De antiquitatibus Lusitaniae libri quattuor a L. Andrea Resendio inchoati, a Iacobo Mendez de Vasconcellos absoluti & quintus liber de municipij Eborensis antiquitate ab eodem conscriptus. Cum alijs opusculid, versibus, & soluta oratione ab eodem Iac

발행: 1597년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Therasiae, Alson si Henrisi primi

regis parentes ita loquuntur: Facimus chanitam donationis, de illa hereditate n0m in Sancto Romano, quae est sita iuxta Senam ,su. monte Hermeno. Valde vero notum est, Se nam oppidum, oppidumq, Sanctum R0nag num, sub Stellae monte esse, non longe ab an

signi oppido , a Cabia Iuliani dicto , &cio celebri, de quo alias . Instrumentse octauo eiusdem libri,ubi agirtur de hereditate Ansedi, habetur sic. i Ego An sedus de.medietate totius, nostrae: hς redi tali', quam habemus in villa Lagaris 'sex'ἔixurio; benae, subtili monte Hermeno tIhstrumento decimotertio, de hereditatς 0μxpis Garsiae : . e nostra terra, quam habemus in territorio benae,subtu monte Hermeno , in locQ, qui dicitur Assamassa. Instrumento quinto decimo, te Sancta Maria de Mesquida. Et est, inquit, sita sub monte Hermeno, in partibus Senae ,

Instrumento duode 'igesimo, de heredietate Pelagi j Ariel, sic: De tota illa heredit' te, quam habemus in villa Sancti Rum ni,in loco scilicet, qui dicitur Assa massa, stib ipsmpnte Concieiro . Vbi aduertendum, Sanctu Romanum oppidum , & vicum Assa massam sub monte Hermeno prius dicta monte Conc i ei rocollocari : Videlicet , Ania

92쪽

ne Sabeto Romano , &Assam assae imininens. . , Instrumento via detrigesimo , de heredit te Sane ij Vermitiaij, sic est : De tota illa mea hereditate, quam habeo in villa Pallacios ,

territorio Senae, sub monte Hermeno. .

In secunda vero parte libri venditionum, instrumento primo , de hereditate Menendi Pelagij, ita legitur : In villa , quam Vocant

Lagares, subtus montem Hermenum, te ritorio de Senara.

Instrumento septimo , itemq. duodecimo: In villa Sancti Romani in circuitu eius, sub monte Hermeno, discurrente fluuio AN uia . Et alias saepO .

. SemPerq. hic mons HermenuS vocatur. non autem Stellae, quasi nomen hoc recenS ,

nec ita pridem sit impositum . Audivi, a pastoribus inditum, argumento Stellae, insummitate cuiusdam rupis ab natura effigiatae . Hermeni j montis indolas 1 Caesare Lusita- niam prouinciam post praeturam urbis adepto expugnatos, ad hunc modu scribit Dion, sub libri trigesimiseptim1 finem . Cuius vel ba, quanta potui fide, ex Graeco ita vertie Hoc eodem tempore Faustus, Syllae filius , agonetia monomachiae pro patre secit, & populum publico conuiuio excepit, & lauacra, atque oleum gratis praebuit. Et haec quidem in vino facta sunt . , Caesar autem posti praetin MI Lusitaniae imperium accepit. Cunuser Og potuis-

93쪽

potuisset latrocinia ζ qtiae seniper apud illos

erant, tollere sine magno quopiam labore, otium habere noluit. Etenim, gloriae cupidus,& Pompeio , aliisque, qui ante ipsumta multum potuerant, inuidens , nihil paruum animo concipiebat , sed sperabat quidpiam& ipse tunc posse efficere, consulq. statim de cerni, & opera ingentia edere. Cum propter alia, tum quia in Gadibus , quando quaestu ram gessit, somnium viderat, quasi cuna mais Tre coiret, & ab interpretibus, ac diuinis didicerat, in magna se potentia esse futurum unde & effigiem Alexandri ibi in Herculis templo suspensam videns, suspirauit, & conquestus esst,quod nullum adhuc ipse opuS magnum fecisset. . ' . .

- Ex eo igitur tempore , cum liceret illi phcem habere, ut dixi, ad monteni Herminium versus est. Iussitq. incolas eius in campestria: l habitandum transire ue praetextu quidem, ne a munitis locis prodeuntes, latrocinarentur: re autem Vera, quod non ignoraret, eos hoc numquam facturos, atque ex hoc belli occasionem caperen. Quod &factum est . Eos igitur ad arma venire compulit. Verum, cun finitimorumquidam, veriti noeetiani in ip anni tum faceret, filios, & uxores, S aliata, quae chara, ac prettiosa habebant, ultra D Tium clam ediportarent , ituerim dum dioc fostebant , ipse ciuitates inhorum occupivit. Et

94쪽

post haec certamine congressus cum ipsis est , obiicientibusq. armenta sua, ac greges, Vc in Romanos ad praedam pecorum dissipatos

incurrerent,exercitum trasmisit,illos l.adose res deuicit. Inter haec, cum cognouisset eos, qui Herminium montem habitabant, absces.sisse, & sibi reuertenti insidiaturos, tunc quidem alio se contulit, rursus vero exercitum in eos duxit, &, cum praeualuisset, ipsos ad Oceanum usque sugientes, insecutus est. Postea vero quina illi continentem relinquentes , in insulam quandam traiecere, cum ipse naves non haberet, circa regionem maniit, compactis q. ratibus. partem quandam exercitus aduersus eos misit, multos tamen ibi amisit. Etenim terram quandam e regione

insuli existentem cum aduertisset militum illorum praesectus,eo'. illuc adduxisset perinde ac pedibus transituros, ipse postea, aestus reciprocantis vi coactus, Se subductus est,& illos deserui Ex illis autem alij quidem egregie se ulti occubuerunt, Publius vero Scaeuius solus relictus,& scuto priuatus, ad haec multis vulneribus faucius, in aquam desiliit, ac demum enatauit. Atque haec quidem tunc sic e uenere . Postea vero Caesar, a Gadibus accersitis nauigiis , in insulam cum toto exercitu transiuit, ipso'. rei sttimentariae penuria lamborantes sine pugna ad deditionem compulit . Atque inde , cum ad Brigantium, Callae- E ciae

95쪽

66 DE. ANTIQUIT. LUSIT.ciae ciuitatem praeternauigasset, recto naui gloriim cursu, illos , qui nondum a d issitelia- Pus classem viderant, exterruit,ac in potestatem redegit.

Hoc, quod hic narrat Dion, Caesarem finitimorum Hermini j ciuitates inuasiste , cum eo congruit, quod ait Suetonius , Lusitanorum illum quaedam oppida hostiliter diripuisse,quamquam neque imperata detrectarent,& portas aduenienti patefacerent. Sed quaenam Hermini j pars hinc intelligatur, mihi

nondum satis liquet. nam ex pecorum gregibus, & armentis, quae Romanis incolae, separandi exercitus gratia, obiiciebant, videtur significari Stellae mons, ut ante dixi, pec 'rosus: quamquam pars illa vergens ad Melda-brigam oppidum non parum etiam pecoribus abundet.

Uxorum, filiorum, aliarumq. re tu in pretio habitarum exportatio ultra Durium ad Stellae montem Durio propinquiorem vid tur pertinere. Rursus fuga Herminiensium,& Caesaris insecutio usque ad Oceanum,exPOsito priori loco, monti magis conu endunt. Sed quaerendum utrobique, quaenam insula ista suerit terrae contigua, ad quam siue pedibbus , siue natatu, profugi transire potuerint, ad qua similiter & milites traiicere telarint Non fit iste Londobrin, cuius meminit Pto-' Iemaeus, Berlengam modo dicimus indicio

96쪽

LIBER PRIMvs. 67 est distantia a continente non modica. Et, cualia iuxta Liisitaniae totius littus nulla nostro aeuo extet, haec, de qua Dion loquitur, Vel in- , cumbenti violentius mari abrasa , deletaque est, vel certe paeninsula illa oppidi Parnisci iuxta Atougulam,crit intelligeda. Nam etiam 'nunc alueo quingentis passibus lato a continenti seiungitur, qui pedibus aestu cedento trasitur, redeunte vero insula plane fit, neque adiri vado potest. Et sorte illo saeculo fuerit aliquanto maior. Certe non importuosum esse locum, ut eo Caesaris classis appellere,& in salo esse potuerit , Piratae nouere. Qua una ex causa Ludo- uicus Athaidius, tractus eius toparcha, vir dignus,de quo sermo longior haberetur,apud Regem Ioannem tertium expositis illius orae periculis, institit, ut liceret illic sibi castrum firmissimum, operibus, propugnaculis, Omniq. ad arcendos piratas necessaria supellectile munitissimum extruere. cuius huiuscemodi inscriptionem praefixit:

Securitati

97쪽

εg Da ANTIQUIT. Lus IT. ad arcendos ab ora maritima Pirato

Tetentrita curante

Domino Ludouido Athaidio Limilis Alougiaci toparcha

Eamq. rem, ne in historia urbium potavi repeteremus, hic oblata occasione, visum est non praetermittere. Epigramma quoque in tanti viri memoriam hoc, qualecumque est, ipsi fecimuS. Haec inferia prius, Praedones saepe marini, Qui faciebatis littora,qu'. mare Ite alio posthac , longeq.fac te portu: Longe hic per vastum velificate sa Ium. tDonec.Athaidius noriram tutabitur oram, Stabit ta haec moles pulchra, Iuperba, minax: Piratis nullas datur hinc avertere praedo. Nil rapere hac vobis in regione licet. Ac de Herminio satis iam multa.

Apiaei montis nomen apud scriptorim antiquorum quempiam non legi, inueni tamen in vita sancti Martini, Sauriensis presbyteri, scripta a Salviano alumno eius familiari. Eam reperi in libro testamentorum , editionumq. Coenobi j Canonicorum sanctae Crucis Con imbrigensis , charta quadragesima sexta . Quod adnotare volui; ut memoria

sancti

98쪽

LIRER PRIΜvs. εs sancti viri, quae interciderat , renouarem . Qtram aliquando spero me editurum, iisdem, quibus scripta est, verbis, ut lectori maioremndem faciam. Sed de hoc alibi. Quod ad rem facit,de qua agimus, scriptor ille,qualis qualis est, cum oppidum Saurium iuxta decu sim Anari fluminis in Mundam labentis paene seperflua curiositate describit, ita ait: Aburbe Colimbrianorum decimo octauo Austrum versiis distat milliario. Ad Orientem sunt Tapi rei montis saxosa cacumina. Et alia, quae sequuntiir . Ex quibus patet Tapiarum montem esse, quem Ansidianum ab oppido nominamus, & inter Rapaciale, & Palumbare oppida excurrit, qui q. a Thomario Co- nimbrigat euntibus taxoso nimis itinere perquam molestus est. od nos in carmine ad Lupum Scintillam testati ita sumus.

t Sie ereptavi elisum lapidose superbum - Ansidiane tuum,sic per mesole molestor

Anfractus Tapiae tuos, vergentesmesa Aeger anhelaui.

. Summum montis iugum supra Rapaciat oppidum,adhuc, ut ab indigenis didici, portus Tapiaeus dicitur. Corduba mons in Portuensi dioecesi no- - men adhuc vulgo retinet, nisi quod ru' b Ur

E 3 sticorum

99쪽

sticorum inscitia, primum concise montem Cordua coepit appellare,postea deprauatius, montem Coruam. De quo, & dei Basilicis in eo Saluatoris, ac sancti Michaelis Archangeli, particularis fiet mentio in rebus, ac histo ria sancti Rodesindi Episcopi, & confestaris, quam etiam aliquando,D bene iuualixe, e tenebris in lucem proserendam curabimuS.

ALcoba mons ex Conina brigensi dioecesi,

per Visensem protensus, in Lamecensi , aluro monti coniungitur, nulla re alia magis clarus quam insigni Virginis Arocceiisium parthenone, & fluuiis nobilium piscium trociarum, Lampetrarum, al0sarumque, praeter alia vulgata genera, feracissimis. -oruna tamen alij in Mundam, alijin Vaccam,in Durium alij se condentes, sitiorum noniinum interi Di,dant incrementum alueis alienis.

MAranum, Iuressum, & Murum, adde, si placet Sualiam,ob id tantum reserendos putaui, quia Bracarorum prouinciam, ita mediam secant, ut pars, quae ab iis tendit ad mare, Interdurioininia Fcetur. De cuius regionis

100쪽

regionis laudibus, sertilitate, ain cellitate, ac salubritate ex t oeusculum lectione minime indignum.Alter vero pars,quaei'ltra eos montes, Minio ab laeva relicto, Orientem versus adscendit, Transm*nt na vulgo appellatur.

Videntur autem hi montes quasi rami esse quidam montis Vindui:cuius Florus, & Orosius meminere. Ptolemaeus Vindium vocat, qui ex Pyrenso supra Pompelonem,Calabrorumvrbem , per Victoriam, eiusdem gentis ciuitatem,& Geminos Astures late excurrit, donec in duo diuisus cornua, altero Callaicum petit oceanum, & Neritim pr0mont rium , altero in meridiem flexus, Bra caros,

uti dictum est, diissecat ii ixta aquas Flauias Lusitanam ingressus ditionem , ac varijs subinde locis nomina quoque varia sortitur. -i I. ' Finis Libri primi

SEARCH

MENU NAVIGATION