Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Antistitem , eulus In illo numeroso Senatus , ordinIRuα Sacti qua Latini, qua Graeci ritus foederati agmine pulcher.

rimus emicuit splendor, & tam pium deuoti laboris exemis plum , ut ad sanctos animorum impetus ciendos, vis ab eo atque permotio veniret. Demus sane multum priuatet singu-Iorum facilitati: constat potentem cohortandi humanitatem plurimum frequentiae proiuisse. Sensit Lituaniae ae Russiae reuerentia plenam seduli Praesulis vocem, tantoq. cumulo ad authoritatem consurrexit inuitantis, ut, si caetera multitudo abfuisset, lectissimus Sacerdotum populus secisset venerationis densitatem. Et haec erat cςlestis imitatio industriς, diuino instinctu laetissimas terras instruere, di tot pectoribus esse pium, quot consultiore prudentia ad noua vota incit uit, aut uberiore affectu ad securam desideriorum impulie

prosecutionem. Ecquis vero caeteros enumeret, quorum

sacer illustrisque comitatus fecit communis Istitis accessionem ξ quis conspicuos eximijscuris Senatores, festum Magi stratus Aulici decus, splendidum liberet nobilitatis progressum percenseat ξ sua illi se eximent obliuioni virtute, &meo silentio culti ipsam pro se audient sternitatis facundiam

perorantem . .

Tacere tamen eos non debeo, quorum gloria ubertatem dicendi ex ipsa munificentia accepit. Quis illam magnilice erectam Casimiri Sapiehae Mag. Duc. Litu. Notari molem, qua latissimum plateae ductum exornauit, suo gaudio, unus Pietate caelis non coniunxit ξ.quis in triumphali ingressu , quem arte & pretio insignem , ingenio deuotionis nobilio. xem secit, non designauit cogitatione locum qui Autlioris nomen aeternum ferret. Quod si caeleste studium interpretationem patitur ex lactis, &, quae visa non sunt, em

habere possunt ex causa , crediderim D. CASI MIRUMClienti suo vicissim At cum erexisse , qui longum annorum

curtum by Cooste

272쪽

eurIum ad sessinatos honores di constantem famae ct felicitatis morem transmitteret: opibus insuper tam bene impensisnuisse, ut mansuris in fastigio accessibus consisterent, auge. renturq. Quo me caeterorum quoque impendia adducerent, si singula disserere vellem. Quo Academia Vilnensis ξ cuius solennes labores recurrens in orbem supplicatio amplexa est, ut primitias beati favoris in ingressu concessas, reditu cumuin laret , & non nouam tantum in cultu industriam,sed eruditos etiam sudores gemino transitu solaretur ξ In quς dicendi spatia peruenirem admiratione stud ij, quo Viina potissimam sori sui faciem tota insedit, & suae ubique difful summam fecit alacritatis ὸ noctis inter iaces,laetitiamq. in memoris tenebrarum ξ ignium in altum expressorum sub eaelo lusus

Tui haec ingeni, fuit pietas, VLADIS LAE Rex Inuictissime, qui Resp. animus,uniuersas tanti corporis partes commouisti. Merito itaque integra clarissimi per omnes fusi facinoris magnitudo ad Te Authorem redit. Omnia per singulos dispersa religioIς liberalitatis vel obseruantis momenta,quoniam a Te prostuxerunt, in gloriae Tuae amplitudine colligi necesse est. Atque ita Oceano aequasti Tuae copiam pietatis, ut & intra capacem religionis Tuae curam omnis subditorum se volvat imitatio, & laude recurrat ad cumulum , quidquid exemplo prodij t. Non possumus auguste, Tuam explicare virtutem, quae per innumeros diffusa , recepta deinde in Te, maius reperit spatium. Tuum, nostrum q. est, quod egisti: &e quidem magis nostrum, quia Tuum. Liceat tamen mihi libere conqueri. Maiore vi usus es in nostros affectus ac mores , quam nostra necessitas, aut Tuarum virium ratio exigebat . Quis enim ad D. PRINCIPIS honorem Tuis votis non tuis et ξ.quem non duxisses ad eadem, aut paria nutu Θ Vt quietus sacris inclusus palatijs audires, spectare'. casestem Omnium laetitiam, valetudo afflicta volebat: imbecillitatem

273쪽

in Te ad cultus prosecutionem agnoscere noluisti. ImpedItum fortuito morbo pedum ossicium proponebat: non admisisti excusationem. egebat sanitatis cura late conciliato domesticae umbrς silentio: Regium esse sanari publicis curis dixi sti. Quis Te adeo Tuis aduersum reddidit commoditatibus, ut vitam non tractes commode ut Regiam: non solicite vepublicam: non tranquille ut indigentem: sed robuste pieq. inter grauissima quaeque negotia circumferas O egregiam nulliq. tacendam Tuam virtutem l Pulcherrimum inuenisti inuictae Tuae sortitudinis campum , ut qua contra hostes usus es strenue, salubriter pro Rep. contra Te sancte utereris. Merito Te subuectu frequens venerata est multitudo hominum , ct quoniam ex absentia qgrescebat dolore, deuoto morbi tui obsequio ad gaudia conualuit. Tibi igitur communem festiuitatem debemus restitutam . Nam licet integros nos se cisset sola Tuae voluntatis lex ad solennem D. Tutelaris venerationem : Tuq tamen aegritudinis vultu omnia egissemus, di conserentes simul diuersa animi discordis indicia, hilaritatem expressissemus maerore. Ad Te conspecto nubiis mentes suam recepere serenitatem, integra fronte occurrimussa ustissimo diei: squabili imperio plenum pectus c pit regi. Quidni vero regeretur ξ quandoquidem uno in triumphali spectaculo geminorum Principum coniuncta Maiestas desiderium oculorum, rara cum laetitia populorum cumulate em

pleuit . Et CA SIMI RVS quidem victorias sua ope par tas indicabat. Tu subijciebas. Ille quasi triumphantem prς-bat : Tu sequebaris . PIane ita cuncta ceciderunt, ut nulla a

Tuae gloriae pars latuerit in alieno plausu. Videreris licet illum alteri se cilla: nos Te , non seiunximus. processeris sane supplex: hoc erat Triumphatoris indicium. Comitem Te seeeris sacrς actionis: Principem Te, & quidem gemis nata authoritate agnouimus . Patςrna enim pietas prima operis

274쪽

operIs huius excitatione nobilis in Te simul effulsit, a tque ita antiquis desiderijs suffecit, ut nemo abesse crederet iam redditum casso Patrem, qui Te intuebatur. Accedit, quod prouideris , ne CONSTANTIAM Reginam magnifiei laciam laboris in tanta spectaculi copia quisquam desideraret. Apparere enim voluisti in eodem spectabilium virtutum theatro Augustam Sororem Tuam ANNAM C A-ΤHARINAM CONSTANTIAM, quae Matrem

ad superos receptam constanti probitatis miraculo redderet. Et vero ample satis illa in tantum nomen sonuit, effecitq. ut in florescente indole verecunda honestatis maturitas cerne retur,& altus ciescentis gloriς gradus fastigium aemulo aspectu exhiberet. Digna profecto quae ad Maternae laudis imaginem tam clara origine institutioneq. & tanti Fratris talici

tate venerit.

Quod si ea huius operis est vis ac potestas, ut Orbi terrarum sufficiat, quod igitur tandem maius iam dari potuit laetitiae honorisque ornamentum, quam cum tantis comitibua D. CASIMI RVS suam obluit urbem, populum q. inui- sit ξ Constiterit sane beate in suo illo Mausoleo, cuius omnis aetas mirabitur pretium , & splendorem: beatius tamet tuisse dicendus esset, nisi eadmi praesentia pulcherrimum illud domicilium cohonestasset. Spectabit id ad perennem cultus securitatem, quod factum conspeximus, ut quiuis oculis hauriat venerationem, cuius inuitamentum stabili sedi libe- ralitas & praesentia impressit. Ne quis suorum malus custos laborum opes cupiditate obseret, malitq. collectas ad auaritiae haereditatem tueri, quam ad diuini Numinis gloriam . - plicare , occurret ei Si GI S M V N DI III. munificentia . Ne se subducat sacris obsequijs praesumptio alicuius dignitatis , VLADIS LAVS IV. potenti ad pietate . corporis debilitate conuincet. Vt vero in eum locum perpe--. 7 4 3 xuo

275쪽

tuo accursu omnIs se recipiat necessitas,aurea lampas, splen4didum CONSTANTI AE Reginae munus , Virginali Filiae manu ante aram suspensum, allucebit. Et scimus nos quidem fore, ut ab admirandis euentibus iam pridem nata deuotio, suam deinceps prosecutura sit institutionem: a tam iis tamen,tamq. heroicis factis ingens veniat necessis est pre. candi fiducia. Faelicem certe Poloniam tanto bono. Inde enim Iieebit successus domi militiaeq. alere , populorum acocipere salutem, vires fortunamq. contra hostes educere, ubitanti PRINCIPES suam exercuerunt pietatem, deposuerunt victorias , triumphos consecrarunt .

Hic ego quoque, in C A S I M I R E, humile hoe laboris mei obsequium appendo , ut veniam audaciae, qua tuas virtutes tractaui, dem . N

precer, & quod stylo

276쪽

illustrisi. 3d Excellentiss. D. D.

Comitis de Thenegyn, S. R I. Principis , Regni Poloniae Curiae Thesaurarii,& Serenissimi ae Potentissimi

POLONIAE ET SVECIAE

REGIS

Ad Sat Coaream ae Regiam Hungaria, s BOhemia Maiestates , Septemvis q. Romani Imperi' Principes Rathbona congregatis Legati extraordinaris.

Habita Ratisbonae in Collegio Electorali Anno a fis 6. die a 6. Septembris.

277쪽

- ν' . . . t

. ia

ut f

278쪽

REDIDISSET Orbis Magni Principes , Legati Illustrissimi,

madislaum Poloniae & Sueciae Re gem Potentissimum,pace domi ri'. parta , auctis prolatisque R gni terminis , Amurate sola arm rum ostentatione , ad pacem p tendam compulso, & metas otio manici Imperij, quas nec istis cursu olim declarari volebat, Vladistat placito terminante, al

tum quicstcu , di tot laborum, sudorum, vigiliarum , victin

279쪽

α so cratis.

riarumq. trophae Is incubare. Sed long EaliteraαIdIeroeneatis human i bono, caelitus datus animus, propriis commodis nequaquam acquiescit, sed suae prosperitatis, nisi orbem participem viderit, haud putat laborum fructus maturuisse. Videt Christianorum nomen, & gloriam consanguineis fae dari armis, prospicit ex illa, cui Polonorum Regum thronus superimpositus, altissima orbis Christiani specula, immine tem ab oriente procellam, discordiis Regum Principumq. Christianorum excitatam, intuetur miserandum in modum discerpti, florentissimi Hungariae Regni reliquias, proluendo gutturi insatiabilis Otromani cς belluet destinatas. Hete omnia dum penitius considerat, amicissimi Regis, vicinqq. gentis discrimine excitatur, di quιd in rem futurum sit sublimi Reg mentis cogitatione perpendit, opportune nuntiatur Sacri Romani Imperii Electores Principes, hac in Vrbe

conuentum more maiorum celebraturos, consulturo'.orbi,

di tanti periculi metu consternatam Rempublicam erecturos. Ingenti perfusus lςtitia, me quantocius aduolare voluit, &suo nomine Serenitatum Celsitudinumq. Vestrarum conati. bus gratulari, in subleuandis Imperii, reliquorumq. Regno

rum rebus consilium communicare, operam offerre, affectum

denique S solicitudinem tanto Principe dignam declarare. Ea nimirum est Sacis Regis Maiestatis ditionum,cum Imperio Romano, eiq. annexis Prouincijs coniunctio, ea negotiorigum , & commerciorum communicatio, ea demum periculo- issimet vicinitatis cum hoste omnium potentissimo ratio, ut

mramque sceptrorum tam Maaestatis sortunam, ad iure arbitretur pertinere. Quamobrem de restituenda Geris manis , tot tanti'. bellorum procellis attritς, pace di tran4 quillitate, abeo die quo Polonae gentis liberis suffragijs Rex appellatus, semper se solicitum declarauit, neque ullam Pretermisit eius rellucande occasionem, Sed generosas ille

280쪽

Germanicς gentis spiritus , quamuis eum dispendio rerum

sertunarumq. suarum, noluit hactenus dum externi hostes in ipsis Germaniς visceribus grassabantur, pacis mentionem admittere , ne se victum , & ad eam petendam inter c sorum

eoncivium busta compulsum lateretur. Nunc vero cum non nullorum vires, ad contemnendas redegerit reliquias, caete

rus ultra Germanis limites facessere coegerit, sperat Regia Maiestas, tanto promptiorem ad pacem amplectendam fore, quanto gloriosius est prosperis rebus non magis insolescere quam aduersis stangi. Repetit ergo toties declaratum pacis in Imperio stabiliendae studium, suamque operam, de conatus se interpositurum luculentissime pollicetur. Sperat porro Serenitates Celsitudinesque Vestras, tam praesem tes , quam per Illustrissimos hos Legatos interuenientes , non modo Sacrae Caesareae Maiestatis pientissimum animum precibus suis inclinaturas, quo eum communis boni studia vltro propendere constat, sed & propriis conatibus in hoe eam expetendo negotio cooperaturas. Efflagitant hoe afflictae plebeculae caelum petentes lachrymae, attritae nobilitatis vires, Prouinciarum solitudo, agrorum vastitas, urbium. oppidorumque ruinae, uno verbo ipsa quam in Germania vix reperias Germania. Deposcit iure suo periculum, ab immanissimo nominis Christiani hoste imminens, cuius arama quamcunque Europae partem petierint, stolidus ilIe Q. ret di impius, qui communi non commoueretur discrimine.

Exigit denique pietas, ut tandem a fundendo Christiano sanguine, quem tot proh dolor hauserunt& nunc hauriunt Prouinciae, desistatur, & si porro fundendus est contra illius hostes pugnando sundatur, qui suum nostrae fudit saluti. Sed dum Sae. Reg. Maiestas Dominus meus Clamentissimus, rationes tam stabiliendae in Imperio Romano pacis,

quam publicae gentium securitatis ponderat, agnoscit tu

catque

SEARCH

MENU NAVIGATION