Epistolarum Pauli Manutii libri 8 tribus nuper additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur

발행: 1569년

분량: 689페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

uoces, minime plausum displicere con stat. .l Venetiis, co D LII X

22쪽

EPISTOLAR VM

Romam .

VIA uirtus es ipsa perse amabilis; ct ' o quia nobilitati honor o obseruantia det betur; amavi te iam inde a tua pueritia, Iludio uirtutis incensium; ct colui, clarissimo genere ortum, Pauli III. Pontificis nepotem. iam tum equidem uidi, praedixiq. multis, qui futurus esses: O nunc, opinionem, auguriumq. de te meum exitu comprobante, utrique nostrum gratulor , tibi, cui tribuuntur ea, quae semper illustria fuerunt, nunc eo magis, quod a Paulo i Ii .Pontifice tribuuntur; mihi, qui de tua futura dignitate e itus indole, moribus, ingenio tuo, adolescens uere coriecerim. Cardinalis es. optabile, o honorisimeum : sed est in clo honore pondus, labor. cadunt in eam, quam nunc sustines, personam uirtutes omnes, atque ita cadunt , ut, si absint, is, qui bonor est, honor esse desinat, uel sit etiam summa deformitas. Curae autem , ct cogitationes illae sunt praeclarae, illae,Rainuti, te diguae, aeternaq. cum gloria conuinctae: pietatem praecipue colere te ses bare

23쪽

hare animo pro salute, ac dignitate Ecclesiae ;b nocentiamsine spe praemiorum exercere ;.nihil omnino facere, nihil cogitare,in quoslatim decus non eluceat: nam, ubi paullo uidetiιν obscurius, ibi satis constat turpitudinem inesse . quae profecto tibi iumentem uenire, atque ob oculos assidue uersari,cum in aui tui summam gloriam intueris, necesse est. Oomnino datum hoc uectro generi diuinitus uidetur, nobis nastentibus heroum numerus ut augeatur ,er quasi maius lumen de sublimi quadam specula errantibus honestis dissiplinis uiam, ct ho*itium ostendat . ergo alter alteri exemplo enis ad bem agendum: uobiscum simul ct oriuntur uirtutes , O cum aetate crescunt donec uitae munere persunctos educant ex hanc rerum humanarum taeterrima

caligine , ct in illa ρmpiterna luce collocatos cum icto bonis omnibus circumfluente caelestum animorum coetu coniungant. ut igitur mihi nullus tui cohortandi relictus est locus, aut hic tantum,ut uelis esse tui quam istimus; quodq. tuo generi, tuo nomini, tibimet ipsi, tuisq. debes institutis, id cumulate persoluendum existimes. Vnum exoptandum ,nt,qui tibi istam mentem cum ista auctoritate dedit, dedit autem omnium auctor laudandarum rerum , O creator Deus idem uelit riusque rei fructum esse maxime diuturnum, O quare tuae uitae Jatium cum iis bonis, quae in te summa coni sit . profecto, tales gubernatores, tam peritos, tam uigilantes , Chr lana religio si num uari non haberet; '

24쪽

ret; numquam illae exorirentur dissontium opinio , num horribiles procellae; quae iactare multis abi hinc annis Petri navem coeperunt, neque dum consistere patiuntur quo quidem mihi libet ominari de iate idem plane, quod cupio; futurum, ut optimis ar- tibus, quam diu uixeris, praesidiosis, ornameu- tos; uiuas autem diu, quam.uel temperantia duce., iues naturae lege licet. Vale. Venet s. ' A

tiora. nihil tamen ina , qua te auctum nuper accepimus , dignitate neque magis exspectatum apud eos, qui tuastudia, tuos ad uirtutem praeclaros ima petus nouerant , neque iucundius, aut laetitiae ma- , loris umquam fuit . nemo enim dubitat, quis eum, . qui te nunc ornat , honorem ornaturus aliquando

sis , eximia tua gloria bono publico coniunID quo te hortari resinanon patitur.nam , si attendesidiligenter ,'considerare cum animo tuo, adbibita inconsilium ratione, uolueris , prima misi vid, quis te Cardinalem creavit; deinde, quae Cardinalis par, tes, Guam graues , O laboriosae, quam eaedem ho-,nor cae, ac splendidae sint; po Iremo, quibus temporibus haec tibi sit imposita persona, quam alienis a uirtute, quam μιrpiomnibus in locis omnium pae

B et ne

25쪽

nescelerum labe foedatis: profecto ipse te, nullo cuti Auam hortatu K a te ipso de tua laude admonitus , excitabis ad excellentem omnium artium hones iamin cupiditatem : cyna . bis artibus aduersantur , abi cres , atque contemnes, neque solum eo uiro, quem insolierum praestare debes, qualemq. te fore omnes au'uramur , uerum indigna prorsus homine iudicabis. Viaesi semper antea laudabilitera fuit in puero pudor: est in a. olescente probitas, est perfecta paene ratio expetendarum uitandarumq. rerum scientia.desiderari uidebatur u qua te si tenderes, occasio ia delata diuinitus: est omnium maxima , singulari consilio summi Pontificis Pauli IV. qui cum sit patruus parentis tui cum te ab ineunte aetate non mediocriter dilexerit; cum omnes suos incredibili quadam complecti caritate consueuerit: tamen in te honestando alia quaedam secutus eII:

dedit honorem non propinquitati , aut familiae, sed tibi ipsi, qui familiae nomen studes illustrare,ct, quomodo principia se dant, Itudium comprobabit euentus. En habes Alfonse campum, in quo tua uirtus, parta uigili s bene agendi conssuetudine iam confirmata, excurrat: haec en ista,ad quam te exercebas, quo tuae spectabant curae, tuo ingenio, tuis optimis cogitatio bus, ac Iludi s dignissima prouincia. Geude,quae tuae sitimonethodo uoluntatis, verum etiam indu striaὸ praestantia; ct prome ex animo tuo illa praeclara, quae, ut antiquum gentis tuae decus,ac do Golrcam praesentem uirtutem referres, a pueriatia

26쪽

tia collam. ' on est .mibi crede,labor e qui bene sentiat, benefacere. quod enim positum e t in nobis ipsis, non aliunde pendet, non extrinsecus assimitur in eo,quid obstat,quo minus uoluntatem res ipsa consequatvrc iam Ua uirtus inuitat ipsa allicit,atque-ociis istudiosos omni uoluntate , omnibusq. praemi s. nec dubito, quin excellens animi tui uis omnes diiscul tales,omnia superet humana. Quare gratu lor equidem tibi tua caussa, de isto, quo te extuliz Pauli Pontificis divina sapientia, honoris altissino gradu et sed me mouet aliquanto magis publica res et quam tu, traditam tibi ut cum ista dignitate, atque commendatam, saepe,ac nunc quidem maxime, talium uirorum Ope indigentem, tueberis in omni uita; praesidiumq. erit in testum aduersus iniustitiam impietatemq. firmi mum.Quae se tibi magna uide tu , atque gloriose debet animum circlituere, ac Moderari, nihil ut ad te ipsum referas, nunt ipse tibi arroges,aut a te ipso ex*ecies . manasse a Deo cuncta puta;quiperennis aeternusq. bonorum omnium est fons. nos enim, ut nos, nihil simus is atquid at tem , atque adeo plurimum,ut a Deo, per Deum, espepossumus. V le.

Decentianum aiMAONVM es hoc, Sauli clari me , humanitatis, O ata risin me tui argumentum, qMod, B et cum

27쪽

eum in is locis nunc sis, ubi multam disi partis reum singulari uiro , Cardinali Tolo , graui is,

sanctissimis'. sermonibus traducas; non modo i men de me cogites, quo ego uno contentus esse pote--τam, uerim etiam id ipsum mihi declarandum litis

ris exsimes . at quibus litteris j scriptis mehercu- , quod ad verba attinet , eleganissime; quod ad sententias , prudenti med ut lys legendis non ma-: gis amarem amorem tuum, qui te adscribendum imi pliterat , quam eloqlientiam suspicerem; qua est G: ceras, utilia ipsa,quaescriberes, cum ornatiora efint,amabiliora quoque uiderentur. Vuare, cum tia.bi ago gratias,ut debeo,immortales,quod ita animai ιtis in me sis: tum uero etiam atque etiam te rogo ut quo me ambitio quaedam mouet, ut id, quod facis , perpetuo facias. quanti enim putas ad meam lau- dem interesse, cum hoc percrebescit, me a Steph

m Saulio diligiscuiui es familia perillustris: qui suae

ipse familiae clarum lumen est: quem praeclari illi

Biri , eius consuetudine , O conuictu magnopere lectati,coluerunt, Flaminius, bonamicus, Iulius famillus, Quolius . Haec ego, Sauli,cum aliquot abhinc anuis cogitarem; sempir quidem, ut a te ilia gerer,optam;ut uero etiam laudarer, optare fortasse potui ,sperare, cum ipse me nossem , certe non debui. at tu in hac palle mecum fa=ne perliberaliter egisi. scripsisti, in bac Romanae linguae facultate,non, mihi neminem praestare ,sed id, quod ego cum leg rem erubui, neminem esse, cui non ipse antecessam .

- . e equidem.

28쪽

Ε p I sT..in P. I 7 equidem , ut, quod res est, aperiam, fateor a prima pueritia ita me in litteris esse uersatum, ut unam maxime spectarem eloquentiam, unam colerem, unam admirarer. atque hoc me Rudio satis mea spontesti grantem, acrius inflammabant i, , qui tum homines uiuebant, Bembus, Sadoletus, Bonamicus; quorum nomina per orbem terrarum celebrata sermonibus ,

Osiriptis, exstingui nulla uetustate posse intesti

bam. Polus hic noster, qui nunc in omni laude, omniq. uirtute tantus est,suis me scriptis capiebat, a que inciebat maxime . ego tum, ut erat aetas mea, praeter uerborum, O nonnullarum sententiarum ornamenta nihil agnoscebam . pure, o eleganter scribere, putabam esse id, quod unum si assequerer, e celieremsed Rhambertus meus,qui ex Gassaris Contarent, praestantissmi viri, consuetudine prudentiam hauserat, praeclara quaedam notabat in Po- .lo; meq. paullo aetate in striorem, ex uulgata v nalium magistrorum disciplina rudem, atque impoliatum, erudiebat, O conformabat exemplo .lum qui , quantum promerem, non me paemtebat: Oexi s , quae ieceram , fundamentis aliquid eiusnodi, quale ego uellam, excitari aliquando posse uidebatur .sed in rebus humanis, quis est, cui nihil umquamsecus accidat f cum in eloquentiae sudio multus essem, nec satis ualetudini parcerem, incidi in rbum: qui cum esset persegrauis, tum eo factus 'es periculosior, quod, usu mihi librortim a raedicis interdicto, magna sane est animi mei assectio, a ,

29쪽

que aegritudo consecuta. post biennium deniqtie u iletudine recuperata, cum praeteriti temporis iacturam sarcire diligentia uellem, adpristina Rudia rei euntem exceperunt domesticae controuersiae; quas neque sedare 'nimmo negotio, neque negligere sine graui mearum fortunarum exitio licebat.his quoque me di cultatibus aliquando is,cui omnia debeo,eriripuit Deus. Lucem iam, quasi diu per tenebras errassem, uidebar adipicere: O quamquam, multorrim annorum amisso ructu, erat sane cur ingemiscerem, uitamq. mihi haud satis iucundam putarem; tamen, orijspe recreatus, facile impetrabam a me ipso, ut ex animo meo superiorum molestiarum, atque in-.commodorum memoriam obliuione delerem. Vigebat item, ut antea, prinina illa curae nec erat qui quam in meis consili s antiquius, quam ut abditas. atque implicatas in mente cogitationes no modo Ve'ri re , atque explicare verbis, uertim etiam exornare, quasiq. pigmentis ct coloribus illustrare possem. tres erat nec exigui temporis, O maximi laboris. tempus non, quantum rei magnitudo ferret, suppetebat; cum ex uetere patris innituto in hoc imprimendorum librorum munere, O restituendae antiquitatis cura distinerer. laborem autem, veis abundarem rempore, perspecta ualetudinis meae ratio irecusabat . utrumque tamen cum uoluntas vinceis

rei ; quotidieq. aliquot horas, occupationibus er pias, Lulo darem: ecce me nescio quis, homo cem

te satis a fortuna felix,praemise commotum,et blaua

30쪽

dim captum, atque irretitum, Rymam abduxit .inbi cum aliquot menses non in iis,quae semper am uerum litterarum Iludiis ,sed inani osciorum g

nere consumpsissem et ille,quem secutus eram,mo res aureos pol citus uix mimima praestaret: collegi ipse me; nequesolum studiorum meorum , quae intermiseram potius , quam dimiseram , verum etiam rei familiaris , cui nisi consulerem, ipsa quoque lac . resudia necesse erat, habendanmihi rationem duxi . quo consilio in patriam reuersus, retuli me omni. no ad ueteres meas tum legendi,tum scribendi exercita tiones: sed tum in domenica re corstituenda,

tum in ementadis antiquorum libris distribus, po lita uero etiam erudienda duodecim nobilium adol sientium cademia per triennium occupatus,quantulam habuerim excolendae facultatem eloquen

tiae, quantumq. hel tantis temporum angustiis peream, quam ingressus eram, latine scribendi uiami procedere potuerim, facile, ut opinor, est extrita re. Nosti tu, Sauli,cuius acies ingeni' etiam ea,quae occulti a sunt,assequitur,primum, ius pruden

tiae sit , quale illud est , quod in imitatione sit optimum , djudicare; deinde,cuius industriae,quod optimum iudicamus, id re ipsa consequi. quod utrumque cum sit di*cillimum; id quod , ut uides, aetate nostra optimorum scriptorum paenuria declarat; catamen , qui hoc ingemere elaborent, plurimi sint: sitis equidem mirari nonpossum , cur tu me in epistolamasummum feceris in eloquenti dederispu,quod o

SEARCH

MENU NAVIGATION