Mich. Archangeli Lupuli ...Theologiae dogmaticae lectiones

발행: 1830년

분량: 386페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VIII

patria Bigantinus , arte coriarius , qui Severo Imperante fidem in persecutione eiuravit ; Beryllus item Bostrae in Arabia Episcopus; tum Artemon , Sive Artemas , cuius meminit Alexander Episcopus Alexandrinus in epistola ad Α- lexandrum Constantinopolitanum. Ac Theodotus alter argentarius , sive Da-Pezita , de quo Τertullianus Lib. de Haer. Cv. XXXV. Melchisedecian rum auctor, quippe Melchisedem Christum praedicabat inferiorem. Demum vero Paullus Samosa tenus Antiochenae Urbis Episcopus, qui ut gratiam a Z nobi a Palmyrenorum Regina iniret, Iudaeorum Religioni mancipata , in eamdem Iudaicam impiamque do Christo mero homine se deiecit sententiam. Quorum tamen alii Christum Iesum ex Iosephi , et Mariae Conjugio procreatum , in eumque baptismi tempore descendisse Spiritum Sanctum, ita Christum factum eSSe , mortis vero tem p xe sursum revolasse Christum , Iesum

12쪽

obiisse, mox resurrecturum. Alii autem de Virgino et Spiritu Sancto natum ,

non tamen ante Mariam extitisse assi mabant.

VII. In adversum connisa est Iudeo rum pars altera, Christi insultans humanitatem. Horum mentio sacta primum offenditur a Serapione Episcopo Antiocheno apud Eusebium Lib. G. Hist. Eccles. Quorum vel auctor, vel princeps Cassiantis perhibetur a Clemente Aloxandrino Sirom. Lib. III. licet Hieronymus in Cv. VI. Dist. ad Galatas , Tatianum nominet. Atque hi μι--ται nuncupati a 30 εω puto , quippunonnisi putatiliam Christi humanitatem satebantur, tum et Φαντασια mu , quia ut Tertullianus ait de Praescrip. m ret. Cap. XLVI. Christum in phantasmais tantum oenisses contendebant. Nec porro pauci putidissimo huic dogmati adhaeserunt, quos inter Saturninus, Cuius post Irenaeam Τertullianus, Phil astrius, Augustinus , et Ioannes Da-

13쪽

mascenus meminerunt , et Basilides qui per Aegyptum nefariae eiusdem im- Pietatis sparsit venena. Tum et Ceria, et Marcion nec enim vel Secundum, vel Marcum praestigiatorem insignem memoro ; aliique usque ad Manetem magistrum salsitatis diabolicae , eiusque

gregarios, haereticorum omnium peStilentissimos Manichaeos, quorum lues longe lateque in Oriente , atque Occidente grassata est, quique testibus Sanctissimis Athanasio , orat. I. contri Arian. Irenaeo , Lib. II. contr. meres. Augustino , I b. de meres. , inter c

tera errorum Portenta Commenti Sunt ,

Christum non fuisse in carne Gera , sed simulatam speciem carnis , ludif- candis humanis sensibus Praebuissct ,

ubi non solum mortem , verum etiam resurrectionem ementiretur. Quorum proterviam praeclarissimi Ecclesiae Patres strenuo fregerunt, Ignatius Martyr Epist. ad Trallianos ; Irenaeus Lib. I advers. Haeres. Tertullianus Lib. de

14쪽

Carne Christi Epiphanius in Anco-rato; Ambrosius E . Eoan. in Luc. Lim. VII.

VIV. Ad Graecas pergamus haereSeS, sitque a Valentino exordium , quem adseruisse testatur Augustinus Lib. de haeres. Christum a Patre missum , SPAritate , pel coeleste cor tis adfulisse, nihilque nriumpsisse de Virgines Maria, sed Aer illam tamquam Per Tioum

lam , sine ulla de illa assumρta carns transisse. Fanaticum hominem operosueXagitarunt Irenaeus , Epiphanius , et Tertullianus. Nec Anabulistas moror hic , qui occasione pseudo-reformationis Lutheranae , Patrum noStrorum aetate, putidam haeresim iampridem iugulatam obtritamque ex Orco revocarunt , et qui

his accesserunt Phackem , qui in Anglia , et in Belgio foederato late propagati sunt saeculo elapSo. t X. Protervior Sabellius extitit Ptolemaide in Lybia natus, qui nova haere-

15쪽

si Pentapolim , atque Aegyptum contaminavit , tres unius Dei taxis hypostases

in unam constans personam, eX quo Sequebatur , ut Pater ipse , et incarnatuS, et carne Passus crederetur. Quo luto ha Serunt Praxeas , Hermogenes , se gonus , Clasmenes , metus , quibus ex impio. dogmate Patri passianorum sactum nomen. Tametsi vero Epiphanius Lib. II. ado. . haeres. Sabellianos a Noetianis in eo dissensisse putat , quod Patrem passum hi adfirmarent, negarent vero illi, tamen deceptum in

hoc Epiphanium disertissimis liquet testimoniis , Sancti Athanasii Lib. de S nodo , S. Augustini Trucl. XXVI. in Dan. et Marii Mercatoris Diff. de XII. Anathematiam. Nestorii. Quin Augustinus Lib. de haer. Caρ. LXI. id in Epiphanio notat. Acceditque quod qui Sabelliani in Oriente dicebantur , Patripassiani in Occidente audiebant ,

Athanasio , et Augustino testibus. Haeseruiit eidem luto Marcellus , eiusque

16쪽

xtii discipulus Photinus , ille Ancyranorum, Syrmiensium hic Episcopus. X. Ad Arium ventum est , quo non alia saevior pestis in Ecclesiam grassata est. Hic ex Lybia in Orbis perniciem egressus , ut inferiorem Patre Filium ,

ac creatae substantiae adstrueret, PaS-

sum illum carne adfirmavit , Verbique substantiam in eo animae vicem imples-se 3 quemadmodum testassimae fidei Patres perhibent Epiphanius , Τheodore-tus , Athanasius , et Augustinus. Quo et sortasse S. Ambrosius respexisse videtur Lib. I. de Fide ad Gratian. Cap. III. Detestandi Iudaei , qui carnem Domini crucifixerunt ; detestabiliores tamen Arianos arbitror, qui Dioinitalem Christi cruci subditam credideriunt.

Apertius tamen , atque extra Omnem

dubitationis aleam saeculo I v. inclinanto Apollinaris Episcopus Laodicenus, vir doctrina insignis , et non tantum Epiphanio et Athanasio carissimus , sed magna apud Catholicos omnes existima-

17쪽

tione, in eam haeresis detestandam turis pitudinem est lapsus , ut non integrae animae , sed montis dumtaxat partes Supplesse i Verbum arbitratus sit. Nimirum ex Platonica philosophia deceptus

est homo , aliud cum Plotino tenens es- fis animam, qua vivimuS, Sentimus, et communia ceteris animantibus ossicia exequimur , aliud mentem qua cogitamus, iudicamus , ac ratiocinamur ' Proinde non μιηχυν prorsus sius anima , sed ανουν sine mentes Christi corpus voluit.

Ex quo S. Epiphanius Διμotριτας Apollinaris gregarios appellavit meres. LXXVII.

quod tertiam hominis partem, mentem scilicet Christo denegarent. Porro autern

praeter hoc erroris monstrum, in eo etiam

suam ostentavit insaniam Apollinaris , ut Chtristi carnem non de Beata Virgine sumptam , sed e coelo delapsam , quin psam Verbi substantiam in carnem sese condensasse blasphemaverit. Qua dere Σαρκολατρας carnicolae adpellati Apollinaristae, qui ex adverso Catholicos

18쪽

Aνθρωπολavas hominicolas per convicium salutabant. Arium Nicoena , Apollinarem Constantinopolitana Synodus damnavit.

XI. Ex Theodori Mopsue,tiae Episcopi schola Nestorius prodidit e Monasterio Antiocheno in Clerum cooptatus , et e presbyterio mox ob eloquentiae ac probitatis famam in Constantinopolitanam Cathedram evectus. Unionem hic Dei atque hominis in Christo non substantivam , et bypostaticam est in terpretatus , Sed eo pene modo , quo Iusti omnes , et unum cum Deo et 'Filii Dei , et Dii dicuntur. Ex quo impio deduxit, duas esse in Christo personas Divinam , et humanam. m 'quod alterum Nestorianae pravitatis monstrum suit , Beatissimam Virginem Mariam non esse θωρηον Dejanam, sed utσ-οκον Christiparam appellandam, vel etiam in ora ον hominis matrem. At- quo hinc suarum blasphemiarnm telam extere Nestorius instituit, per familia-

19쪽

res primum suos Dorotheum , et Anastasium , tum et per Seipsum Sermovi- ,hus in Ecclesia plurimis conceptam hae-l resim disseminans. Coelestinus Pontifex in primis , quem adversus blasphemantem Patriarcham Constantinopolitanum Clerus interpellaverat , coacta Romae

Synodo an . CCCCXXX. haeresim damnavit. Tum Cyrillus Alexandrinus Epi-iscopus , qui ab initio se veluti murum aheneum tantae pravitati opposuit, evestigio Concilium Episcoporum sui P triarchatus , eodem anno Alexandi iam aecivit, epistolamque synodicam ac duodecim anathematis mos , quibus Nestorius ad suos errores sine tergiversatione eiurandos compellabatur ad eumdem perquatuor legatos misit. Denique, quum res in apertum schisma tenderet, Imperator Theodosius , CoeleStino postulante , Oecumenico Concilio Ephesi anno CCCCXXXI. coacto rem jussit si-niri , quo Nestorium praesentem , aucitatum Patres damnarunt 3 tum e C On-

20쪽

xvii stantinopolitana Sede depositus, ac Christiana communione privatus in Monasterium Euprepianum est depulsus. Taudem et Monachis exosus , quorum et pacem turbare numquam non destitit , ac omnibus invisus , Dasim in Arme- niam est Imperatorio decreto deportatus, ubi lingua vermibus absumpta , corrOώS nervis, exsectisque fibris sato lanctus

est miserrimo.

XII. Nondum quieverant Nestorianissuctus , et vix in portum Ecclesia su recipere videbatur, quum nova Orienti tempestas incubuit, totaque agitari rursus Ecclesia coepit. Eut1ches enim Archimandrita Constantinopolitanus , qui adhuc diaconus tanta laude in arenam contra Nestorium descenderat, mox Vano Nestorianismi penitus ab radicandi praelestu , uti duas in Christo personas adversus insanientem Nestorium ex fidei regula negabat , ita a fide excidens duas

etiam naturas Divinam et humanam negaro impio ausu est adgressus. Hinc a

SEARCH

MENU NAVIGATION