De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

. LIBER QUINTV s. a 293 Romanorum priuilegus, potie 'ntur , Uno dumtaxat excepto, ut Onuphrius assierit, quod in curias Romanas descripti non erat, atque ob eam causam curiatis xon iiijs , in Aquibus tamen parum momenti erat, excludebantur . Curiae enim selum ad eos qui ur' hem Romana incolerent, pertinebant. Nam

qui in municipjjs habitabant, sua sacra municipalia pro curijs habebant. Ius vero Italicum,seu antiqui Latij,adeo nobile,& prscipuum suit,ut etiam aliquot coloniae antiqua di celebres , minime illud adipiscerentur. Quae vero Italici iuris dicebantur in maximo id honore, & beneficio ponerent, ut col ligitur ex eodem Vlpiano, in l. I. de censib. quo loco gloriatur Phoenicem Tyriorum c loniam patriam suam, ius Italicum fuisse, adeptam, ob insignem erga Imperium Romanum fidem, ceterasq. dotes, quas ibi, ut gratus ciuis commemorat. Et paulo post. 'in Palaestina, inquit duae sunt coloniae, Cosarisnsis, S: Aelia Capitolina, sed neutra ius Italiqum habet. Quin etiam in Lusitania,&reliquis Hispaniae prouincijs, Emeritenses,

Pacenses, Valentinos, cum coloni essent, i

ris Italici esse affirmat idem in l. vltima e dem titulo: quibus addit Galliae Narbonensis,& Germaniae nobilissimas colonias. Sple-dor itaque, & dignitas Eborediis municipij, tam ex originis antiquitate, di Italici iuris

322쪽

phaerogallim quam ex eo etiam deprehenditur,quod immunitatis itis habuerit, utpote,quae inter stipendiaria Lusitaniae oppida a Plinio minime numeretur lib. q. cap. a 2. Vt autem olim Caesaribus, & ceteris Romanorum ducibus haec ciuitas grata fuit, sic quoque a potentissimis Lusitaniae Regibus in ximo sena per in honore est habita,& post lysipponem Regni caput primumdocum ob tinere censetur , quamuis ei haud libenter hunc honorem ccslura sit nobilissima Calena sis urbs hec hodie Portugallensis dicitur, sita, ad osti uni Dur10, ut suo loco dicemus, cum . ad illam haec historia peruenerit. Quid autem prohibet carmina nostra, ex eadem illa silua ; de hac Eborae dignitate a Caesare o tenta, in mediiim proferri, ex quibus ea, qua dixtimus, apertius cognosci possint λ

lae magna parem frugunt,foecunda virorum i l lue altris,nolus bsogratissima salve. 'Caesaribus dllecta phs,adamataqI magnis i ii thegibus,antiqui retinens monumenta decoris, Maximus ille ducunt, munχglaria gentis. 1 ι Iulius a Thy ygio deducens nomen Iulo: Cum quate et terro armis, cumsedera fama

Compleret, Ou sq. Orbis tractaret tabenas: . Te titulis, ciuescis tuos decorauis opimis, Muneribus; largas manu largitus hon es Eximios,Latij tribuit tibi iura vetusi. i ii

caesaris hinessi creuit amor, cui marmora quo nia

323쪽

ass- LI B ER QUIN TU . In medio mansere foro,testantia laudes, Egregiumq. viri decus, a quo Iulia dici

audes, occiduaύ inter memorabilis urbes.sed ut ad Romanorum monumenta deu niamus, quae praeter iam superius adducta is,

in ipsa urbe, & in eius agro reperta sunt, ex. quibus antiquitas satis ostenditur. Illa statim ia peruulgata inscriptio sese offert, quae incipit L. SILO S ABIN VS, quam Re-sendius libro tertio iam exhibuit. Cuius interpretationem ab illo praetermissam, tan- tummodo ibi apposuimus. Reperta autem fuit haec inscriptio, in praedio cognominato Pomariensi, distante ab hac urbe xvj. mili. pass. & ab oppido Vienna, vj.mil. pass. ubi amoeni sunt colles,quos Appianus Alexandri vinetis consitos suisse,& ibi templum Veneris extitisse refert. Constat autem apud omnes Hispaniae antiquitatum scriptores, vetustissimam esse omnium,quq apud Hispa--nos hactenus inuentae sunt. Commissum est enim illud proelium, inter Caium Plautiu, &Viriatum Lusitanorum ducem,anno ab urbe condita sexcentesimo nono , into Fabio .Maximo, & Lucio Hostilio Consulibus. Nisi .

antiquiore esse admittamus,eam , quae Marco Catoni Censorio tribuitur a Petro Appiano Alexandrino, quae incipit PALLADIVICTRICI. Sed meo iudicio, illiusculi antiquitatem parum redolet. . P

324쪽

αys DE AN VI XIT. Lus IT. Extat autem apud nos, in agro Sin triensi ,

in vico cui nomen est Fanum,marmor admo dum vetustum, dicatum memoriae Catonis, sed impersectum,&qacerum, litteris confractis, & alterum in ipsa Olysipponensi ciuita

te, in arce summa, quorum meminit Resei

dius libro tertio, de quo autem Catone, ibi fiat mentio nihil certi ausus est asserero.

Ego a veritate minime abhorrere putabo eum, qui ad antiquum Censorium reserat, quem in uniuersa Hispania Imperium te nui si e constat anno ab urbe condita quingentesimo quinquagesi ino nono: atque etiam in ulteriori Hispania res gessisse Plutarchus testatur,ut etiam Vasaeus annotauit, tomo pri mo,cap. I a. ubi de cius consulatu agite Hinc

illius in Lusitanos amor ; ita ut Galbam

eo iam gratiam accusarit, mutua etiam L sitanorum erga ipsum beneuolentia, oba

cepta' beneficia, quod verba Sin triensis inscriptionis significare videntur. Sed ad ce teras inscriptiones redeamus. Habuit olim hic ciuitas nobilem Flaminicam hoc est setita Crorum praesectam, seu cirratricem, nomine Laberiani , quae non selum huius municipi sed etiam totius prouinci, i Lusitaniae flaminio praeerat. Extat eius memoria a libertis dedicata , ut libro primo Melandius admo-: nuit in haec verba. Laberiae Lucij filiae Gallae, Flaminicae municipii Eborensis,Flamini-

325쪽

- LIBER QUINTVs. 297cae prouinciae Lysitaniae . Lucius Laberius Artemas, Lucius Laberius Gallaecus, Lucius Laberius Abascantus, Lucius Laberius Paris, Lucius Laberius Lausuq. Liberti. Obijt autena in Colliponensi oppido, ex cuius ruinis Leirinensis ciuitas constructa fuisse videtur, quo aliquot vetusta marmora transsata sunt, ut suo loco dicemus, inter quae epitaphium huius Laberiae visitur, in angulo ston

tispicij ecclesiae sancti Stephani, ad sinistram

maioris ianuae partem: in hunc modum. LABERIAE L. F. . GALLAE

FLAMINICAE EBORE's I. l

T AN I AE 1 M P E N S A Μ F v N ERIS . 1 OCVM' SEPvLTvRAEET sTAT JAMi. D. D. COLLIPPO NESIUM DATAM L. 5vLPICIvS CLAVDIANV s. . Hoc est: Laberiae Lucij filiae,s allae,Flaminicae Eboresi, Flaminicae prouinciae Lusitaniae, impensam suneris, locum sepulturae, de saluam decreto decurionum Colli ponesium datam,Lucius Sulpicius Claudianus. I ii quo marmore, Eboresis,pro Eborensis,de Collipponesium, pro Collipponensium scribi, lectorem monemus, vel incuria marmorarij,

Vcl quia ea loquendi formula , toc in usu

326쪽

αρη DE ANTIQUIT. LUSIT. erat, ut ex multis alijs inscriptionibus colligitur. Inuentus est & alius cippus, in quo Flaminicae lterius Eborensis fit mentio, iii praedio,ctu Mesquita hodie nomen est, decem millibus passcirciter ab Ebora,remoto, pr pe viam, quae montem Soratium oppidum ducit,ubi vestigia vetustissimi fani extant, &aliquot marmoreae columnae repertae sitnt. Est autem hic lapis magnitudine, his, de quibus proximς egimus,inferior: sed elegantius sculptus, quem vomeris unc0,inter arandu, erutum asserunt, ut in eum, & in complures alios eodena casu repertos, quadrare possint elegantissimi Maronis versiculi libro Georgicorum primo,paucis immutatis. Scilicet adueniet tempus , cum finibus illis Agricola incurvo terram molitus aratro, Et leuibus rastris tumulos pulsabit inanes . Inscriptio vero est huiusmodi . DONATO. IV N. VERECUN.D A. FLAM. PER P. MVN. LBOR. Exesa inueniet scabra rubigine saxa ,

MATER. F. . C.

327쪽

II BER. INTVs. 299 Hoc est: Dijs manibus sacru. Cato Antonio , Caij filio, Flauino sextumuiro iunioru . hastato legionis secundae Augustalis, torque aureo, & annona duplici ob virtutem don to , Iunia Verecunda, Flaminica P petua municipii Eborensis mater faciendum c

rauit.' Habuit Ebora etiam antiquis illis temporibus , ciues complures rei bellicae gloria, &multis alijs virtutibus claros,quibus ob merita in patriam, statuas,& alia monumenta dedicauit. Qimrum memoria, tot annorum serie, tot Hispaniae cladibus tanta rerum Ro- manarum 'bliuione, tam deformi totius an-

liquitatis interitu, haud omnino extingui, aut oblitterari potuit. Extant namque aliqua vestigia vene andae vetustatis, ex quibus conijcere quis possit, quam serax olim haec ciuitas fuerit sortium, & illustrium virorum,&in primis sese offert cippus inges marmoreus eleganter sculptus,qui in Resendi j aedibus visitur, sed quo loco sit repertus, ipse non dicit, nec nos pervestigare potuimus. Suspicamur autem ex fundamentis tepli DeiparqVirginis Gratiaru,in quo Augustiniani fratres degut, i . erutum fuisse, ubi etiam lapis, quem illicol apponam, inuentus est, teste i pso Resendio. iverisimile autem mihi fit, ibi forum ciuitatis suisse Romanorum tempore. id enim instriaptiones ipsae innuunt. 4

328쪽

Paullo,Aedili. Quaestori, Duumviro sextu,FIa mini Romae diuorum,&: Ailgustorum , praefecto cohortis primae Lusi tanorum,& cohortis . primae Vettonum , tribuno legionis tertiae Italicae, ob causas utilitatesq. publicas apud. ordinem amplissimum fideliter, & constanter defensas legatione , qua gratuita Romae pro republica sua functus est . Liberalitas Iulia Ebora publice in foro. Est autem in marmore scriptum aput, pro

apta,inscitia ut credo sculptoris .

329쪽

. LIBER QUINTV s. ' 3or Alcer cippus stactus, de mutilatis aliquot litteris a Resendio ereptus fuit e manibus operarum,ut ipse testatur, cum Architecti in aedificando templo occupati, eum frangere, di sine ullo delectu iam parieti inserere coepissent: sic vero sese habet ea pars,quae semilacera remansit .

GILIO F. VOLUS

. . AFF. COH. I. C. R. i. . X. PROVOC. UICTORI ... S. DONATO AB IMP. . . II. HAS Τ. PUR. III. UEX.. vi C. I. MUR. IIII. OB si . . NIB. H. IN. R. P. SUA FUNC. . BORENS. CIVI. OPT

Cuius sensus integer esse videtur. Quinto Caecilio Volusiano Quinti filio, praefecto cohortis primae ciuium Romanorum , sexies prouocatione victori, donis donato ab Imperatoribus suis, duabus hastis puris, tribus vexillis,duabus ciuicis,una murali, quattuor obsidionalibus, omnibus honoribus inrepublica sua functo, Eborenses ciui optimo, ob

merita eius in municipium,statuam marmOxeam basi Aeneae dedicarunt. Lapis vero in

teger in hunc modum mihi sculptus fuisse videtur

330쪽

3o2 ' DE ANTIQUIT. LUSIT.c CICILIO in. F. VOLUS APR AEF. COH. I. C. R. . lSEX. PROVOC VICTORI DONIS DONATO. AB IΜP. SUIS II. HAST. PUR. III. UEX. II. CIVIC. I. M v R. IIII. OBSIDION. OMNI B. H. IN. R. P. SUA FUNCEBORENS. CIUI OPT. . OB MERITA EIUS IN MUNICSTATUAM MARMOR. BASI AENE

AE. . D. D.

Inuenti sunt duo alij Iapides elegantissimis

litteris i nscripti, in muro antiquo Sertori no,iuxta aede Sancti Vincentij,quos Alphonsus Cardinalis Emmanuelis Regis filius, ad villam,quae Vallis viridis dicitur, transferri curauit,cum esset Eborensis praesul, & am*nissimum illum secessum,omnibus modiS Ornare cuperet,ubi nunc visuntur, in ipso aediuvestibulo , super bases decenti structura corulocati . . -

Primus est huiusmodi.

CANIDIAE A L B I N A,

SEARCH

MENU NAVIGATION