Vasorum lacteorum atque lymphaticorum anatomico physiologica descriptio

발행: 1784년

분량: 105페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

partem obducunt, continuaque anastomosi combinantur. Incipiunt quidem, si eorum principia definire volumus, eae hepatis cellulosa tela, siue paren chymate Veterum, atque inter arteriarum venarum et ductuum biliserorum fines, h) sed qui sese oculis osserunt minimi ramuli sub propria hepatis membrana statim apparent, sub qua etiam serpunt atque cum inter se tum etiam Cum profundioribus per substantiam nostri visceris distributis truncis connubium ineunt frequentissimum. Ista vero Grificiorum adunatio non in minoribus modo verum etiam in mediis maioribusque vasis locum habet, ut hoc respectu Cum venis sanguiferis summo iure comparandae sint. Trunci aeque ac minutissimi ramusculi ob praesentes valvulas nodosi quidem apparent, sed eae, uti diximus, vel laxiores sunt, quae totum lumen non oppleant vel se ad parietem apprimi patiantur, alias enim fluidi facillimus ex maioribus in minora laterali' et profundi Ora transitus non locum haberet. Nam in truncos iniectum hydrargyrum ab initio quidem difficulter in eorum principia et ex his in prolandiora transit, tamen demulcen

do letiique scalpelli manubrio instituta propulsione in profundiora vasa proximosque supersiciales ramos se protrudi patitur. φ) Idem

E 3 iter

e) In administratione enim anatomica mercurii per truncos conuexae superficiei velligamenti suspensorii adhibiti saepe admirationem nostram n ouit celeris impleto. rum et ante paruum tempus mercurio turgentium lymyliaticorum exinanitio. Cum vero simam hepatis partem pervestigaremus, eum in profundioribus vasis subdole descendentem ;eseque subduceo tem deprehendimus. Vnde conclusio enata est, non Partiam verum ampliorem vasorum anastomosin hae ece duo iungere systemata. Hoe hydrargyri dolum in hominibus, quorum hepar obstructum et praegrande fuit, ataue in asciti eis vel febre quartana fluxuque hepatico de- moi tuis saepissiuae occurris, quorum Pala lymphatica paullulum distenta compa

62쪽

iter ex maioribus in minores videlicet mercurius solo pondere suo

praestat, quod in hocce iaOstro viscere et in pulmone ubique i cum habet. Sed et ligamentis lateralibus haud mediocris lymphaticorum numerus est, qui et de hepatis superficie decedunt et cum truncis ligamenti suspensorii maioribus etiam pone marginem obtusum communicant, deinde quoque minoribus ramis siue primis principiis eum protundioribus iunguntur, qui in superficie concaua ascendunt et ramos in substantiani visceris disseminant. Iam de vasis lymphaticis in liga inentis lateralibus deprehendendis et primo de dextro seorsim et eX instituto agamus. Ac ea omnia quidem ex dextri lobi anteriori acuto margine incipientia colliguntur sensim in maiorem truncum, qui ab superiori inferiorique superficie ordientes ramos in se suscipit receptumque humorem oblique versus dextrum laterale ligamentum derivat. Ipse vero truncus intra dicti ligamenti laminas aliquamdiu procedit usque ad eum locum , Vbi eXplieatum peritonaeum non amplius ligamenti nomen meretur. Pergit deinde sub peritonaei lamina descendendo, et quidem nunc Vno, nune duplici trunco. Quamprimum vero ad spatium intra decimam et undecimam costam musculo clausum accesssit, tunc simplici vel duplici vel tripli et

trunco oblique deorsim Vsque fere ad earum cartilaginem decedit, in quo decursu venam arteriam neruumque intercostales comites habet,

rent ramique in externa superficie cernendi satis magni, extensi, albi sereque eartilaginei sunt.

63쪽

habet, circa eum autem locum glandulae lenticulari siue primariae ramulos dat. Sed hic nondum viae finis est, verum quod aliquoties vidimus, musculos ipsos perforat, ut non improbabile sit, illud in maius vas ad pectus progrediens penetrare. In sinistro lobo similis est truncorum ratio', quippe quorum progressus ab anteriore hepatis margine eiusque utraque superiacie versus posteriorem oblique ad ligamentum laterale sinistrum dir eius est. Cum vero sinistrum laterale paulo altius in septi transversi musculosa parte haereat, atque eius vasa lymphatica tameniis dextri ligamenti respondere debeant, necessario sequitur, quod hisce truncis longior inflexiorque via legenda sit. Et sane primo stiper triangularem carnem diaphragmatis sinistrorsum sub peritonaei tegmine latitantem obseruauimus unum quandoque duos truncos, qui super Orificium, quo Oes phagus septum permeat, ascendentes arcum aliquem progressu suo formant et quoque ad ipsum oesophagum surculos amandant Vel ab eo recipiunt; viae porro insistentes prope lienem sinistrorsum repunt, a quo etiam haud 41egligendus rivulus ei infunditur, tamen ipsa vasa eius corpus liga.

mentumue non attingunt. Si e CoalitUS plerumque truncus accedit deinde ad musculosam partem, quae inter decimam ct undecimam costam est, serpit antrorsum eodemque quem in dextri deseriptione designauimus loco per similem glandulam ramulos disteminat posteaque eXit.

In medio, qui ab ligamento laterali dextro et suspensorio con- vesae superficiei dextri lobi intercipitur, loco duo principes cum profundioribus aeque ac supersicialibus per anastomolim iuncti trunci locati sunt, qui ad obtusum hepatis marginem recedentes inde

64쪽

Oinde in oppostas partes abeunt. Videlicet aliis iam in principios irrum reflexis ramis diaphragma pertundiant inque pectoris cauum ascendunt, aliis vero iisque maioribus inter ligamentum coronarium declinantes serpunt, postquam prius ab utroque latere vel ashepaticas maioribus ac profundioribus truncis circumcinxerunt. Hi deinceps ab inferiori et posteriori hepatis loco supra Venam cavam paullulum sinistrorsum sub inferiori lamina omenti desitescentes, versus duodeni triangulare spatium atque pancreas migrant, inconstanti quidem numero, nunc enim decem nunc duodecim adsunt. In huius glandulae confiniis quaedam vas a per conglobatas circa pancrea S positas Copiosas glandulas, plerumque nigriore colore tinctas, plurimis ramis distribuuntur, alia in cisternam rectavia properant, qui vero trunci dictas glandulas salutant, ex his demum in unu in vel duos canales collecti, in receptaculum chyli

implantantur.

Similis cernitur distributio modiorum truncorum sinistri lobi, inter suspensorium et laterale sinistrum ligamentum collocatorum, ii vero, qui a posteriori et inferiori hepatis superficie proueniunt,

descendendo cum dextri lateris ramis combinati propius ad se accedunt omneSque Versus pancredS atque receptaculum iam commemorata ratione tendunt, atque cum paulo ante descriptis mediis

dextri lobi atque profundioribus vasis conspirant. Sic superioris superficiei vastis quomodocunque descriptis ad concauam progrediamur hepatis expansionem, de vasis lymphaticis vesiculam selleam accedentibus primo loco dicturi. In dextri lobi acuto margine quidem sex rami incipiunt, ex quibus quatuor super fundum Vesiculae eiusque corpus, duo ad

eius

65쪽

etus latera, ubi nimirum in hepatis seueans immissa est, ambulant,

simileque rete vasculosum uti antecedentia lymphatica sub externa vesiculae tunica membranacea effingunt. Trunci cymei vero pone collum atque cysticum ductum collecti in minores conglobatas glandulas disseminantur. Adsunt hie loci satis magnae plerumque tres vel quatuor glandulae, ex quibus deinde maiores trunci exeunt, atque vel ad duodenum accedunt' ibidemque distribuun tur vel sub eo ulterius migrantes super PanereaS decurrunt. Regredimur nunc, de vesiculae vasis postqUam diximus, ad concauae superficiei lymphatica, quae videlicet in dextri lobi simae Luperficiei margine primis surculis incipientia deinde vel in uni cum duplicemque truncum coalita dextri ligamenti lateralis plicam sequuntur. Vt vero eorum progressum pressius persequi, lectoriabusque nostris distinctam, et quam intuitiuam dicunt, ideam ipsius

progressiis conciliare valeamus, citis ligamenti naturam formam que ut describamus necessitas Urget. Non quidem repetendam ducimus communem obseruationem, quod peritona ei aliquis faccus totum hepar comprehendat, nec quod ab eiUS membranae reia cessit omnia sic dicta hepatis ligamenta formentur. Sed tamen. reuocare debent sibi in memoriam, qui nostra legunt, quod utriusque lateralis vinculi laminae, laxiori tela ad contactus cum septo transuerso locum cohaereant, et quod in dextro ligamento ab media sere eius parte haud paruum Velum antrorsum sursumque ad vesiculae collum atque communem chol edochum ductum, ad duodenum

cl) Et revera quidem aecedunt ad intellinum non vero ab eo veniunt, quod valuitis Iarum convexa superficie cyllidein respicientium situs abunde docet, nosque ea vasa in exsiccato praeparato adhue seruatariis.

66쪽

42 denum usque producatur ibique adhaereat. Alia velisormis productio paullo inferius et magis sinistrorsum ab vesiculae collo et

hepatis Corpore orta super venam cauam descendentem decurrit ad renem dextrum, quem Cum duodeno deinde nec fit, in eodem

finitur, plicamque sic format duplicem, alteram superiorem alteram in seriorem dicendam. q) E re autem erat, hocce velum describere, quoniam in istius triangulari spatio, quod intra vesiculae felleae, venae cauae renisque dextri superficies positum est, dextri lobi inferiora hepatica vasa versus pancreas, in quo tamen non absumuntur, semper decurrunt. Serpunt vero in inferiori huius ligamenti lamina nostri trunci, atque pone renem ad sinisteriora flexi, deinde supra venam cauam sub duodeno continuant, inque glandulas ibidem deprehendendas atque . pancreati adnatas distribuuntur. Collecti rami horum vasorum ex glandulis continua anastomosi cum cisticis lymphaticis et profundioribus hepaticis sese complectentes uniti tandem bre ui via, quae recta est, in cisternam tendunt..

Ex concaua lobi sinistri parte vel similia Vasa in glandulas, cuta

vaturae ventriculi paruae appositas, VERCELLONIANAs dic fas,

rana OSC Utiplici plicae, quam hoc velum sorinat, relaxatae praeterea unice foramen illud celebre Winslowii debemus, eamque nulli bi accurate descriptam adhue deprehen. dimus. Sed haec obiter. f Quoties in cadauere intumescentia vel scirrFus pylori obuenit, semper sere hae

glandulae insigniter obstructae et ut nuces auellanae tumidae, simul vesicula sel. lea nonnunquam lapidibus onusta atque cum pyloro et duodeno morbo se conacreta deprehenduntur. At vero non soluin vasicae sulleae fundum et corpus cum pyloro et duodeno penitus concretum omnesque cius glandulas usque ad collum, tumidas et imperuias, verum quoque cas glandula S, quae curuaturam parua iniventriculi occupant, simili labe assectas et in farctas eodum tempore inuenimus.

67쪽

ramos dimittunt, qui deinde inserius dolabentes cum prosundioribus ut ea dextri lateris combinantur et ad cisternam abeunt. Haec vasa in inferiori superficie eodem modo ac in superiori rete mi r hile dicendum, neque verbis neque pictura exprimendum formant ; retia vero natura sua formaque nullo discrimine distant, nisi quod trunci maiores in superiori facilius quam in inferiori superficie detegantur. Quamuis nos quidem superius iam innuimus, profundiorum lymphaticorum naturam nobis nondum satis innotuisse, tamen ea, quae ex anastomosi eXternorum repleta, ex hepate progredientia vidimus, paucis describere conamur. Hi profundiores copiosis.simi trunci vero tam cluedum hepati cum atqUe Choledochum communem, S) qtlam truncum venae portae hepaticae Undiquaque comitantur. Sugunt absque dubio minutissimis surculis ex contextu celluloso suum liquidum et aliquam quoque partem ex anastomosi cum superficialibus recipiunt. Maiores truncoci plerumque oua tuordecim numerauimus, qui omnes ae singuli spatio triangulari capsulae G Lisso Ni ANAE Obuoluti et Per eam distributi ex super scie hepatis emergunti Incisio et iniectio omnium hepaticorum lymphaticorum codem modo ac in mesenterio fieri debet; nisi quod ob communica 1ionem ramorum immisso subtili uua vel altera sussicit, in mesen tericis contra singulus truncus propriam requirit tubuli applica

tionem

quae lillae truncis super incumbunt lymahatica flamina humorem a morte fortas

sis continent,

68쪽

Ad disquisitionem prae caeteris opportuna sunt in genere

omnia, quibus hepar magnum et molle est, ut iuniorum Cadauera, qui ex ascite non di rna diem obierunt, vel quorum systema venae portae hepati cum ex quacunque demum conditione turget non vero penitus obstrilistum est. Emaciata contra ex hepati te,

lienteria vel inflammatione di aphragmatis, pylori vel hepatis sci rho defuncta cadauera, vel qui hepate duro et plane obstritisto h)laborarunt, rara Ostendunt vel potius nulla vasa. Quidquod in quibusdam cadaueribus iam diu ante obitum hepatitidem passis vidimus quidem plurima callosa tamen, nec peruia vasa, Vt igitur in ipsa lymphaticorum abundantia nostrae curiositatis sitim, ut de Tantalo poetae narrant, explere nequitierimus. Quanquam autem vasa haec optime in hydropicis disquiruntur, tamen et alio adminiculo scilicet maceratione fl) per aliquod tempus producta saepe demum in conspectum veniunt. Per uniuersalem iniectionem nonnunquam Vasa quaedam lymphatica hepatis potissimum in infantibus aliquot annorum repleri res iam ab multis obseruata es atque ea propter hic loci non attingenda Si flatus in arterias vel venas immittitur, dissicilius deteguntur et ad iniectionem fere inepta evadunt, quia contextuS cellulosus nimium ab diductis art riis atque venis tenditur, ut ab eius fibris teneriora lymphatica

comPrimantur.

h) In obstructo hepate minora vaseuIa tam superfiet alia quam profunda conereta et callos , immo maiora raro peruia sed temtissima inueniuntur, ut etiam in qui. husdam ob msignem eorum coalitionem totum hepar noua aliqua membrana obis volutum videatur. In hae frondosa autein raniusculorum sylua nihil quod anatomicus decerpat, comprehendit, omnes enim omnino trunci vix tubulum adis mittunt, nec mercurio peruti sunt. Potius is nimia vi diuexatus in cellulosam telam hepar obducentem subito diseurriti

69쪽

Sed quaedam nunc de ossicio hepatis addenda esse putamus. Cum enim vix ullum viscus uni tantummodo fini consequendo a naturae conditore dicatum sit, verum plerumque plures conspirantes quidem utilitates Ostendat, Vt in pulmone patet, qui et sanguinem refrigerat et phlogiston educit, sic facili augurio rationeque coniecturari possumus, etiam tam magnum Viscus praeter cholopolisin alias ad humani corporis oeconomiam conferre utilitates. Verosimillimum ex nostris obseruationibus fac sum est, quod et B i D L o o, BILs Ius aliique iam ex minus certis obseruationibus ante iam angurarunt, chyli crassiusculam massam per resorptum in hepate tenuiorem humorem dilui et sic eius progressum, admixtionem et assimilationem mirum in modum promoveri, forsan etiam Crassiusculam massam, quae in capsulis supra- renatibus continetur, per hepaticam lympham attenuari. Deprehendimus enim ut ex descriptione patet haud mediocres ex hepate ad modo descriptas capsulas deferri truncos. Sed praeterea pathologice quoque explicat ille vix definiendus lymphaticorum in

hepate repentium Vasiorum numerus egregie aurigmiS ortum, quae

post parcas horas ab irae pathemate quandoque exoritur. Est enim haec unica Via, qua tam intime et celeriter biliosa materies cum humoribus nostris communicari potest; nani venae sangui- serae huic resorptioni vix adeo aptae videntur, quae etsi aliquid conferrent, mixtionem tamen sane non producerent tam subtilem

integramque, quae et subtilissimos alias pellucidos nulloque plane

colore conspicuos secare possit vasorum maeandros. Quis em mnon miratur repentinam miliationem in albuginea cuiuscunque icterici, quam nemo non Obseruat et quae in Vialgus nota est. Ceterum non tantummodo hepati S lympha chylum extenuare, verum simul lactis in mammis muliebribus secretioni inseruire vide-

70쪽

tur, variasque ei rea hoc negotἰum obirementes dissicultates explanare. Nam quod antiquitus de anastoimos mammariarum cum epigastricis dictum, id nec ad explicationem omnium phaenomenorum sufficit, nec ab an atome satis comprobatur. Epigastrica enim vasa in grauidis atque puerperis non magis patent ac in virginibus. Immo si quoque conflictus harum sibi e regione occurrentium Vasorum, mammarias diduceret, quales habent ultro quaerimus thOxa cicae et mammariae ex te ac antagonistas 3 Alia igitur requiruntur adminicula , quae praeter dilatationem vasorum lactis promoueant genesia et haec haud dubie vasa nostra sunt. Vidimus autem haud mediocrem fere maximum ex hepate per ligamentum suspensori una adscendentem et deinceps postquam diaphragma per- Drauit in interna superficie sterni, in qua unam vel duas glandulessalutat, progredientem ramum, qui deinceps cum mammariae ia- ternae arteriae ramo musculos intercostales perforans, in mammae corpus absumitur. Et idem fine surculus earum mutationum cauisi sani suppeditat, quas lactantes thin saepe experiuntur. Notissima enim res est, quod cui USuis puerperae, quae allium, porrum vela sani foetidam a flanasiit, lac paullo poli eodem odore infectum deprehenditur, illudque uberius, tenuius tamen ex papilla dima nare, quod quidem phaenomenon facillime explicatur per modo dictum surculum ramosque lymphaticos insimul per ligamenta latcralia distributos. V) Hi enim recipiunt a venae portae surculis absorptas particulas easque recta Via cum glandulis mammariis commu9i-

λ) Ob quam rationem sorte quoque non inani conseio in dissicultate ablactaticinis derivatio lactis promoueri posset per vesicatorii ad decimam vel undecimam eo. stam applicationem, quippe cirea quem locum vasa lymphatica lateralis aduersu: mammarias glandulas a hepate dimittuntur, dum ex abdomine esrediuntur

SEARCH

MENU NAVIGATION