Manipulus orationum ab eruditis viris Polonicae nationis, diuersis temporibus, & occasionibus scriptarum

발행: 1639년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

gnifica mens aspernantis, cum confugientem sinu excussit honorem, ruentiq. in humeros Imperio Atlas esse noluit.

Nempe suscipiendis terris locum non inueniebat : qui augustum caelorum pondus plenis manibus serendum admiserat. Et ego quidem dum haec cogitatione amplector, merito tantae virtuti adstupesco ἰ neque paterer me inde transferri, nisi alia se offerrent, quae multiplicem aesti mali operis uberistatem magnitudine noua conuincerent Sit enim sane, ut quidem maxime est eximium & singulare, Regis animi decus, quem uis dignitatis fulgorem otioso praeterire oculo : maius tamen semper existimatum est, sic omnemiaetatem quadam seueritate temperare, ut nullis delicijs deprauata, pudori integra sinceraq. seruetur. Quemadmodum cauti admodum di prudentis est viri, euadere tectas inimicitias, quae vultu amicitiae pugnant: ita quisquis naturae adulantis insidijs, gratoq. indulgentiae veneno non patuit, eum ego humana

altiorem conditione esse existimo. Quo magis D.CASIMlRI par est suspicere victoriam, qui per blandimenta vitiorum , libidinumq. saces illaeto pede incessit, nullis unquam laudatis malis , quae illecebris in perniciem armantur. Si quid accidit inopinatum, quod faciem recti induisset, ex ipsa scena agnoscebat dolum , & robusto metu invadebat hostem, ut

suga vinceret. Neque enim securum esse putabat Iubricam aetatem delicato committere commercio, & cum iucundis Periculis coram agere. ut nihil aliud essiciant, moram lenti certaminis ad vincendum instigant , successumq. sperant squamdiu praesentiam victoris adhuc stare in ictum vident. Quanquam amaena haec vis voluptatis, quantumuis diuturnitati fideret, actum hic egisset. An enim eum molli fregisset habitu, quem caelestia solatia ad obsistendum durauerunt, di cui ad victoriam satis fuit, semel rigidum vultum oppo, suisse ξ Vt interim taceam , diuini eum animi ductu, aspero semper calle ad decus ivisse, ne, si ancipiti dubioq. itinere

262쪽

pergeret, obuiam pro ratione haberet libidinem. Quis eum

aliquando conspexit leuibus puluillis, aut sanitatem excepi sisse, aut molliuisse delicias nisi sorte clina premere vellet alienos oculos in vitae communis opinionem; & luce quidem celaret usitatam vivendi asperitatem , tenebris autem duceretur ad corpus in ardua reuocandum. Tam illustri tamen exercitio caligo omnis depulsa, nihil poterat aduersus curiosam multorum pietatem, quominus admiratione Principem obseruarent. Habet hoc omnis virtus, ut communi oberrare vultu, turbae se immiscere, vulgari habitu speciem suam componere non possit, quin plerique immigrent in recessus, di suis illam tenebris aestiment. Citius tamen intentus animus alienam in Principibus agnoscit personam , & infamae honore ac theatro ponit actus, quos pio conscientiae secret texerunt. Vt umbrae magnitudo prodit molem corporis: ita virtutis maiestatem quaesita lucis absentia. Fuerunt igitur, qui asseuerare non dubitarent, D. CASI MIRUM, cum iam altum noctis silentium testes oculos submouisse videretur , in nudam secessisse humum , ne minus tractata consuetu. do transilire aliquando atque effugere honestatem posset Tunc e caecis ad templa pergere vestigijs, seq. ad sacras fores proij cere acceperat in morem, S magnae loeo caelicitatis ducere si contingeret,aut excussum deuotis euntium pedibus puluerem osculo exciperet. Quale vero erat & illud spectaculum , cum teneram obsequentemque carnem flagri violen- 'tia compelleret ad voluptatum negligentiam l crebris ictibus vulnera aperiret dolorum ingressuit molliores corporis pantes livore obduceret Ad tam heroici operis praesentiam I, tebris euoluendam, dies, credo, ipse properasset, si sensum habuisset pietatis. tenebrae interim sanguine excusso erube. scebant, quod aliquamdiu conderent, quod Orbis terrarum postea erat conspecturus. Licebit mihi proinde noctes illas, abolito vetusto nomine, in aurorae appellationem vocare a

quod

263쪽

quod defusi cruoris luce purpurascerent, quasi clarissimuri faeculorum diem praeirent praedicerentque, qui tantis lacus debebatur, & successit. Licebit &D. C A S IMIRI Bu

re prudentiam, qui ut securitate perpetua castitatis seuere tur,spontaneis eam ita circumlcripsit supplicijs, ut nullis de licijs pateret aditus ad religionem bonae mentis peruertendam. Ea de causa corpus obibat poenis, emuniebatq. vulneribus, ne suet tanto thesauro excubiae deessent. Spinis desen. dendam esse rosam hanc ducobat, ut pulchritis inter stimulos vireret, puncturis in spem durationis excitaretur, horrore ipso aduersorum esset beatior. - Eo porro aestimatio postea processit, ut morte vitam pudicitiet conseruandam putaret . inciderat sorte morbus vehe-inentioris cuius extremum discrimen cum nullum sistere posset medicinae ingenium , Venus communi consilio sanatura credebatur οῦ Hanc igitur Iuueni purissimo suadere ausi , ut , si necessitate ad scelus ire nollet, honestate thalami vitam

tuereturi geminato commodo pudorem in faecunditatem prolis & sanitatis expenderet, nec crederet forem hunc main

te periturum , quem Resp. infructu, Pater in solatij maturi. eate , qtas in duratione esset habitura. Iniquum esset, illi , Equo in leuamentum senectutis aceepisset vitam, ad luctum spontaneam orbitatem disponere, di cogere ad laclymas spem gaudiorum. In computationem ostenst venit sugisse, cum manere liceat, e vivis, telo in pectus paternum ultro deiecto. Nam quod relinqui a se existimaret in virtutis amore mortis excusationem, nil hoc aliud est, quam nolle videri ingratum, & fieri: tollere causam dolendi, ct sacere. Cogi taret potius, pulchrius esse certos honestatis tuendς modos admittere alieno arbitrio in usum, quam suo eligere in per- iniciem . Abunde pensari posse cflestis consili j mutationem iusta conseruatione legis. non cariturum culpa propositum quo virtutem iniussain ad iniuriam sui, Patris, Reip. aleret .i Seque

264쪽

Sequeretur porro sui nominis degem Poloni , qui publicς

saluti votum laudabiliter consecrauit, eo quod vidisset Principum virtutes esse priuatas non debere. D E V S bone j iquantus contra has voles surrexit L quanta obstinatione eo hortationem precesq. repulit lFacessant, inquit, tam suaves amici , qui aegritudinem vocant ad voluptates , & ad incolu mitatem ducunt parricidio Castitatis. Quae seret haec vivendi conditio, nobilissimum animi decus pro morbo corporis ponere Z quanta damni moles, mortis momentum redimere mansuro exitio ξ quam graue , ad viri usum remedio venisse, quod conscientiam electionis optimς non haberet Male vero hoc meo facto Patrem ducitis in mςrorem , cuius laetitiam nulla unquam pietas periculo defensa fregit. Qui me hilari vultu aspiceret in acie sortiter pro patria mortuum , sine luctu non spectabit pro virtute occumbentem Habere certutristem de me non poterit memoriam , quoties suam in meo decessu cogitabit institutionem. Hoc ille docuit, hoc ego di dici , magno vitae rerumq. contemptu ire ad curam caeli, pergere ita excellentem perennis dignitatis gradum per aduersa , liberalius puriu'. in D E V M, communem omnium originem , refluere . Regni quoque honores obijcitis ξ Quae hareest vecordia , in spem coronae regalis diadema mihi tollere aeternum, quod DEVS integritati decreuit Vtinam ad Maiores vestros, quibus, arcana caeli necdum innotuerant, oeulos referretis , eueniret mi dii fortassis vest miconsilio, ne infra Vendam essem, cuius pudicitiam Polona lartitudo suis periculis laneribu . seruare voluit. O vocem vere Regiam εhumani de viribus maiorem to laudabilem seruandae puri tatis contumaciam l Quid tae esse potuit mente sertius, quae regio impetu ad uniuersae reii dimicationem venit, & uno ictu delicias , earum qi laudatrice&, Naturam, Necessitatem,

vitam superauit Θ Habeant itaque suas sibi laudes, quicumque exciderunt vultusemendatitani larmam, mutilarum oculi&

265쪽

oculis euulsis naribu . praelectis pulchritudinem, sexum si

mulatione texerent, ut pudorem in tuto ponerent: D. CASI MIRUS patenti campo adeptus est victoriato, dum prae voluptatis horrore, e vivis integer ab re maluit. At eum nos tamen excessisse non arbiti a naui , quem imNeatio in animis expressit, veneratio in templis rebquit, patrocinii praesentia retinuit in Regno, gloria ubicue potuit. Quanta ornamenta contemptus vitae 13 pensus Castitati pro tuliti Cumulate D E V S immortalio pedauit palatia tem'plis, solium aris, Regnum supplicibus Imperijs uniuet sis. omnia enim haec contigerunt, postquam miraculo vitae ope- 'rumq. attonitus LEO X. diuina authoritate dignum proaclamauit, cuius Sanctitati Orbis terrarum aisurgeret: cui ab omnibus fas esset vota reddi: a quo pericula immunitatem , anceps belli alea successum, tota deterioris fortunae temptastas serenum precaretur . Erexerunt se subito ad hoc edictum omnes priuatam iam pridem pectoribus inclutam pietatem palam protulerunt.

Cum plurima multi agerent, SIGIS MUNDI III.

Regis deuotio liberalitatem omnium ac venerarionem toto apice excessit. Qua enim ille impensas fundcbat copia, ut aris genteus esset locus,qui augustae responderet sanctitati, & nobili stimarum familiarum Iagelloniae atque Austriacae decus c lis insertum, magnifice in terris contineret ὸ Quam diutur nos artificum labores, cursu'. annorum in sestinationem sacrae sdis vocavit quorum tamen assiduitas, non tam in magnitudinem moram consumpsit, quam in rara maiestate Ioci, & inusitato materis pretio prolixam artis industriam contrivit. Quot maria nauigatione satigata, ut exquisita manuum doctrina in rudi impolitoq. marmore,naturς ingenium iam inueniret Θ Cui enim alteri remotorum littorum lapis, peregrini laboris sudor aliens stlieitatis raritas deberetur,

nisi illi, qui ea prodijt stirpe, quet terras Ionge Iate l. diffusa

266쪽

amplectitur potestate Hic elle decuit, non quasi reluctant.

rerum ordini ereptum, sed ex intimo sinu transmissum,quidquid vehementi solis appulsu ustum est ad decorem, aeterno

frigore in speciem concreuit , sortuito elementorum concur

su solidam rapuit formam. Hic par est preciosam Regnorum saecunditatem in communi obsequiorum cumulo apparere , ubi in probatissimo virtutum exemplari sulget maxima terrarum dignitas. Stat proinde iam opus immortale , ita aestimatione materiae & argumenti illustre, ut quid alteri possit Praeserri, nesciatur, nisi quod utrumque ad piam Authoris liberalitatem suspiciendam animos spectatorum auocet. Haec enim in omni illo decore pulcherrima est, & sumptuosum structurae valorem excedit praestantia. Hanc omnis ille in psecturam caesim compositus lapis monstrat, animata in Diuo ruis figuras marmora loquuntur. aedes ipsa aspici indignatur, si quispiam alios in admirationem sensus asserat. Et sa- ne, quid pulchrius hoc sacro domicilio cogitetur, quod ita elegantia ubi q. perpolivit, & obtinuit pietas, ut prope totum aram dicerem, nisi amplior maiestas, dum se superat, atque magnitudine covincit, discrimen saceret Ignoscet mihi R manae eloquentis copia, si cum verborum periculo in re tanta loquor,& ita in magnis explicandis repo toto significatio. nis fastigio, ut ad maiorum explanationem infimum sit,quidquid uniuersa facundia habet primarium. Neque enim facile est unam dicendi facultatem inter egregia praestantissimorum Regum duorum, SI GISMUNDI de ULADIS LAI facta ita partiri, ut utriusque se exaequet munificents aut pietati . Dum moror in uno,dum ad alterum propero,illum mora non exprimo, hunc festinatione non assequor. Adeo amplitudo facti variauit audaciam tentantis omnia animi, ut co gar in diuturnitate arguere properationem, di celeritatem tarditate ex cusare. Quis enim disserat, ut Pater inceperit lut perfecerit Filiust quam aequabili tenore largitas ac beneficentia

267쪽

ficentia venerit ad colammationem l Cum parIs manus mo4 .litionem intueor, prope opus in plures Authores discerpere

non auderem, nisi palam constaret, V L A DI S L A l Rhoia esse perfectionem. Illi hanc gloriς partem D E V S seruauit, ut & splendidum absolueret qdificium, di sua Diuiq. C AS I M IR I pr sentia impleret.

Et quoniam magnarum laudum emensus oceanum , ostia quoque ac veluti ingressum ad alios labores euasi, video mihi rursus immensum aliud aequor nauigandum. Intueor

Triumphum, quo D. C A S I MI R V S in erectum suo honori Capitolium peruenit. quem quemadmodu fragili vehamnauicula, aut quomodo leui gubernaculo in portum re a m , non intelligo. In tanta consilij inopia ad usitatam confugere fortassis proderit temeritatem, & metum Numine propitio

eorum, quibus mea vela credidi, leuare. Expediam caeca hac ratione exituna si non integre praecipua enim tantum ato tingere est animus in certe auspicato, quampriaeum in alienam sortunam , quam aperto mari veho, respexero. Vtinam tantum mihi ingeni, aspiret haec talicitas, quatum omnibus, quos deuotio Vtinam excivit, alacritatis est elargita 8 Postquam enim priore loco motus est D. CASIMI RVS, ut in perpetuam dignamq.cςlesti Principe sedem honoratus deis

inde pergeret quanta undique confluxit hominum multitu do , ut aut paululum morantem in primario templo obserua oret, aut deduceret procedentem l Crederes eodem sacraru in manuum nixu excitatos, moto'. domibus esse ciuitatis frequentissimae homines , ut dedignati commoda suorum parietum spatia, latissimas publici itineris areas tumultu venera tionis angustarent . Et fuerint sane viae obstructae r celercmtamen iaciebant prosectionem, cum se veluti fluctus amica iniuria ad officium promouerent. Paucis tamen coutigit in eodem, postquam accesserunt, vestigio haerere. Prςtertuisse

satis erat ad solatium difficilis viae. Restabat enim spes diu.

268쪽

tius spectandi, si paribus anguitiis, sed potentiori spectaculoca teste bonum urbem in uileret. Ea res plurimis persuasit, vepriuatis impendijs laetitiam communem iuuarent.Nemo igitur parcere sumptibus, aut ingenio, nemo a Maioribus trans mina ornamenta clauibus coercere. Omen erat prς sagium rique mansurς 'licitatis, toto diuitiarum apparatu prodire,&inclyto opum obsequio securam facere fortunam. Ibies sequens ostendit omnium cogitationes. Diuus enim

Princeps pretioso inclusus loculo, dum succollante nobilissi mo Clero inter hilares plausus, triumphalesq. Academ jς voces , per longos platearum tractus duceretur , nihil desidera. re potuit, quod pietas non contulisset ad venerationem , liberalitas ad maiestatem. Ita undiqhe deuotus splendor Arcus eIectos ede'. insederat, ut noua Vrbis facies diem sibi ipsa ornatu musitato augeret. Aulςa textili auro illustrata pro sotibus, vela acu picta inter florum argutias penduIa,Omnis peregrinς opulentiς, inq. suis succis attonitarum opum industria, si quando ambitioni aut luxui pretiusit, hominum pensabat honore tali errorem , suamque iniuriam expiabat.

Diceres diuersarum ornamenta terrarum una conuenisse , ut artis preti jq. certamine cumularent oblectationem, & multisplici cultu prstereuntem diuinum Iuvenem venerarentur.

Sed quid ego hete ςdium prope gestientium gaudia commemoro Erat alia longε pulchrior ad pompam materies no impressas Deorum sabulas mentiens, aut prosana veterum

Heroum. exhibens simulachra,sed ipsius D. C A S I M IRI rebus gestis spectabilis. Quis eum & vultu gratum , & habitu modestum, & sortuna illustrem ab operoso penicilli labo. re non aecepit, ut pro amqno domus vestibulo exponeret Ecuius palatium non occupauit erigies, quς purpura Principem , liiijs Virginem, Diuum radijs non fateretur. Iam ipsa quoque miracula plurimis vivebant in imaginibus, tam a

269쪽

commodata similitudine veritatis , ut ars aflictibus obteni peraret, doctaq. colorum positio tabulas piis quibusdam a sensibus animaret. Videre elat ipsius patrocinio puellam a

morte ad vitam remeare, non sine amabili quodam horrore , quod ita in duarum rerum disparium confinio idem vultus staret , ut diuersis signis exanimis auhuc iam viuere inciperet , & iacentis cadaueris notae in surgentis corpore summa concinnitate conuenirent. Aderat & memorabilis ille eae. Iestis fauor expressus , cum contra Moschorum perfidiam vado securo praeivit exercitum Iuvenis candidissimus, qui albo inuectus equo, alibi insanos elementi vortices tuto tra mite vitavit, componente se flumine ad tranteundi fiduciam ralibi sensim conspectui ereptus, sciebatur suisse, picturae dexa teritate prς sentiam in absentia retinente. Et illud ad decorem pertinebat, cum in eosdem hostes consertissimos paruam Lituanig manum duceret, & in aere, velut de tribunali regeret: idoneo humanae solertiae inuento, quasi ubique numine suo adesset, & hos quidem iusta ira in vindictam praedarum accenderet, illos ab aduersis gladiis tegeret, nullos sineret patere vulneribus, omnibus famosam caede fuga que victoriam largiretur. Quid singula in tanta copia per sequar ξ dicamne, quemadmodum eximia artis pietas in aris

canis rerum euentibus, curationum modis, auditarum precum luserit argumentis ξ dicam de penicillo exivisse in genua supplices ad petendum, ad rependendum donis beneficium

hilares oculum creuisse caeco, mersum e fundo rediisse in cymbam, ignem in inccndio ad urendum subito frixisse ξ dicam suis ipsum in omne genus hominum meritis sibi ad oriana tum abundasse ξ Erat enim vita ipsius clarissimis virtutibus locuples, & mirandis postea operibus caelitus illuminata : Omnium q. ita suffecit votis , ut negotium in ea suerit eligendi,non quidpiam desiderandi difficultas . Nec decuit ali

270쪽

Panegyricus. a r

ex ditissimo theatro triumphi acciperetur celebritas.Inanium est aliunde emendicatis frui honoribus: pleni de se porrigune solennem conspectum. Inde erat etiam , ut, cum multus ubique & varius fieret plausus, nullae voces gratius acciperentur , quam quas ipse Augustae Virgini cocinnavit in honorem. Quidquam ne dulcius esset carmine, quod an plus ex candidissimo pectore acceperit suavitatis, quam pietatis, in dubio est ξ Cui pulchrius aures accommodari queant, quam ubi verborum gratia per interualla pari sibi occurrit gradu , quasi vocali imagine in exitu repercussa concineret ubi breui interstitio cadendi aequalitatem suspendit, ut mora in similem modum iucundius conueniat P ubi erudita eloquentia alternis claudicae versibus,& varius pedum incessus, passia alibi diminuto, exaequato alibi iucundiorem facit precandi voluptatem, ξDum quaelibet sententia, velut torno excusso, limatior veniret ad vocum concordiam, saepiusq. in orbem recurreret pijstensibus delibuta oratio, animus auscultatione colliquescebat. Quae ego omnia cursim praetereo. Neque enim sas mihi et se video his immorari, quando alia se offerunt magnorum

Virorum decora, qui triumphanti D. CASI MIRO suam Pisbuere in obsequium dignitatem'. Erit ρος oculis aeternitati MARIVS PHILONARDVS, Auenionensis Archiepiscopus, qui URBANI VIII. effulta in humeris Vicariam D EI in terris potestate ea parte, qua Sar maticis incumbit Regionibus sustinet eximie.Nempe non satis existimabat magnificentia faustissim ς diei a se illustratam, nisi Diuo Indigeti in plausum cessisset, quidquid eximi js suis factis liberalitassummorum trium Pontificum in prςmiu conatulit,& explicasset in pompa id omne,quod Romς in augusto Christiani Imperii theatro maximu elucescit. Narrabit quo que omnia aetas ABRAHAMUM V VOYNAM Vilnensem Anti ἀ

SEARCH

MENU NAVIGATION