Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

riam: & in communi omnium concor dia,nullus umquam externjs uiribus adi labefactandam publicam rem locus esse posset . quod contra & in Graecia, & a- , pud Romanos,&ubiuis gentium accidisse , atque accidere quotidie, videmus. Neque solum in una ciuitate, aut in una 'etiam gente multos, sed uix in singulis familiis singulos, qui utramque laudem adamaverint,& in utraque pariter exceli luerint, reperire dissicillimum est unum.

quidem non modo nostra tempestate, . sed multorum saeculorum memori, hi-

i storiae celebrant, quem uere phoeniceml inter omnies Europae uniuersae Princia

pes licet appellare, Laurentium Media

' cen, proauum tuum: cuius, nescio, plus ne uirtus in bellis, an in pace sapientia, ac moderatio enituerit. nam rem Florentinam, saepe aduersa Qrtuna nutan- tem,confirmauit, interdum malis propei exstinctam unus ipse non modo restituit, uerum etiam uehementer auXit. tranquillis uero rebus,ornauit patriam,

mimiuit legibus optimis , atque instit

12쪽

tis: iustitiam praeter ceteros, ac tempei antiam publice , priuatimq.coluit: liberalitate , si quis umquana, desectatus est: cuius se ag longinquas regiones per . uagata , barbaxas etiam gentes,& retiagione diuersas, illi conciliauit, multos que, aliqua in0d' uirtute , nobili ue a te insignes ,1n urbem Florentiam perduta. ut lia Rel in patriam, uel in sin gulos nonuvlaaria inerua omittantur,

quis miser' in Graeciam , suis sedibu Othomanorum iiiiiii ia pulsam, supplicem , atque egentena jb0spitio excepit, benignitate subleuauit , perpetuo si qiorauit , ac tutatus est unu ς in lati

dem sibi uindic t , unus in Italia Gra

cas litteras , & praeclara doctrinarum studia Laurentius Medices excitauit rcum&ipse pro ea, quaae excelluit, eru ditione acerrimus estet ingeniorum ae stimator, & naturae quodam impulsu ad beneficentiam magnopere propenderet: ut mirandum minime uideatur, si tanto patre genitus , domestico tam itu stri exemplo commotus, Leo X ,Pon

13쪽

tifex maximus, omnes liberales dita-plinas praemiis extulit atque ornatui amplissimis,effecitque,ut aliquando Romam in urbe Roma liceret agnoscere. In tua uero paterna gente Cibo,& in materna Malaspina , mirabilis omium uirtutum in omni aetate fuit exercitatio. & , ne illa nimis uetera ex annaliabus fide dignis repetamus, iam inde ab

eo tempore , cum, Graecorum Imper,

torum aetate, opidum Pera, quod proxime Byzantium situm est , Genuenses obtinebant, quo tempore summis honoribus , & copiis maiores tuos floruis. se constat: aut, cum Mucius ille Cibo . plane alter Mucius in tuenda patriae s lute, triremibus priuato sumptu comparatis , atque instructis, Pisanos, Genensium rebus acriter infensos, in Sa dinia profligauit: sexcenta praeterea iaGenuensium remp. merita in qua etiam Gulielmus Cibo cruce rubea, publico insigni, uirtutis ergo decoratus est: haec ut omittam, & illa, quae avorum nostrorum memoria gesta sunt attingam ;

14쪽

Aratius, Aaron in histortis nomina tus , equestri dignitate ornatus, Romani Senatoris titulo insignis, antiqua iule quidem suae gentis nobilitate clarus, multo tamen suis laudibus illustrior , qui nihil umquam in uita non egregia

um, non amplum, non ingenuo nobi

Iiq. uiro dignum aut cogitauit , aut fecit, is , qua tempestate Renatus: Ana degauensis Alfonso. Neapolitanorum Regi bellum intulit, in eo bello , qua

cumque a sumimo duce munera post

Iantur, ea sortissime praestitit. , usque eo, ut Benatus, Neapoli potitus, eum pro Rege , i iure summo , ac potestate amplissima , constiti ierit. quo in impe

rio ita se gessit abstinenter ita iustutiam est complexus, ut, cum ad Alfo sim riirsiis uictoria inclinasset, afflictis' venati partibus, exceptus ab illo sit honorifice in primis ac spieiidide: quemq.

apud i Renatum antea , eundem apud eum, quem saepe armis laeserat, saepe in distrimem uitae adduxerar & dignia ratis, ὀc gratiae locum obtinuerit. Ex hac

15쪽

aiae tantanim ut tutum priesinitia si

lius eius'; ad optimam natur 3 optuma uoluntate , adiuncta , documenta

sumpsit ad uitam laudabiliter instit endam, & iis artibus excolendam, quusus postea maximam adeptus & uiri

ris , & probitatis opinionem , Ponti- sex, approbante Deo , fauentibus , at que incumbentibns hominibus . cretatus est. Nec se postea , ut multi , sui dissimilem praebuit; sed ,' quantum antea contenderat , ut in studio ut tutis omnes anteiret, tantum , ut se ipse dii omni laude uinceret, & studuit cicon. secutus est . itaque , quem*dmodum ei non modo ab obtinendam i Cardi analis dignitatem, uerum etiam ad Pon tificatum, antiqua maiorum emistim tuo, &clarissima patris me ria qua su iam ex aliqua parte muni in i, adiatu mq. patefecit: sic patris deind e tui sfiatrem,multis illum quidem animibonis ornatum, multo tamen facilius adi Cardinatatum egregia Pontificatus I Π0centi; fama perduxit. Haec est in tua

16쪽

gente . magne princeps non opum I

ac diuitiarum', quibus etiam minime digni saepe asiluunt sed uirtutis, & glO - ,riae,perpetua multorum saeculorum se rie quasi per manus tradita, & ad te ipsum usque conseruata hereditas. N uero paternum tibi quidem genus pra

dicandum, maternum autem dissimi landum uidetur . utroque licer, si uetera spectes, aeque glorieris . nam Mala spinarum nobilitas simul & antiquitas

Etrusci poetae do issimi , ac sapienticsimi Dantis testimonio cognoscitur et nobilitas in eo, quod illam Italiae par rem , quae hodie Luneiana communi uocabulo nuncupatur , Malas pinis omlim uniuersam paruisse tradid: antiquitas autem , quod , cum ipse annis ante nos ducentis quinquaginta florue irit . Corradum tamen Malaspinam , non ut aetati suae proximum , sed ut niuitis antes aeculis natum, honorifice appellat. Vides , a quibus uiris originem ducas , Alberice claris fine . n ique uero uitis tu quidemsed non imu

17쪽

taris, aut imitaris quidem sed non as,

sequeris . uersantur enim in animo tuo cogitationes egregiae. inde emergunt praeclara facta,tuis maioribus , te l. ipse digna. &i, quamquam tibi maximn propositum est militare decusi, unde primum tuae gentis nobilitas fluxit: in gni tamen facis earum d0ctrinarii nudia, quae si absint ab hominum uita, simul absit omnis humanitas , nς- 'que satis diu , quae merces uirtutis est,

recte factorum memoria sonseruetur.

faues ingenijs, ut audiose: nihil deesse litteratis hominibus , nullum comm dum , nullum ornamentum , pateris: cupis uirorum illustrium res gestas a ternis mandari monumentis litterarum. & uidi iam de Laurentij Medices uita libros tres, a Michaele Bruto luculenter conscriptos : qui cum superioribus diebus Venetias uenisset, mira quaedam de animi, ingenij,consilii tui pra stantia, de studio erga nobiles disciplinas , praeterea de humanitate, ac motum elegantia praedicabat . quac cura.

18쪽

la te ipso bona sint, longe pluris intelligentium iudicio, quam ea, quae petuntur extrinsecus , aestiinantur . nam

argenti, atque auri magnam uim possidere , imperare populis , Opida tenere munitis Sima , clarum esse a maioribus, omnes paene Italiae Principes summos etiam Reges ,necessitudine a tingere ; magna quidem haec sunt, nec tibi eommunia cum multis, eiusmodi tamen, ut inter fortunae munera reserantur; quae scis etiam ad tui dissimillimos peruenire: uitam autem sic instituere, ut omnia consilia, omnes actiones ratio moderetur ; uirtutem in se ipso expetere, in aliis diligere , ac orna- res uelle inter homines eminere beneficentia potius , quam potestate: haec quia partim sequeris, partim adeptus

iam es iccirco te uere diuitem, qui a terna bona tibi compares, uere nobialem , qui nobilitatem a te ipso hauria as, eXistimamus. Atque etiam illa ipsa, quae dixi a fortuna pendere quia cum uirtute coniungis, firmiora fiunt:

19쪽

quandoquidem neque tuas urbes, tuamq. ditionem moenia potius aggeres , & flumina , quam populorum beneuolent ia tuebitur ; neque facilius ulla re, quam recte factis, benevole

tia comparatur.Quae sit autem eorum ,

qui prope adsunt, qui te quotidie i tuentur , ad te diligendum propensio; nos, qui longinqui sumus, ex nostro in te' singulari studio facile iudicamus. nam me quidem, iam aliquot abhinc

annis, ea , quae de te adolescentulo, rerum laudabilium infinita cupiditas , ct magnarum indoles uirtutum , ferebatur, in tui amorem atque obseruantiam coepit allicere: postea, tuis laudibus cum aetate auctis,incensus ita sum,

ut statuerim , tibi quidem primum ,

deinde etiam aliis , aut meum in te celebrando ingenium, aut certe uolum talem aliquando ostendere . Quare, cum haec iam increbuerit consuetudo,

ut de quibus optime sentimus , iis dicata esse eorum nomine insigniri nostra scripta cupiamus : mittendum putaui

20쪽

-putaui ad te dum aliquid interim se

lasse praestantius adornatur, uolumen Epistolarum,& Praefationum mearum. quas ego nequaquam edere animum

induxisbem, nisi me suadentis , atquc

etiam petentis Venetae nobilitatis ni uisset auctoritas. quibus enim pro summis erga me meritis omnia debere mihi uideor ; iis cur aliquid a me nega ri aequum putem ξ cur non obsequar amplissimis uiris, non credam sapientinimis , non gratificer amicissimis e Tuo uero nomini liber inscriptus ut exiret, secerunt illa superiora: quae ne te offendant, quandoquidem sunt a me , non ut gratiam tuam ficta lauda tione colligerem, sed ut omnibus mei erga te studii caussam uetissimam e ponerem , commemorata ) cupio impetrare a modestia tua , & debeo scilicet, cum etiam in iis non iam ad laudandum , quam ad cohortandum nonnulla pertineant :& currcntibus ad metam, atque etiam appropinquantibus, minime molestas esse cohortantium,

SEARCH

MENU NAVIGATION