SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Sanctissimi Domini nostri Benedicti 14. pont. opt. max. Acta et decreta in causis beatificationum et canonizationum aliisque ad sacrorum rituum materiam pertinentibus ad annum pont

발행: 1751년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Transuinptia fidemptastati praeeipit .

tione, qua cordis humilitate altare oporteat Sanctissimo Altaris Sa- erificio, in quo Chri lius Dominus tradit semetipsum pro nobis blationem , di hostiam Deo in odorem suavitatis, quam frequentes divinis ossiciis , sacrisque Concionibus , Christianae Doctrinae explicationibus .& explanationibus esse debeant, & quanti piaculi sit eos temerare dies, quos ad sui nominis gloriam amplificandam sibi Dominus consecravit. Ne autem per eos dies potissimum Christi fidelium eorda graventur crapula, & ebrietate , ac cogitatio nibus secularibus , quam diligentissime curare debetis , ut profana quaeque , ludicra , di minus religiosa a publicis locis quam longissime amoveantur, etiam invocato , si opus fuerit, a uxilio brachii secularis; quod sane non delaturum neutiquam dubitamus; Memo res semper Prophetici illius oraculi, quo solemnitates, quas vitio si consuetudine homines deturpant, tanquam stercus a Deo projiciendas, & disperdendas esse declaratur . Volumus autem , quod praesentium literarum transumptis , seu exemplis etiam impressis ,

manu alicujus Notarii publici subscriptis , & sigillo Personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides in judicio, & extra adhibeatur . quae adhiberetur ipsis praesentibus , si serent exhibitae, vel ostensae . Non obitantibus Apostolicis, ac in universalibus, Provincialibusque , & Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus Conlli tutionibus,& Ordinationibus , nec non Provinciarum , Civitatum . Dioecesum , & locorum praesit Tum etiam juramento , confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, & consuetudinibus ; privilegiis quoque . indultis, & literis Apollolicis in contrarium praemissorum quom Odolibet concessis, confirmatis. & innovatis. Quibus omnibus &sngulis, illorum tenores praesentibus pro plene, & lassicienter e- pressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris , ad praemissorum effectum hac vice dumtaxat specialiter, & expresse derogamus , ceterisque. contrariis quibus

cumque.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die x D. Decembris MDCCXLVIII. Pontilicatus Nostri

D. Card. Passoneus. Venerabili Fratri Episcopo Lamacensi.

BENEDICTUS PAPA XIV.

Venerabilis Frater , salvum se ApsoIicam Benedictionem . Um , sicut quaedam sunt, ut inquit S. Leo Magnus Praedecessor Noster, quae nulla possunt ratione convelli, ita mul t2 sint, quae, aut pro consideratione aetatum, aut pro necessitate

rerum

152쪽

rerum oporteat temperari. illa semper conditione servata ut in his, quae vel dubia fuerint, aut obscura , id noverimus sequendum , quod nec praeceptis Evangelicis contrarium , nec decretis Sanctorum Pa trum inveniatur adversum ;α. Ea propter Apollolica haec S. sedes pro Paterna erga universo, Christi fideles benignitate, quod integrum sibi suit, consuevit supremam suam in iis auctoritatem interponere , quae ceteroquin ad majus Divini Cultus incrementum praescripta , aut per frigescentem

in nonnullorum Cordibus caritatem ad otium, luxuriamque convertuntur , aut ob rerum ad vitam traducendam necessariarum in piam non sine Conscientiae angore contemnuntur .

3, Quoniam autem , sicut pro parte tua Nobis expositum fuit, eidem Fraternitati tuae innotuit, quod in tuis Civitate , & Dioeces Lamacensi adeo excreverunt calamitates, & angustiae propter praesentium temporum infortunia, ut miseri illius habitatores . inco-Leque , & praesertim ii, qui in sudore vultus sui panem comedunt. persiepissime cogantur quamvis animo invito Dies festos negligere . operibusque mechanicis sese addicere pro pane lucrando , & ideo secilius contingit ob excretum dierum sellorum numerum; ac pro pterea a Nobis humiliter supplicatum fuit, ut in praemissis opportune providere, & ut infra indulgere de benignitate Apostolica di

gnaremur .

. Nos itaque, qui Christi fidelibus, quantum cum Domino ponsumus, salutare remedium potius ad aeternam salutem comparandam ,

di humanam vitam honeste sustinendam adhibere . quam per severiorem Ecclesiasticae disciplinae rigorem ad desperationem inopes adducere cupimus. d. Incolas specialibus favoribus, & gratiis prosequi volentes, & eorum singulares personas a quibusvis Excommunicationis, suspensionis, & interdicti , aliisque Ecclesiasticis Sententiis, censuris, & poenis a Iure, vel ab homine quavis occasione. vel causa latis . si quibus quomodolibet innodatae existunt, ad esse-ehum praesentium tantum consequendi harum serie absolventes, &absolutas fore censentes, supplicationibus tuo nomine Nobis super hoc humiliter porrectis inclinati. s. Fraternitati tuae per praesentes committimus. & mandamus, ut veris existentibus narratis . omnibus utriusque sexus Christi fidelibus in tuis Civitate & Dioecesi praedictis Lamacen . existentibus, ut deinceps. Exceptis omnibus diebus D Circumcisionis,minicis, Epiphaniae, Nec non Natalis Domini No- Paschatis Resurrectionis, stri Iesu Christi . Et sequenti, Et sequenti S. S.ephani, Pentecostes,

Et si

153쪽

Et sequenti, tae , scilicet Purificationis , SS. Corporis Christi , Annunciationis , Ac Ascensionis, Assumptionis, S. Ioannis Baptistae, Nativitatis. Ae SS. Petri & Pauli Apost. Et Conceptionis,

Et Commemorationis omnium Nec non S. Patroni. aut Τu-Samnorum, telaris dietae Civitatis, aut

Praeterea quinque dicatis B. cujuslibet loci Dioecesis hu- Mariae Virgini Immacula- jusmodi, Pro hominibus Civitatis, & cujuslibet loci hujusmodi dumtaxat sessivis diebus, in quibus integra maneat praecepti obligatio, in reliquis vero Fcstis, sive per hanc Sanctam Sedem praeceptis, sive per

Synodales earumdem Civitatis, & Dioecesis Constitutiones , sive quacumque alia de causa, etiam ex causa Voti per majores suos saeti , quod quoad hanc partem etiam auctoritate Nostra Apostolica Per te commutari volumus, praeceptis, praescripti'; audita Missa , laboriosis suarum artium exercitationibus, servilibusque operibus sine ullo conscientiae scrupulo vacare possint, Auctoritate Nostra Apostolica concedas, &indulgeas, permittas, ac statuas, Praecipias , & mandes. 6. Non obstantibus Apostolicis, ae in Universalibus, Provincialibusque, dc Synodalibus Conciliis editis Generalibus , vel specialibus Constitutionibus, & Ordinationibus , necnon Civitatis ,& Dioecesis hujusmodi, illiusque locorum etiam juramento , confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis , & consuetudinibus ν Privilegiis quoque . Indultis, & Literis Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, conis firmatis, & innovatis. 7. Quibus omnibus, & singulis illorum tenores praesentibus pro plene, &suffcienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis hambentes , illis alias in suo robore permansuris, ad praemitarum effectum hac vice dumtaxat specialiter, & expresse derogamus, cete risque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die xo. Decembris MDCCLI. Pontificatus Nostri Anno Unde

Loco ' Sigilli ,

D. Cardiu. PagmπGII . Um plurimum Nobis cordi esset debita Fesorum dierum observantia , aliquos . qui irrepserant, abusus . nundinarum , ac mercatutim ob tentu , de medio tollere evravimus . Duplicem proinde hae super re Consti tutionem edidimus. Utramque subnectimus.

154쪽

Construm . qua fatuitur , ut in Civitate Senuassiensi tempore Nundinarum diebus Fesis de Praeemo a semiIibus operibus absineatur : μο- rogatur tempus ad dictas Nundinas per alios quinque dies peragendas;

Priυilegia confirmantur, ct ampliantur .

BENEDICTUS EPISCOPUS

PAternae caritatis ossicium, quo Chrilli fideles omnes in Domino complectimur, eorumque felicitati procurandae spirituali iaprimis, ac deinde temporali etiam , quantum in Nobis est, studemus, Nos admonet, ac stimulat, ut diligentiori studio. ac cura ad ea intendamus animum, quae ad Subditarum in temporalibus Nobis. ac Sedi Apostolicae Civitatum publicum , & privatum commodum. communemque utilitatem pertinent. AEquitatis enim ratio. 6c justitiae rectitudo postulat. ut qui sub temporali Sanetie Romanae E clesiae dominio positi, ac degentes, superna dispensatione parvitatis Nostrae regimini. & gubernio temporali concrediti sunt. dca N stra Pastorali sollicitudine bona non solum , quae ad salutem animarum, sed etiam, quae ad subsidium , & opem hujus mortalis vitae sustentandae inserviunt, certa, ac sirma fiducia sibi pollicentur, justa expectatione sua, ac spe in Nobis reposita minime defraudentur;

sed abundantius etiam . quam sperant, optata sua , sine ullo tamen spirituali animarum suarum detrimento, consequantur, ut voto Tum suorum compotes saeti, in uberi rerum necessariarum copia. omnium bonorum Largitori humiles gratiarum actiones laetanter persolvant.

g. I. Iamdudum, & ab immemorabili tempore in Civitate nostra Senogalliensi celebres Nundinae per octo dies ante Festum Saninetae Mariae Magdalenae. &quatuor subsequentes, magno hominum Concursu ex remotis,& longinquis Europae, atque Asae partibus ad eas confluentium peragi consueverunt. Cum autem intra illorum dierum spatium dies festi unius, aut alterius Dominicae mensis Iulii,& sancti Jacobi Apostoli, & Saneta Annae incidere soleant, non sine animi nostri dolore accepimus, quod his diebus, in quibus Christi fideles in operibus pietatis, ac religionis se exercere debent, aliqui pravi homines, Dei, & Catholicae Ecclesiae praeceptorum immemores. & turpi lucro . animarum suarum salute posthabita, inhiantes . per integrum Festorum dierum tempus in operibus servilibus , di commerciis obeundis, negociisque temporalibus tractandis, non sine bonorum scandalo, imo Gentium , & Iudaeorum ad

miratione, occupati sunt.

s. a. Nos igitur ex commisso Nobis Pastoralis sollieitudinis munere, tam pernicioso abusui, di gravi malo opportunum reme- . . Πm. VI. s dium

155쪽

D; a sisto empct ae Naudinarum ser vari praecipitur . dum abstἰne do a servitabis ope xibus . sed cliristianae pie.

alios quinque dies

et orogatur.

dium afferre, & detestandam hanc abominationem e medio dilectae Nobis Civitatis Nostrae auserre cupientes; Volentesque etiam indemnitati, di perpetuitati jurium . & privilegiorum ejusdem CiWitatis . ejusque , ac . totius temporalis Status nostri commodo, atquci utilitati, quantum in Domino possumus, consulere, ac providere : Motu proprio , ex certa scientia, & plenitudine potestatis, hac Nostra in perpetuum valitura sanctione decernimus,ac constituimus, di Apostolica nostra auctoritate mandamus, ac jubemus, ut tempore Nundinarum , quas in posterum in praefata nostra Civitate de more haberi volumus, festi dies pie, sancteque, perinde ac reliquo totius anni cursu , a Christi fidelibus colantur, officinae, ac Tabernae claudantur, nullaque publice exerceantur commercia. sti-pulenturque Contractus, neque alia omnia fiant, quae in ceteris

anni festis diebus a Christis delibus peragi prohibentur . eo potissi

mum tempore , quo in majori Ecclesia Sacra Missarum solemnia fieri , & Vel perarum Divina officia celebrari, & praedicatio verbi Dei haberi consuevit: mane scilicet ab hora decima tertia usque ad meridiem , post meridiem vero ab hora vigesima prima diei usque ad occasum Solis; & per totum dictum temporis spatium omnes Christi fideles ab operibus servilibus, ad quae peragenda nulla neces sitas cogit, omnino abstineant, sed ab omni terrena cura , & temporali sollicitudine liberi, & vacui, ad Ecclesiam pergant; ibi S erosanctae Missae Sacrificio pia animi attentione ingentia Dei beneficia recolentes intersint; quin etiam exhortamur in Domino, ut in precibus quoque, Divinisque laudibus persolvendis, audiendoque verbo Dei frequentes sint, & per totum sestum diem , quoad fieri potest , se exerceant in iis officiis, quae Christianam pietatem continent , & comitantur. Si qui autem temerario ausu , Dei, & Ecclesiae praecepta contemnentes , hanc nostram Constitutionem transigredi tentaverint; Volumus, ut omnibus, & singulis subjiciantur poenis, ac censuris alias a Nobis , nostrisque Praedecessoribus contra inobservantes, temerantesque dies festos statutis, ac determinatis , quas, quatenus opus sit, contra eosdem delinquentes rursus

sancimus, constituimus, ac determinamus.

g. 3. Deinde vero ne ex hac Constitutione, & provisione n stra aliquod temporale damnum Civitati praedictae, aliisque ditionis nostrae, & Status Ecclesiastici populis praejudicium , vel detrimen tum publico commercio,cusque libertati oriatur, praesitarum Numdinarum tempus ad alios quinque dies Ipraeter solitos, & consuetos Producimus, ac prolongamus, In hunc modum videlicet: Ut Nundinae praedictae in Civitate nostra Senogalliensi de more celebrentur per octo dies ante festum Sanctae Mariae Magdalenae, & insuper per novem dies subsequentes, usque ad initium sequentia mensis Augu

sti: te

156쪽

sti : & ulterius ad pleniorem praemissiorum effectum , & hujus vo

luntatis, provisionis, ac determinationis nostrae executionem , ominnia , & singula jura, privilegia , indulta , statuta , Consuetudines . sententias , ac rescripta quomodocumque a Nobis, nostri 'ne Praedecessoribus , praesertim Urbano VIII. . & Innocentio X., quorum tenores hisce nostris praesentibus Literis de verbo ad verbum pro insertis, & expressis haberi volumus, contra quoscumque emanata,& a praelata Civitate nostra Senogalliensi obtenta , atque impetrata. super jure privative celebrandi praefato tempore Nundinas praedietas, tenore praesentium , non ad ullius petitionis instantiam. sed motu proprio, scientia , & potestate pari, confirmamus, ac roboramus , eisque perpetuae, di inviolabilis firmitatis robur, & Am. stolicae confirmationis munimen adjicimus: g. Φ. Denique , ut commerciorum per dictum Nundinarum tempus celebritas inter nostros Subditos, & exteros Mercatores . qui ex diversis, & dissitis regionibus terra, marique cum variis

mercibus, ad victum , & communem vitae usum utilibus , & necessariis adveniunt, navium numero, jumentorumque multitudine, Mercatorum frequentia, hominumque concursu , copia, & ubertate mercium in dies magis, magisque augeatur , omnes gratias, imma. nitates , ac privilegia , liberum, ac tutum commeatum , accessum ,

ac recessum & promissam sub fide publica securitatem omnibus, de singulis ad dictas Nundinas in Civitate nostra Senogalliensi peragendas accedentibus, ibique commorantibus. eo modo. ac serma, qua durante dictarum Nundinarum tempore gaudere, ac perfrui consueverunt, de Apostolica benignitate per supradictum a Nobis constitutum temporis spatium confirmamus. ac de novo indulgemus, a que impertimur.

F. s. Decernentes sic, & non aliter in prae satis omnibus, & singulis censeri, ac per quoscumque Iudices Ordinarios, & Delega- Dpς exum inuam. tos , etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores , ac nostram Cameram Apostolicam . ejusque ossiciales quomodocumque nuncupatos , & ejusdem Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, etiam de Latere Legatos, praesertim Status Nostri Urbini . & quosvis alios quacumque auctoritate fungentes , & functuros, sublata eis , & e rum cuilibet quavis aliter judicandi, & interpretandi facultate, &auctoritate, judicari, & definiri debere ; & irritum, di inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari.

g. O. Non obstantibus Consti tutionibus, & Ordinationibus A sei 4ς δ postolicis, necnon Legibus Imperialibus , & Municipalibus , &quatenus opus sit. Nostra. & Cancellariae Apostolicae regula da jure quUra non rolirari, ac recolendae memoriae Pii Papae 1 v. etiam Prae-S a de ces, Diuiti sed by Cooste

157쪽

deeesseris Nostri Constitutione de gratiis qualecumque interesse Cain merae Apostolicae concernentibus in eadem Camera praesentandis .& registrandis . ita ut praesentes Literae , etiamsi in eadem Camera nullo unquam tempore praesententur,& regi strentur, nihilominus v Ieant , plenamque roboris firmitatem obtineant. nec non quibuscumque, & quavis firmitate alias roboratis Statutis, &consuetudinibus, privilegiis quoque , indultis , & Literis Apostolicis quibusvis personis sub quibuscumque tenoribus, & sormis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis , aliisque efficacioribus , eLficacissimis , & insolitis clausulis , irritantibusque , di aliis decretis in genere, vel in specie ; ac alias in contrarium praemissiorum quo modolibet concessis, di innovatis: Quibus omnibus, & singulis. eorum omnium,& singulorum tenores praesentibus pro plene, &LDficienter expressis, & de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris . ad praemissorum effectum specialiter, & express8 derogamas , ceterisque contrariis quibuscumque . g. T. Ceterum , quia nimis dissicile seret praesentes Nostras originales Literas ad singula loca , ubi opus esset, deserri , volumus , ut earum transumptis etiam impressis, manu publici Notarii su scriptis. & sigillo alicujus Personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem ubique fides habeatur, quae ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae, vel ostensae . g. 8. Nulli ergo omnino Homi num liceat hanc paginam nostrae constitutionis , provisionis , concessionis , confirmationis, statuti, necnon prohibitionis. decreti, ac voluntatis infringere, vel ei a su temerario contraire . si quis autem hoc attentare praesumpserit. , indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum . Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem , Anno Inca

nationis Dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo quarto , nono Kalendas Septembris, Pontificatus Nostri Anno Quinto. D. Cardinalis Passisneus. Constitutio, qua diebus Festis prohibentur haberi Mercatus

rerum venalium. Tolerantur vero Nundina sub certia conditionibus.

Venerabilibus Fratribus Archiepis pis . Episcopis , di Ordianariis rationis Ecclesiastea.

BENEDICTUS PAPA XIV.

Renerabilis Fratres, salutem . er ΦυλοIieam Benedictionem . AB eo tempore, quo copiosus in misericordia Dominus, Nos, licet immeritos, ad summum Catholicae Ecclesiae Pontificatum

evexit, complures diversi ordinia illustres Viri, itemque Episcopi.

158쪽

& Archiepiscopi in Italia , di extra commorantes, iteratis preci hus insti terunt , ut Dies Festos, ubique serε nimis auctos, quibus Christianus Populus seriatur , Apostolica auctoritate imminuere mus. Hoc enim prudenti temperamento, Pauperibus, qui quotidiano labore sibi victum quaerunt, facith consuleretur, ac siimul gravia adimerentur absurda, quae ex Festorum dierum multitudine, ae frequenti violatione oriri solent, non sine aperto Religionis dispendio . Re expensa, negocii dissicultatem probε intelleximus : quare peculiari Scripto , publicis etiam typis vulgato, rationes varias indicavimus , quibus ea immutatio fieri poterat : consilium pariter e quirentes nonnullorum S. R. E. Cardinalium . Episcoporum Italiae, aliarumque Regionum . Ecclesiasticorum Praesulum, Theologorum, Iurisconsultorum, aliorumque Virorum Doctorum , humanas, civilesque res callentium . an hujusmodi petitio esset exaudienda: Si verti illam exaudiri aequum esset, & congruens, ipsi quoque rati nes significarent, quibus utiliter, ac prudenter imminutio praeseriberetur

g. I. Petita responsa tam varia , ut solet contingere, suo tempore accepimus , ut ferε sua cuique fuerit sententia. In aliud proinde tempus negocium rejecimus, eam in spem adducti. ut Episcopi cujusque Provinciae, vel Ditionis , unanimi voto in sententiam imminuendi Dies Festos primum convenirent, deinde vero, quo commodius id fieri posset, concordi pariter suffragio medium aliquod

suggererent ex tot memoratis in Scripto Nostro, ac pro illius executione Pontificium assensum exposcerent. Hoc sane paeto inita ab ordinariis consilia in re tanti momenti non illorum voluntati referri potuissent, sed tantum Supremae Apostolicae Sed is auctoritati, quam sel. record . Urbanus Papa VIII. Praedecessor Noster integram esse voluit in decernenda imminutione dierum Festorum, qui in sua Constitutione recensentur. Demum una, eademque Episcoporum deliberatio , Apostolicae Auctoritatis ieeta munimine, nedum plurimum valuisset ad compescenda Censorum ingenia; sed etiam sv

Iata sitisset disparitas illa ritus, quae hodie viget, Disciplinae Ecclesiasticae injuriosa , ut intra paucorum milliarium ambitum . Aeinter finitimos Populos, unus, idemque dies ab aliquibus Festus de Praecepto, ab aliquibus vero serialis haberetur. F. a. Haec methodus feliciori sorte in universa sere Hispania excepta est: Cum enim postremi Tarraconensis Concilii Patres regulam quamdam constituerint Dierum Festorum, quibus, pro illorum conditione, atque discrimine. Populi Divino interesse Sacrificio. Et servilibus operibus abstinere debent; & aliorum, quibus Missae tantum interesse debent. tributa postmodum libertate vaeandi ope

ribus servilibus: sel. record. Benedi stus XIII. Decessor, di Benes

chor

liitio dilata. ispanis Papusa hi

terim Provisam a

159쪽

etor Noster disposita in eadem Provinciali Synodo ad preces Episcoporum approbavit. Quo exemplo alii subinde Hispaniarum Antistites excitati, Nobis humiliter supplicarunt, ut ad minuendum nimis auctum Festorum numerum , liceret ipsis etiam servare regulam in praefato Tarraconensi Concilio providε constitutam . Annuimus instantiae ; exindeque omnium fere Hispaniarum Dice deseon uni forismitas in dierum Festorum celebratione. & ritu exorta est. , .rs. ' ' F. 3. Aliis quoque Catholici orbis Regionibus servata a Nobia in hoc negocio conficiendo matura dilatio prosuit. Interea siquidem aliquot Regni Poloniae Episcopi, mentis aciem ad substantiam , &modum imminuendi dies Festos dirigentes, per Literas Nobis signia scarunt, in illis Dioecesibus, suos late fines protendentibus , aestivo tempore Incolas, Agrorum culturae, di aliis servilibus operibus , quibus vivunt, & sustentantur, dantes operam , dissicillim ε b illis abstinere posse diebus festis inter hebdomadam occurrentihus : Enixh propterea Nos rogarunt, ut quae per hebdomadam

aestivo tempore occurrunt Festa , in Dies Dominicos transferremus ,

excepto Festo Assumptionis B. Mariae Dei Genitricis, quae quovis die accideret , religiose ab universis celebraretur . Quorum petitio per Nos, maturo praemisso examine, exaudita, in Regionibus illis optatam ab Episcopis . & Populis tranquillitatem pe perit.

Postiis opili Epia g. Φ. Quo vero ad Italiam pertinet, credi vix potest, quam scopos ura sique si . prudens , ac religiosus de re ipsa fuerit sermo , quem Nobiscum instituit Charissimus in Christo Filius Noster Carolus utriusque Siciliae Rex Illustris . Non sine intimo, ac planε acerbo animi sui maerore Nobis exposuit. Dies Festos, quibus Christiani Populi seriari de-hent, in subjectis sibi regionibus passim violari, ob nimis auctum

illorum numerum ; huic porrci malo non aliam adhiberi posse m delam , praeter diminutionem Suprema Auctoritate Nostra opportunὰ saetendam . Significare illi non omisimus, gravem ,ac molestam utrique sollicitudinem oborituram, si rem tanti ponderis inconsultis Episcopis conficere vellemus. Idcirco ut omnia seliciter procederent, non solum exquirendas esse illorum sententias; sed oportere , ut Antistites finitimi , vel Metropolitae cum suis Provincialibus. studia , & voluntates in eundem scopum dirigentes , quid tandem facto opus esset , ad Nostri deserrent Apostolatus auditum : Par omnium suffragium communem tranquillitatem subjectis Populis alliturum , & quod potissim ε in rebus sacris quaerendum est, ritus uniis formitatem , di disciplinae concordiam .

a. , Id ipsum significavimus Episcopis temporalis nostrae Dia

Musi. -tionis , quorum nonnulli privato sermone Nobiscum habito, non-ε εiςi- nulli vero suis ad Nos datis Literis. Apostolicam auctoritatem ad

Festos dies imminuendos enixe implorarunt. At cum ipsi nihil li

160쪽

ctenus praestiterint, nihil & Nos egimus; liberam, prudentemque

Episcoporum concordiam in hoc negocio praestolantes, non impe- NM - -- -- Tantes , & exigentes. Etenim moderatio numeri Dierum Festorum sit 'non a voluntate, sed a sola pendet necessitate , quam nemo melius .

quam Episcopi norunt; ideoque ad eos potissimum pertinet, mali conditionem, & apta eidem remedia proferre: Nec facile adduci possumus; ut in hoc adeo gravi, & implexo negocio quidquam decernamus, nisi audita prius concordi quoad subsantiam, di quoad modum , Episcoporum sententia. g. 6. Haec vobis, Venerabiles Fratres, eum in finem scribimus, ut non solum cuique Vestrum plane cognita, ac perspecta sit agendi ratio a Nobis inita in hac gravi causa imminutionis Dierum

Festorum; verum etiam ut opportune nunciaremus, si vestra consilia ex voto nostro Nobiscuin communicavissetis, vel sublata prorsus , vel saltem magna ex parte submota fuissent mala, quibus curandis congruum , ac salutare remedium non semel a Nobis expostulastis. Complures etenim vestrum voce, aut seripto improbarunt abu- -ο3- te, Mi.

sum Mercatuum, & Nundinarum . quae fieri solent Diebus Festis. - quibus seriari oportet, ut Populus unich in res sacras incumbat; rationem a Nobis poscentes, qua grassanti in diem malo occurri possit.

g. 7. Inter modos propositos, atque servandos in imminuti Di.fuis, vestam ..ne, ac celebratione Festorum , praecipuus ille est , quo inter ipsos mira rM ωiem v ε.

Festos dies discrimen constituitur. Etenim in diebus Dominicis, itemque in Celebritatibus Domini, Beatae Mariae semper Virginis Dei Genitricis , ac in aliis solemnioribus in memorato Scripto NO-stro indicatis, debet Christianus Populus nedum interesse Divino Sacrificio, sed etiam abstinere ab operibus vetitis; In ceteris Vero minus solemnibus, qui tamen ex praecepto celebrari consueverunt sim posta est Christi fidelibus obligatio interessendi Missae Sacrificio, tradita in reliquis cuique illorum potestate ea faciendi, quae fieri s lent diebus serialibus.

g. 8. Quci eautius, ac tutius incederemus, consulere volui is i. ai ,ἀimus Chirographa Summorum Pontificum Decessorum Nostrorum , titia solemn ea plerum.

quibus peculiaribus Urbibus, & Oppidis temporalis suae Ditionis t M v habendarum Nundinarum facultatem tribuerunt. Multi iis diebus Nundinas fieri permiserunt, quibus Christifideles juxta propositum Thema) servilibus operibus abstinere debebant, divinoque adesse Sacrificio ; Sed numerum longe majorem illarum comperimus, quae incidunt in eos Dies Festos ex Praecepto, quibus, si expetita fieret illorum imminutio, satis sui siet Missam audire . excluso debito a stinendi ab operibus servilibus, sublatoque onere peragendi, quae in Disitirco by oste

SEARCH

MENU NAVIGATION