장음표시 사용
51쪽
27 sero fis communicantibus tribuendam esse. Quod enim, si vasorum
rubrorum repletio cum ichthyocolla peragitur, haec ultima arte-rios a vascula non modo in conspectum prodeant, verum lymph
tica quoque turgescant, de qua re iam alibi diximus. Autopsia
quoque hanc sententiam confirmatiit, quotieS armato oculo circulum sanguinis in meseuterio ranarum obseruauimus. Subtilissimorum enim canalium celerrime fluentes et proprium circuitum sanguinis ossicientes rivuli, prope vasa lymphatica et Crebriora adsunt et hisce aliquam partem fluidi tribuere nobis videbantur. Cum vero vegeta propria atque alterna propellente virtute plane destituta nostra vascula, eam aliunde desumere debeant; addidit iis naturae auctor valvularum vela, quae ceu sustentacula considerari merentur, quarum ope atque mechanismo chyli refluxus vel plane impeditur vel saltem dissicilior redditur. Quamuis enim maXima porro Ostiolorum et ramulorum exinde productorum copia haud parum ad progressum conferre videatur quippe qua noua suctione truncis nouus semper impulsus tribuitur, tamen ipsi tubuli vix sussicienter in homine η)retrogradum motum impedire posse Videntur, nisi valvulae prae- tensae eum cohiberent. Potest autem eliyli ad cisternam iter egregie cum opere hydraulico valvulis instructo comparari, ut enim hae ascendenti B quae lubenter .cedunt, descendenti vero viam praecludunt, et Ut per antliae perforatum embolum ascendat cogant, sic idem liostrarum valvularum esse videtur ossicium, hoc
xJ Suppeditat quidem comparata anatomia in auibus pistibusque, ut ex Hewsono intelleximus et in egregio praeparato ex testudine apud MECKELIvM V. C. Halae vidimus, vasa Iaelea, qnae nullis valvulis praedita sunt, at vero in illis anim libus tange minor immo nullus deprehenditur diaphraginatis et musculorum ata dominalium antagonismus.
52쪽
modo cum discrimine, quod vasa flexilia a latere comprimantur, cuius contra Jhionis vices in antlilia embolus per canalis lumen actus perficit. Sed hae enarratae conditiones necessariae quidem sunt et tamen potior semper pars progrestiui motus nihilosecius in ipsorum valorum elasticitatem vel quoque irritabilitatem, si quis eo
nomine magis delectaretur, ea propter cadere debet, quod in demortuo etiam animale, in quo musculorum et arteriarum motUS omnis quiescit, resorptio tamen adeo vegeta deprehenditur, Ut plenissima etiam vasa plerumque satis cito evanescant, et raro salutem ut superius iam diximus diu post mortem videantur. Frequentissima tandem anastomosis truncorum lacteorum inter sese, dum diuili rami iterum in se vel recurrunt vel cum lateralibus trui cis ab utroque latere coniunguntur, progressivum motum adiuuat. Sed mesenterium disquirenti dissectori non modo vasorum lacteorum verum quoque glandularum cum iis arctissimo vinculo nexarum disquisitio et nobis ut paucula de iis adducamus incumbit Earum vero quae hucusque nondum satis et distincte definita est fabrica, nouiter perquisitis vasis lymphaticis haud exiguam debere
videtur extricationem. Nam nunc nemo ampliuS cum VERCELLO-Nio animalcula in iis quaeret, neque eas Vt HEISTER 's vaga denominatione globulosorum corpor pira sui generis complectetur. Uerum qui etiam tantummodo medicinam primis labris degustarunt, omnes conglobatas Vtpote quae maxime Anatomicos atque Physiologos exercuerunt, pro lymphaticorum colis, vel si cum A cxgN- si Dio malueris Corculis eas agnoscent. De Vtilitate horum organorum antiquitus etiam conuicti fuere summi artis nostrae magistri, ut et aliqui, Omnem omnino corporis compugem ex meri S glandulis compositam es e, inuitis aliis, qui nihil nisi vasculorum intricationem in iis inueniebant, quam maxime acclamantibus, perhiberent.
53쪽
29 hiberent. Sed hae iam compostae lites nos haud amplius morabuntur, cum solummodo de glandulis systematis chyliferi quaedam
ratiocinia addere, eaque Obseruationibus superstruere Consii tuerimus. Quod illae chylificationi dicatae sint, quod earum diuersiae
series in mesenterio inueniantur, quod denique infantia copiosiores, senectus rariores eas demonstret, id iam ab A SELLii tempore atque Bartho linianorum aetate Omnibus cognitum atque Compertum fuit anatomes cultoribus. At vero quaestio cur in embryone chymum in intestinis ingerente tam magnae sint, cur non mIgis crescant crescentibus annis id adhuc quasdam commereri videtur
disquisitiones, nisi proxime utiles saltem admodum iucundas. Cum enim embryo, quod nemo nescit, nullam contineat chylosam m*teriem in alimentario canali, quaestio oritur haud leuis, in quem usum tam larga glandularum copia et tanta earum amplitudo adsit, quippe quae quod elaborent et colent habeant nihil. At enim vero resorbent sane ex me conio spissatisiculo intestinorum villi haud mediocrem glutinosae et Olcosae materiae copiam, quam ad vasa lactea deserunt, atque ad glandulas, quae ex matris sanguine praeparatam massam secunda vice in homunculi propriam et specialem utilitatem conuertunt, et ut Physiologorum lingua utamur assimitant. Id autem comprobant alba et non nisi diligentissima sub inspechione cernenda, ampla tamen, pro foetus mole lymphatica, aliud argumentum, quod vasorum lymphaticorum et lac eorum vis et virtus in embryone magna extensaque sit, amplum plurimis que lymphaticis Obsit uin nondum natorum hepar suppeditat. Sed cum haec in foetuum et neonatorum mesenterio celebranda mixtio et assimilatio in adultioribus ob muscularem motum, ulteriorem chyli elaborationem perficientem haud quaquam amplius requiratur, eapropter eX naturae ordine haec organa collabi, extenuari et
54쪽
dularum mesaraicarum negotium esse ac in adultis pronum est.
In his enim primariae solitariae aliis dictae glandulae nec tantae molis, nec vasorum sanguiferorum ea deprehenditur amplitudo, neque tandem iis adeo freque AS cum lacteis commercium cst. Nihilosocius tamen nullo modo seriari videntur ac frustra apposita, verum potius aliquam, haud leuidensem existina andam in chylo- potest exerunt utilitatem, quae duplex a nobis censetur. Partim enim videntur illae diluere aliquatenus chylum, cuius di utioni praeterea Lipientissimus naturae auctor tot tantisque ex omnibus vis eribus artubusque in ductum thoracicum confluentibus lymphaticis prospexit. Nam rubellus eorum color magnum vasorum finguinem vehentium numerum magna autem ex prima glandula
exeuntis vasis diameter adfusionem aliquam in glandula factam, si recte iudicamus, satis superque declarant. Deinde quoque credimus in iis ipsis aliquam partem chyli a systematis venae portae ventralis ramusculis absorberi, quod quidem inde statuendum, celi- semus, quia earum Venae ampliores paulo sunt et frequentiores iis quae ex secunda serie sanguinem hauriunt. Quodsi vero et has
nostras opiniones intactas relinqueremus, nihilosecius manet cassummae utilitatis laus, cum tanquam succenturiatae glandulae maioribus circa vasorum truncos positis additae fuit, eo naturae con
silio, ut in harum obstructione quaedam lactis pars per primarias glandulas elaboretur. Quoties enim in farctu mesenterii laborare infantes adsiliive incipiunt, toties inficiuntur et quidem sempervasis maioribus proximae glandulae, initio morbi, ipsa obstructione et sero tandem si iam decantatum est, eX ternae mesaraicae per abdomen tanguntur. Sed maximam prouinciam di elaboratione
55쪽
chyli eiusque mixtione accepit medium glandularum mesentericarum continuum fere agmen, in harum enim concamerationibus, largos enim communicantes canales habent, ex diuersis humoribus compositum nutritium lac et permiscetur et per adiacentemni agnam arteriam conquassatur atque concutitur. Eidem moram absque dubio nectit intricatum Vasiorum rete, ut miXtum atqUe
conquassatum et arteriae et infimi ventris tepore digestum, post haec commodius in cisterna lumbari undiquaque adfluenti lymphae se adiu gi patiatur. Et sane id videtur ex arteriarum vicinia potissimum in medias mes araicas et cisternam lumbarem reduntare Commodum, quod earum micatione conquassentur, cum priores glandulas frequentius in sic dictas insulas non prope maiora vasa CollΟ- cauerit. Haec de his, propositum nostrum iubet, ut etiam iis fideli encheireseos anatomicae descriptione in serviamus, qui tot uouis inuentis allecti ad disquisitionis vasorum nostrorum aemulationem incitati fuerint. Huic tentamini autem inseruiunt adultorum et senum cor pora nullo modo, nam omnes primi et secundi generis glandulae fere deletae et ita collapsae obueniunt, Vt magno studio eorum vestigia modo detegi possint, unde etiam minor nutritio in iis obseruatur. Porro quorum glandulae obstructione laborarunt, conistra communem opinionem huic disquisitioni adhibenda non sunt cadauera, nam non solum glandularum tota compages alba ' et dura, ut cultro resistant, inuenitur; Verum etiam quae a latere interdum rubicundae mollesque superstites adhuc sunt portiones, et
per quas parcus lac teus humor vi quasi adhue transprimitur, nullo
Q quae albedo summum instraus atque coneretionis gradum indicat.
56쪽
32 modo ad disquisitionem vel potius iniectionem aptae sunt. Idem de phthisi atrophica demortuis valet, quorum glandulae cauum medium plerumqtae nullum habent, unde chyli et lymphae transitus dissicilis tandemque atrophia enasci solet. Mediae aetatis corpora optima deprehendimus, quippe in quibus glandulae satis molles rubicundae et copiosae adsunt, deinde puerperae, hydropici, si hydrops symptomaticum malum est, ut si ad subres vel phthisin acc s. sit, huic scopo optime inseruiunt. Quod si lactiorum principia invenire non posses, quCd raro admodum fit, primaria glandula dissecanda, flatusque immittendus est, quo ductus eYcretorius plerumque repletiar, sicque ad subsequentes glandulas saltem prouenire poteris. Vasa rubra ante infiitrationem mercurii massa ceracea repleri non debent, alias mercurius difficile vel plane glandulas non transit, qnia Vasa laclaa a maioribus aeque ac minoribus vasis sanguiferis nimis tenduntur, atque comprimuntur, Vel minora saltem rImpuntur, Ut mercurius omnis evitiat. Quamuis enim glandulae omnium serierum maximam partem ex concamerationia bux ct intricationibus lacteoruiti Vel lymphaticorum vasorum constructae filat, videntur tamen non mediocrem etiam vasorum sanguiseroruin continere copiam. Glandulae enim a latere vasorum rubrorum ramo S accipiunt, qui tam in externa earum membrana
quam in interna substantia surculos odistribuunt. Et non raro sub tilissima, ope ichthyocollae institudi, iniectione aliquoties omnem membranarum superficiem paralleli S ramis notatam vidimus, cxinde verosimile nobis visum est, lactia simul laiecta fuisse, ob in signem vasorum Omnis generis copiam colorisque aequalitatem saltem non distinguenda . Si igitur haec vasa sanguifera iam expleta sunt, lac his spatium sese extendendi praeclusum esse facillime coniicitur. Sed quamuis cadaueris delectus summi momenti res sit,
57쪽
non minor cura quoque in instrumento eligendo adhibenda est A syringa ferrea vel vitrea, h quam olim ad iniectionem mercurii
viui in sanguifera veteres anatomici adhibuere, cum Ob nimiam pressionem pondusque auctum vasa facillime rumpi recentiores viderent, eam amplius non adhibent, nam hydrargyri, Ut ponderosissimi fere corporis, sola grauitate specifica sua in minima vascula penetrantis, infusionem sussicere intelle Xerunt. Qilare ALEXAN DEst MON ous filius instrumentum inuenit, in dis . de testibus et . descriptum, cuius emendationem Cel. V ALTE Rus') ita perfecit, ut ad iniectionem vasorum rubrorum quoque adhiberi possit. Nos hodie nunc Bli ardi instrumento ad infusionem mercurii contra obstructionem succi lacrymalis inuento, utimur. Est vero illud tubus vitreus cylindra ceuS diametri quinque linearum, cui tenuissimus chalybeus tubulus Ope cochleae adfixus est tantae exilitatis,
qui vasis laistet vel lymphatici aperti q) lumen facillime ingredia
tur. φ) Vitreo canali sensim nulloque cum impetu mercurius curarens infit tratur, qui solo pondere Vel minimos ramulos percurrit. Sed monendum esse censemus, quod semper orificium patulum,
per quod mercurius instrumento infunditur, subere obturandum si
h Vittet; tubulis tenuissimis Ruysthius olim Vsus est, vasaque solo flatu distendere et replere, deinde siccare solitus. e) Videsis Io. Gottueb H Iteri obseruationes anatomicas, e. Fig. Perolint i vid. Tab. VII. d) rationem incisionis supra exposuimus, quod singulus truncus lacteus singulam in
lectione in poscat, ex theoria et anatonae vasorum talia patet.
e Ex auro atque argento tales tenerrimi canaliculi ad syringas Anellianas Deillime parantur, chalybeas autem, quae mercurio non corrodantur, Vix tantae exilitatis nostri artifices perficient.
58쪽
sit, alias enim mercurius sub extractione tubuli ex vase effunditur,
quod non solum damnum creat, verum quoque operationem retardat. Aliud ex hoc tubo vitreo redundans commodum utique hoc est, quod cernere possimus, num mercurius vasa intret ne Cne et quantum intrauerit. Nostri instrumenti tubulo chalybeo addita est adhuc cochlea , cuius ope inferius quoque orificium facile potest obturari. Quae quidem emendatio nobis non videtur plane esse spernenda. Nec reticendum esse putamus, quod ii, qui iniectionem talem mercurialem potissimum uniuersalem suscipiunt, mercuriumque diu multumque tractant, manus aqua frigida sedulo lavent, inprimis si mercurius per vasis rupturam effusus suctione et attractione tubuli maioris iterum colligendus est, alias enim saliuatio ex particulis mercurii per poros Cutaneos resorptis facile subsequitur. Tandem mercurius bene depuratus atque siccus adhibendus est, si felicem iniectionem eXpectare vis. Quare ille mercurius, qui vasa iam permeauit, vel ex ruptis iterum collectus est, siccari atque
plus semel perpurgari debet, prius ad aliam iniectionem adhiberi quam possit.
De et os s dii baticis hepatis superficialiblis.
Progredimur nunc ad eius visceris copiosissima maximaeque haud dubie necessitatis lymphatica vasa, quod, sanguinis fabricae antea dicatum, nostrates physiologi solummodo bilis conformationi destinauerunt. Et quamuis nos hepatis iam nudis Oculis conspicua vasa lymphatica summa cum deXteritate disquisiverimus, reiteratisque vicibus iniecerimus atque praeparauerimus, tamen de eius
59쪽
eius externo schemate dicere hic loci modo possumus, cum adhuc
satis claborandum nobis fuerit, Vt eXternorum vasorum perues Lgaremus decursum, profunda enim, aeque copiosa et per ipsam substantiam hepatis repentia vasa nondum licti it fatis accurate per quirere. Prostant quidem multae de nostri visceris lymphaticis venis icones, ) fatendum est, et tamen hodie nunc miramur, quod haec adeo in aprico posita vasa nondum melius accuratiusque depicta atque delineata sint, cum eorum decursus in haud paucis moriabolis adfectionibus admodum luculentus et ipsis nudis oculis ob vitis sit. Neque etiam pulchritudo nostra vasa destituit, verum potius egregium rete sistunt, quod facile dissectorum in se conueratore potuisset contemplationem. Haec Vasa, quae apud Runia BE RivM ductus aquosi, apud B ARTHOLINVM vasa lymphatica pudiunt, apud Anglos functionis causa apte quidem absorbenti uni vasorum absorbent Vesseis) apud HALLERVM Vero venarum aquosarum vel vasorum diaphanorum Veniunt nomine. Ac sane quidem in naturali statu praecipue Vero in hydropicis anatomico cultello subiectis cadaueribus haec Vasa de re aquatie repleta et prae cipue in superficie hepatis luculenter albida apparent. Ea, otio adsimcturam et ossicium in uniuersum cum Vasiis lacteis conueniuntii si quod venae chyliserae nouiter secretum nutritium, quamuis adhuc crudum succum, haec elaboratam secretionemque iam pas
sum limpidam lympham sanguini adfundanti Habent vero hepatis
lymphophora vasta, nec eundem Valuuiarum numerum, nec structuram, utrumque e X iniectione ipsa elucescit, quippe in qua, cum versus truncos, tum Versus ramuscul OS mercurium sese diffundere, E et tantum
a) C. C. Ah, Adel de habitu naturali venarum lymphaticarum in hepate, Erlangaea 7 7. 4.
60쪽
tantum non semper obseruauimus. Et ipse conspectiis quoque docet, quod eae Valuulae, quae etiam adsunt, nec totum lumen canalis praecludunt, nec tam copiosae in maioribus truncis, plures vero, simpliceS nodulos formantes in ramificationibus, quod in chyliferis contra est, obueniant, quippe quorum ramusculi rariores, trunci quam plurimas valutilas et duplices quidem ostendunt Externae hepaticae lymphophorae Venae diuiduntur optime in superiores, quae gibbam et inferiores, quae simam visceris superficiem egregio spectaculo pingunt. Superiorum maiores trunci properant ad suspensorium hepatis vinculum, in quo permulti ramis tuta fit, inque sex vel octo maiores truncos collecti dictum ligamentum percurrunt, atque pone apicem sterni, quem locum centrum tendineum fere attingit, paullo magis sinistrorsum tamendi aphragma perforant. Postquam hoc modo in pectus ingressae sunt, glandulam haud mediocrem ad peri cardium in mediastini anteriori cauitate adhaerentem adeunt, ex qua alii Lurculi ad prosimas in latere sinistro sterni positas se conuertunt. Et hanc quidem viam quoque conueXae diaPhragmatis superficiei lymphati ea vasa legere semper Obseruauimus, Vt, non, quod prius augurati fueramus, recta Via in proXimum duclum thoracicum festinent,
verum eundem tramitem persequenteS, eandem omnes omnino
mediastinam superiorem dicendam glandulam, salutant. Sed praeter hos praecipuos, minores quoque rami in ligamentum suspensorium copiose quidem circa obtusum hepatis marginem intrant, qui ex pluribus minoribus ramis partim ex margine hepatis acuto partim ex convexa utriusque lobi superficie incipientes arcuatim adligamentum ascendunt ibidemque distribuuntur et cum ramis maioribus dictis coniunguntur. Omnium horum ramorum tenuissi-inae diuisio ites in subtilissimum rete expansae conuexam hepatis partem