Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

LECTIO ES

T O M. VI. EDITIO ALTE It A.

4쪽

PRAEFATIO. I. Settieet devenimus demum ad CBRI-

SΤUM , accisae ac desperatae hominum

naturae redintegratorem, qui ανακεφαλαlω- σασθαι recapitulare quae in coelis , et

in terra sunt, omnia in ipsum debebat; sive ad unum caput reVocando , ac eidem principi ac dominatori subiiciendo non COrIupta tantum , sed quae soluta etiam ac dissipata erant antea ; sive universa Mysteria , omnemque vetustatis dispensationem, quae hactenus figuris multis ac vaticiniis in longum erant deducta , in se colligendo , atque morte ad extremum consummando ; sive demum , ut uno immensa Divinae dilectionis miracula complectar verbo , ea omnia nobis restituendo , quae perdideramus in Adam.

5쪽

II. Porro autem tractationem hanc bifariam veteres Graecos discrevisse , in ipso orationis vestibulo e re maxime Censeo animadvertere , in θεολογιαν nimirum , et Oικονομι ν atque in illa quidem Christi Divinitatem spectasso tantum, in hac vero magnum pietatis Sacramentum , sive Dei manifestationem, dispensationemque in carne. Hinc Basilius De

satas καταφρονωμεν, ne in Theologiam intenti Oeconomiam contemnamus. Et Cyrillus Alexandrinus Comment. in Dan.

mera Theologia ad explicandam Oeeonomiam Incarnationis. Cuius vocabuli notionem, facile mihi suadeo Graecos ad ea significanda usurpasSe, quae VO-luntate ac benignitate sua ad hominum utilitatem atque exemplum sustinuit Chri

stus. Id quod ex Athanasio potissimum Pronum est adsequi, qui passim in libro de Incarnatione passionem Christi

6쪽

III Oeconomiam appellat et xl otκον auis

στασεως ως δοκησιν νομιζεtν , oeconomiam Passionis, et mortis , ac resurrectionis. Est enim oeconomia , prudens rei alicuius administratio ex occulto consilio,

quod ad utilitatem tendit eorum quibus cavetur 3 quo modo pati voluit Christus , idque per ipsos suos inimicos ordinans perficiensque , Satanam nempe , et Iudaeos , qui quo id tenderet, quo sumque fieret ignorabant. III. Attamen hanc ipsam, quam usitatiori vocabulo Patres Oeconomiam appellarunt , propius in Mysterii naturam proprietatemque intendens antiquus Scriptor Sanctus Irenaeus Σαρκω νιν dixit Lib. III. Cap. XXI. passimque Nicaena Synodus in fidei formula usurpavit , quam latini Incarnationem reddunt , quaque Ioannis eritum Verbum Cum Iactum est, ad verbum veluti

exprimitur. Unde σαρκ-οιηπεντα λογον Verbum Carnem factum , et σαρκοποιπιεντα

7쪽

Iησουν Iustinus dixit in Apologetico . Neque praeterea minus frequentata Patribus τηs Προσλπφεωs Adsu tionis vox fuit, tum adiunctis enuntiationibus sive naturae humanae , sive crebrius humania talis , ut Ephraemius , et Athanosius ;tum etiam absolute , quo modo Gregorius Nagian genus orat. XLII. την τροτρολη tu θεοrriri assumptionem Di-pinitate perunctam dixit, nec non lyyssonus in Libro adversus Apollinarem ,

et Basilius Epistola XLV. Quam in ad

pellationem et Latini conspirant. Ita Prudentius tu Apotheosi. Totum hominem Deus assumit, quia eo us ab ipso est: Et totum redimit, quem Su semi.

Et Augustinus Lib. II. de Cis. Dei

p. II. cuius illa decantatissima vox: Homine assumpto, non Deo consumto, Peractum est mysterium. IV. Proxima huic est locutio altera et is εναν rησεωs, qua praetor Epiphanium Haer. X. usus est Athanasius in

8쪽

sua mς ενανγρωπησεius oratione, quam Facundus Hermianensis Inhumanationem vertit. Nec non Eν- τωσεως , qua tum Origenes contra Celsum , tum Athanasius Libro de Incarnatione , et Basilius Homilia in Ps. XXlX. usi sunt, quam Ambrosius Lib. I. de Virginibus Incomponationem digit, tum et Tertullianus Lib. do Carno Christi Cap. VI. Phila-strius Cap. LXIX. Cassiodorus Lib. II. de Divin. Lect. Cap., XXXII. Como 'tionem vero Hilarius in Prolegomenis super Psalmos. Qui hus demum της Επιφα vetas, καt φανερωσεως manifestationis , eta aritionis accedunt voces , quo Sensu Athanasius Orat. III. την θειαν του λOr

ventum. Et initio libri de Incarnatione

V. Sed haec in antecessum animadvertisse fortasse satis. Ε re enim duco nunc hic pauxillulum consiStere, et Cur sim saltem nefanda errorum Portenta , quae in huius Sacramenti pertractatione

9쪽

Occurrunt, numerando veluti recensere, tum ut quae sunt impense nobis oppugnanda in ipso operis ingressu tenean tur ; tum ne inter tot errorum flexus , ac diverticula oratio posthac vel dispe datur , vel decolore lur. Etenim nusquam opinandi lascivia latior proterviorque , nec tam multiplex , ac tam copiosa Contrariarum haeresum varietas alibi

reperitur , quam in Fide Verbi Inca nati: Cuius tamen tam late grassantis pravitalis , vel ab ipsis Ecclesiae primordiis quanta quanta sint vel capita , vel divortia huc prosecto recidunt in summa , ut vel homini Deitatem , vel humanitatem Deo denegarint , aut Christum in duas discerpserint personas ,

aut in unam naturam coarctarint. Illud adgressi sunt Iudaei , primi omnium ex synagoga in Ecclesiam conscripti , et qui Ecclesiae se mox adgl linarunt Graeci; hoc vero qui ex ipso Christianae Ecclesiae sinu eruperunt degeneres salii.

10쪽

VI. Impiorum igitur agmen ducit Iudaica perfidia, quae Christum merum

esse credidit hominem, nullo vero modo Deum. Primum ex sceleratis huiusmodi Carpocratsm recenset Sanctus IrenaeuS , quem genere Alexandrinum fuisse memoriae prodidit Clemens. Ca pocrati Cerinthum proxime subiicit Sanctus Epiphanitas 3 cuius memorabilem cum Ioanne Apostolo congressum Irenaeus narrat Lib. III. Cv. III. tum et Clemens Alexandrinus , ac I heodore-tus , Ioannem nimirum , quum lotum ad balneas venisset, animadverso qui eodem accesserat Cerintho, statim se inde proripuisse et fugiamus ne balneum corruat , in quo Cerinthus est , periatatis hostis. Mox Ebion adnumerandus qui Eusebio teste post excidium Hierosolymorum emersit, quique quum Secta Samaritanus esset Iudaeus haberi maluit, legemque Mosaicam , atque Iudai cos ritus Christianae professioni admiscuit. Quibus subscripserunt Theodotus

SEARCH

MENU NAVIGATION