, ac diligens, cum Hispanicar x rerum chronicon commentaretur, quosnam arbitrarer esse Vascetanos, in quibus tam i

signem victoriam adepti essent Lusitani. Respondi, videri mihi lectionem nonnihil

fuisse deprauatam, litterarum commercio,iz-gendum q. in Ba testanis . Nam solebant nonnulli B. eo no,quo. V. cum est consonan S, Pronunciare,ut etiam modo Graeci, & Hispanorum plerique . T, vero minutiore littera qua nunc utimur scriptum, facile mutari potuit in C. Vascetanos enim in ulteriore Hispania populos, scire me nulloo , immo ne s

SEARCH

MENU NAVIGATION