Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ratio P

cium pensemus. verum quaecunque suere & Serenissimo Reiagi,& Nobis ipsis, praesentis Voti & Consilij suscipiendi inui-

tamenta : eadem etiam num sunt, solenni prece & officio maturandi,priuatis fulta Regis Domus rationibus,ob casum geminatorum nuper funerum,orbitatem, magna Orbis iactura, sormidantis . Proprio praeterea genio, optimus & sapientissimus Rex, diu serebatur in cognatam & Maternam Domum, coeli Alumnam, Orbis gemmam, Religionis Altricem,Impietatis Domitricem , gloris Nidum, Virtutis Procreatricemis., Caesarum Matrem, Imperij Conservatricem. Proinde ex hae Ille sibi Thori, Sceptriq. Sociam,Nos Reginam deposcimus: vi a Maiestate Vestra, uti Domus & Imper ij Praeside, petiis mus . Annuit his votis, procul dubio,Caelum I annuit e Coelo FER DI NANDVS Pater, quia hic superstes annuerat ; annuit ipse Orbis, laetus talibus au rijs se nouo Impe- Iio, almae paci, aureo saeculo, inaugurari. Reliquum est, ut cum Maiestas quoque Vestra annuisset, solennioribus pactis,& sanctissimo scedere rem velit maturari et cessuram, adspirante Supremo Numine, in Magnum Orbis,& Imperij Chri .stiani emolumentum, Religionis prq sidium, ac utriusque Domus decus & solatium. Tui vero imprimis, Augustissime Caesar, Imperij laetam saustitatem, ad quam fortunatissimus Rex praeit Nuptiali omine, in partem sausti auspicii ipse veniens , sanguine Frater, foedere Socius, Connubio Alfinis, Vt accessura magna novo Imperio fulcra, certius omnibus augurijs sit, cum accedit Magnus, Potens, Bellicosus REX,

uno Verbo dicam , VLADIS LAUS,

292쪽

ICON

SERENISSIMIS SPONSIS

VLADIS LAO IV.

POLOΝIAE ET SVECIAE REGI

INVICTISSIMO

CAECILIAE RENATAE

AUSTRIA CAE

FERMINANDI II. IMPERATORIS FILIIS

In M

offertur & dedicatur

Ab Academia minense Societatis IE IV.

Anno salutis M. D G. X X X VII.

293쪽

A C.

294쪽

I M in eo fortunς gradu vota Polonis const iterant, ut diuturns v terum calamitatum procelis sub obliuione iacerent;cum lettitis magnitudo in altissimam talicitatis

ς stimationem peruenit.Parum erat successibus perpetuis sepultas tendia

porum iniurias spectare, nisi erecta gaudiorum monumenta suspiceis rent, quibus seuerentur. Ipsa florentis ubique patIs memoria animos Ciuium conuicis, &tanquam communi auctoramento obligauit, ne in continus prosperitatis beneficio imperare sibi admirationis pudorem possint. Et vero quocunque Oculi coniiciuntur, reperiunt. quod in impatienti hilaritate satis intelligere nequeunt nigattoniti. Quis enim, excogitatione paucos annos in senam omnium hostium victoriam transcriptos colligente, ad fa

295쪽

operum, velut procella sideris afflatus, non hireat In . est, ut alij artes, doctrinam alij in amore tanti beneficii exerceant : nemo voci, gaudio nemo parcat. Quantum quisque ad res gestas VLADIS LAI Regis , fortunatissimi teris rarum Pacificatoris, confert studij ae laboris , tantum sibi ams atque adeo aeternitatis pollicetur. In tam augusto aris gumento exiles quoque ingenii vires aetatem serre possunt. Tot decoribus rumor insuper aspersit summi spem Connubij, ct amplissimae Nexum fortunae. Deus immortalis ' quantus ad hanc vocem emicui Θ Gaudebam debere me stolicitati Regiae nomen meum, nec frustra iam Delmophilum appellandum , cuius laudationi tam praeclara vincula darentur. Date veniam, quibus cultior ad tantum obsequium animus, aut literae maiores. Non incidi in seruilem Alexandri legem, qui celeberrimis naturae aemulis, Apelli & Lysippo, vultus 1uos dedit expli mendos, caeteris repulsis, ne temeraria mamnu in v enerando opere luderent. Melior est Poloniae conditio,cuius liberam facundiam nemo tanquam sacrilegio a celebrandis suis Principibus reiecit. Illi etiam , qui ingenium

non consuluerunt examine, in magnificam materiam nota

delinquunt audacia scribendi: & satis venerantur,si affectum csserant. Ex quo Aeonopolim attigi, hanc mentem mihi Su. peri dederunt. Hae persuasione solabar exiguam virium mearum fiduciam; cum me prompta animi sese erigentissmoenitas ad diuitem librorum deduxit ossicinam. Eam itaxonfluentium tumultus angustaverat, ut curiositatem pracitereuntium salii suisset necesse, nisi exaratus aureis Iiteris titulus in publicam viam excurrens merces eruditas commen

classet. Facile igitur spissum vulgus, quod praeter admirationem nihil institori adnumerabat, robustissimo corporeis submoui, & ad intimam sedem, quam nobilissimi quiqueia ac doctissimi libris atque aere signato occupauerant,peruasi.

Locuo erat susus in spatia, velutique in plateolas sub altam

, A fornicem

296쪽

Bon Votorum.

fornicem porrectas diuisus , e quarum loculamentis codices eminebant. Vt suae ostentationi praeluderet Bibliopola , non

Patiebatur inane, quod pretio aduenarum exhaustum, recenti supellectile non expleret. Hic me conspecto, ut erat vir humanissimus, copiosum Indicem recognoscendum porreis

X it, praelatus illos solos apud se prostare libros, qui V L AD I S L A I Regis res gestas , aut dedicatione impetratum'

Patrocinium serrent . Copiam opum ab uno hoc nomine sibi abunde venire. limen suum teri quaestuosa veneratione seminper . non strepere auaris litibus indicationes. pretium nor exigi ad seueras conscientiae leges , sed relinqui ementium arbitrio,quos pudet in rebus nouis non esse liberales. Et quoniam non Academiae solum domesticaque ingenia , sed cultiores omnes Nationes in tantae Maiestatis gloria certatim laborant, non deesse sibi unquam locum, quem nouitas Auctorum non impleat, Lectorum non evacuet beneuolentia rnihil in squalidum situm iacere: nihil puluere exedi. Laudaui hominem, quod non minus mercium elegantiam in familiam Apollinis, quam in subditorum animos Principis reuerenistiam suam utilitate distribueret. Honestissimam esse negotiationem , in oculos, manus, pectora vendere praestantissimarum rerum memoriam. Providum insuper felicemque

appellaui,quod vulgarem vivendi rationem illustri obsequio nobilitaret. Tractaui deinde primas codicum, prout eos sors manibus inserebat, paginas, & compendio discebam, quid

tota chartarum moles promitteret. Nihil autem in rebus diuinis humanisque reperi, quod sauore aut.testimoruo prudentissimi Regis ad immortalitatem consecrari non quae siuerit. Auctoritate hac securitate ni & annos quisque suo ingenio pollicetur. Hic ex arcanis supremae sapientiae adytis do. promit veritatem: ille virtutum simulachra de caelo in exem. plum transcribit. Pars in abstrusis naturae causis sudat: pars

Jesuvi ci ciuilis disciplinae sanctitatevi e pendit. Tot instituuii

297쪽

eis distordes in idem conspirauere consilium, splendido Primcipis Patroni nomine aeternitatem contra tenebras atque obliuionem obsignare. Lucem hanc omnes inscriptionibus accenderunt , ut tutius socco aut cothurno metas posterorum

insilirente aut Gracchi tubam, lyram Horatij, ct alsi cum Mironis imitatione in aures dulcius inferrent. Fuerunt etiam, qui sacram purpuram, quam in egregia vitae transigendae praecepta excusserant, in sinu Regio deposuerunt, vi geta inosulgore noxiae caligini occurrerent. Erat & Poeta, qui prolixo operi carmen addiderat , quo connubium in literarum gloriam vocabat. - I Delyta quid querimur Aualere volumina blattis , . Lae q. neglecto pises a sacere situ a Non huius dolor ea aus . reuerentia nostri Numinis ix Musas officiosa vigeι. E : Auot grauis umbra regis e quanti sub nomine tanto .n Ves decus inueniunι, -I e nube diem His potiore sonat Parnasia sumine ripa, Accinit O stonii C nibia Istiua magis. Pegasus hie doctis meliorem calcibus amnem euris et bis maior plectra agit arte chorus . 1 gnosco Phoebum . dominas iam porrigit aures Oni: sub tanto iudice terra soneι. su ι tu, quam magno deducunt pectine Gentes , in O quacunque par adera sorte coles . . ues animi censum dispone fauores Ea In filio Muvi Lectica Pallas eriι -

Ab hoe impetu Poetieo reduxit me sciedi cupiditas in aliam Dculorum curam . Ibi ex nou ς voluptatis exordio didici me necdum in limine selicitatis Regiae constitisse. Adhuc enim 'aria dicendi genera non delibaueram, quae Herculis Sarmatici

298쪽

mallei labores susceperunt. Tota illius aeris in ingenia , utriusque eloquentiae surrexit, & excepta est. Meruit laude menti posteris crescere, siue cum paternas virtutes suae in dolis speculo illitas proxima similitudine redderet: siue cum sub commissis auspicijs, pulcherrimam militaris formae ima ginem laboribus bellicis componeret. Quot , quantique viri stylo secuti sunt pueritiam in spem Regnorum crescentem a adolescentiam in Magno Moschouiae titulo eductam, iuuen. tutem in Ottomanicae Luns cornibus minuendis occupatam tripereo illos, quibus in materiam Iaudationis utilissima' Peregrinatio, moreS Gentium explorati ,.Principum consilia inspecta placuerunt. Omitto D. CASI MIRI siinctitatem, publica deuotione, magnificis impensis, popularum cuItu honoratam in panegyrim ab eloquentia abluisse. Quid vero memorem Molchos sanguine barbaro mersos, Thraees serreis minis domitos, Suecos in pacem pretioso scedere cadentes, ex calamo invitam gloriamque Victoris surrexisse equid seruatos ciues, militares animos positos in prsmia, aut

seruilium armorum duces supplicijs in leges adoptatose quid tot bellis feliciter peractis Tropheta erecla, victorijs data

Theatra, triumphis Areus excitatos ὸ Amant videlicet, amabuntq. semper liters optimo Regi nobiIissimam commendationem in lauro solenni, annuloque porrectam rependere.

Tot inter opera illustris propter argumentum Iiber de Magnitudine MIona plurimum placuit , quem Auctor elagantibus sententi js, tectisque consilijs ex praesentis ςtatis genio

ad voIuptatem omnem instruxerat. Primam Imperij infantiam longissimo limitum miraculo ultra maria proseri, &prodigiosam in ipsis eunabulis molem ostendit. Si bene com. Putes , reductς in ampIa suarum angustiarum spatia Terrae, pluribus nunc ad maiestatem Regibus abunde sufficiunt. Proximum crescentis statis progressum religione erigit, & qui αquid de statura decessit, Regio diademate, di armis in vicia

299쪽

nos 'liciter prolatis explet. Robustam deinde ludentutem pulcherrima societate Lithuaniae, & domestica libertate ω quasi corpore, auget. Virilem por maturitatem, quod nullis terris concessuin, quatuor Imperatorum potentia cin git, ut suarum virium fidem ab inertia atque senio arceat. iEt hie est quasi aditus ad VLADIS LAVM Regem, quem per barbaras Turcici, Scythici, Moscouitici Monariathae ceruices in Germaniae thalamum voto ducit, ratus, id quod est verissimum, saeIicitatis esse eximiae, Regiss virturitibus Romanum Imperium in assinitatem amicitiamq. coniri hincere. Tot gratia scriptorum, velut arae Delphicae praensentia excitatus, progressum legendi saluberi imo carminis impetu moratus sum. l

Ibis IO,PRI N CEPS , libris comitatus , O auum

Extendes fama. non ,s inclementia fati. Vexet opus vita , funus subrepet in annos . It HNon pigra attrnas tangent obliuia metasa ... E Si fortuna velit. Solidi reuerentia Ianti Captiuos ducit casus, sorti . laborem a. Terruit ambiguum iurata potentia calo. . .. . .

O placitum Musis capuli ὀ Rex sole sub omni

Digne coli l ct coleris . iam re per stantia Phoebus ii 1 Tempora perpetuo meruit deducere cultu 2 1 practura . ehel'm iam puris abluit undis Pieridum melius dextras, operis. Iacrauito in. Siue tuis eecidit Thrax, prodiga victima, bellis et a Seu labor aternus Mosci: iam fregit in artem i Π Docta cohors. smul ac tutis Pax risit in oris, i. uot plausere manus i longum meliore trιumphum --αuot pompa duxere lyrae I en ut sedula in omnem et Pendet adhuc celeri obsequio facundia nutum l l . . lή ἰ ciuis Duor , o vates I pon saevi fulmina AEartis,

300쪽

.No ilis, Austriacoq. Ialus se ossentas tu ostro . Surgite. 1n ingentem υeniunt haec gaudia Regno, Materiam laudum . Si quae Usquam Delia lauru3

i Fatidicis Numen flijs dispen ι , inumbret Finiuos thalami postis . hie barbita dulci

Euulgent numero, quidquid secreta remoto. Fata v clausere I iuuat praesagia primis erepromisis, ubi gloria nescit in unumi de Hipare gradum. manuum iungam ipse canoram ,

χ Si fas , latitiam, O geniales supplice taedas' carmine succendam, quanquam mihi copia desit ,2 Audebo. possunι miseri ditesere votis .

Et iam vaeabat oculis in partes Bibliotheeς exeurrere,iustramque tabulas, quas aeris incisi forma eastris atque exercitibus animauerat. Peregrinus artifex manu in Polonam aetatis nostrae historiam luserat tanta solertia, ut locus omnis cum-ο coelo conueniret. Iu urbibus pericula, irae in vultibus legebantur tam viva imagine, ut operis commendatissimi decus extinguerent actionum simulachra. Hic Caracassius Bassa, ctim timeret, ne de Tyra vicino suum, aut cognatum sanguinem hauriret, in Polonum perniciosam sitim , & sacramen sum differendi interim cibi serebat: ibi Oriens in pudorem ex irrito conatu actus, vanae spei insaniam in supremo Capi. te laqueo compescebat, dum Osmanum nostrae felicitati immolaret . Excitauerat & propter Smolenscum iacentia in or hem castra, quae in eternitatis opinionem, Moseouiς totius viribus erecta , uno poene die manus Regia demoIita est. Ri-- gebant montes hinc prodigio iurentium balistarum, di denso flammarum volumine: inde siccorum ex frigore ac fame corporum in suum sumum casibus. Ducebat S Sehinum miseri ordia ad suos, ex despeiatione tristim, di in bello obli

SEARCH

MENU NAVIGATION