Jacobi Wallii e societate Jesu Poematum libri novem

발행: 1688년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

α ALLOCUTIO

scite interprete, ab eodem mihi impetrata Z Sacra quidem antiquitati fuere fontium capita , creditdque iis inesse vis major Numinis, quod perenni suo cursu referre propius videantur bonitatem istius inexhaustam se profusam sui: sed tamen quid debeat aquaeductibus Roma, tesis es ipse, qui urbem vides bariorum Pontificum magnificentia dulcibus ac salutaribus aquis e longinquo perduciis irrigari. Adeoque cumo ego Pontificiae benescentiae fontem, cujus venas uberrimas supremum illauac disino suppar imperium aperit, qua possim observantia se veneratione prosequar: es tamen quod in his ipsis boneficiis es amicitiae tuae, se in urgenda

occasione vigilantiae acceptum merito referam. Sed hae amoris causae , quae

Mihi tecum sunt, habent quidem, quia

privata, suavitatis multum ; alia tamen , quia publicae, plus splendoris aedignitatis. Societatem quippe nostram impense a te amari tua laus etiam es,

cujus.

262쪽

PROSPHONETICA. αμ

Episcopus Paderbornensis, virfama,ct, quae illam peperit, virtute immortalis, rei ad Padera fontes perditae resitutor, Catholicae libertaris bindex, Collegii nostri Fundator, Imperii Princeps, Patriae Pater. Insnita sunt merita, greae ab illo in marium hominum genus sunt pro fe ra id , quae in urbem Pader-bornam, quam perduellium furori se armis eripuit Z in Pontifcatus sui Se - dem, quam Romanae restituit ' in religionem , collapsam erexit Z iupopulum fidei suae creditum, quem sem

maυiti in urbem iterum suam, quam ornavit se communiυit Z Cui eum prae

sdium aliquod adferri puse existimaret a Societate nostrἀ, Collegium no-srum velut alteram religionis tuendae arcem ibidem constituit, e qua milita' educerentur copiae, , quocumque ille velut imperator eυocaret , irent in solem ac pulverem et utque paratiores

263쪽

, 6 ALLOCUTIO PROSPH.

animis atque eorporibus aut rem agerent, aut in procinctu parent, suis illassipendiis liberalibus atque perpetuis ali voluit. immortalia Patmi tui beneficia uti in oculis gerimus, ct quasi

comprehensa manibus tenemus ita recordatione tantae virtutis, quam heres

adiisti, illam adhue in te superstitem

ac vivum intueri nos eredimus. Ego igitur publico primatoque nomine haequalicumque inscriptione,quam is alibi seps me legeniam auguror, te starι cupio magno quidem nos debito appen fori. 4 tamen, si interdum abi debitores non respondeant semper ad tempus, nos saltem primam, quae a beneficiis praesitis exigitur, pensionem nullo non tempore solvere voluisse et sendo.

264쪽

o DE L

SUB IESU SIGNIS

NOVI ORDINIS DUCTOR t

i S. FRANCISCUS XAVERIM s

iN INDIAM HILITIAE SUAE SIGNA INVEHENS.CUm bellicosus Cantaber e tholo Suspendit ensem : Non ego lugubri Defuncta bello, dixit, arma

Degener, aut timidus perire Miles resigno. Me no a buccina, i Me non profanus militiae labor Deposcit: & magnos secutus . Auspicio meliore Divos, Non indecorus transfuga, Caesarum Signis relictis , nil cupientium Accedo castris, iam futurus solendidior sine clade victor. Quam n propinquis Gadibus ultimos Jungam Gelonos, aut Ligeri Tagus

Graves triumphato catenas Injiciat, Rhodan6que Baetis. Haec elocutus Virgineis caput Devovit aris, nec violabile Dixit sacramentum: ter arae, Ter subitae tremuere flammae. Exinde quo te non rapuit tuus , Loiola, Mavors 3 Exiguus fuit Europa limes: navigarunt

Ad Brasitos, Japonasque bella. l Beata classis i non sibi nauticum

265쪽

Cupido funem sordidus abscidit:

Non arma bellatrix , & Indis Signa vehis metuenda regnis. I, rumpo fluctus, labere naufragi Secura ponti. Xaverium vehis , Regum Navarrorum beatam Progeniem , generi daturam Nomen, quod olim primus & ultimus Miretur orbis , nec minuat dies. Illum inter undosos tumultus

Hippotades, Heliceque, & omnis Observat aether. Ille, ubi turbido Malus fatiscet saucius Africo ,

Interque clamores paventum Deficiet tumidos caFina

Durare fluctus, jura dabit mari,i Ventis & undis imperiosiore Nautaeque si desint ratesque ,

Ipse sibi ratis, ipse nauta. . . Ille & recepto vaticinans Deo spe stabit absens aequore fervido Depraeliantes, & cremata Relliquiis opibusque classis Armis timendas & numero virum Frangi triremes. Illius ad precem . Succumbet indignans, suisque Funera Mors rediviva cernet Exire bustis. Saepe & inanium Aras Deorum proruet, & Deo Eterna victori tropaea In mediis statuet ruinis.

Quin & favillas, saxaque montibus , Caeloque flammarum eliciet globos ,

stantesque nutu Vertet arceS.

Perfidiae manifestus ultor.

Heu quantus illi sub Iove torrido

266쪽

LYRICORUM LIB. I.

Sudor i quot illum, dum metuit nihil ,

Pericla circumstant i minatur . Multa viro mare, multa tellus.

Quoscumque adibit, conscia sentiet Crux sacra casus, sub patrio lare , Sudans, & absentis labores Sanguineis miserata guttis , Seu Maurus illi pocula luridis Tinget venenis ; seu tabula supellInnabit alto ; seu jacebit Litorea moribundus alga. Orbem minorem dimidio sui Vicina Calpes ad juga quid tuis Metatus, Alcide, columnis Diceris, emeritique signum

Fixisse cursus Quid spatii super Metire, qua se porrigit Africa,

Indusque, Gangesque, & jacentes Axe sub opposito Molucae. Huc, huc columnas, quos posuit tuo Virtus labori Famaque terminos , Huc transfer. Inscribam: NEC ILIAE

Sic vidit Eos, vidit & Hesperus , Quid lecta posset Lot olidae manus, Sortita quas sol cumque anhelis

Assiat equis tetegitque terraS.. Caeloque signum credidimus datum. Quod Roma ut altis extulit arcibus, Quas undique excitas coegit

Illa acies t quibus arsit armis lNon ipse, quamquam per freta Thessalae Florem juventae traxit, & igneos Sopire juratus dracones usiolio grave vellus auro Ferox Iason Emoniae procuI

267쪽

Avexit Argo ; non Mareoticae Gemmis renidentes & ostro ;Non Agamemnoniae phalanges Tot clara bello nomina, tot patrum. . Censere possint ora perennibus Expressa ceris, quas kquaces Circum oleae, fluitantque lauri. Et ista Martis praemia pars quota Dicenda laudum est Nam neque caedibus , O sanguis Heroum, nec iras

Vindicibus satiasse dextris Haec summa virtus. Quod proprium est decus Vos palma nulli flebilis hostium,

Et caedis expertes & irae, Regna super populosque vexit. Utcumque sancti deficiunt genus Illustre mores, credite Principes, Parum eminere est. Uos premendo Nobilitas, grave pondus, urget. Non si catarnas vincula subligent

Aurata vites, nobilioribus Livet per autumnos racemis Cultus ager : nec equuta superbo Instratus ostro certius aureis

Metam quadrigis vitat Olympicam

Victor : nec impexum feroces Destituunt animi leonem. Magnum eminere est, eum domus, & genus, Et quae nec ipsi fecimus, arduis AEquantur ausis. Una virtus bupra apices, titulasque regum est.

268쪽

LYRICORUM LIR. L et fr

B. FRANCISCUS BORGIA,

Rerum humanamum demcientia humano fastigio altiori

t A Ut nos volentes fallimur: aut sibi IAHabere Divos sidera jussimus, Nostro beati. Nam quid umbris. Auferimur, tenuεsque voti Altis superbas porticibus domos , Et secta tanti marmora ducimus, Cultusque, fortunasque regum

Attonito memoramus ore 3

Ad vestra, Divi, tollimur atria , Formosa stellis atria, Numinis Regnantis arces: hue solutam,

Huc celerem levat aura mentemia i. '

Hine illa magnum sub pedibus videns Titana verti, splendida divitum Ridet pavimenta, & potentum Quidquid opum sibi finxit usus. Hinc illa, mundi pars quota fit, videt,

Subjectus orbis, terrigenum vicem, Crebrosque in angusto recursus , Et steriles miserata e M. .: Hac arte nixum Gloria Borgiam Supra I Quiritum culmen, asperos

a Callistus III. ct Alexander VI Romanῖ Ponrisce sὶ gente Bergiώ. Iulius III. Romanus Pontifex primum per se , dein Carolo V. Caesare Augusto, poma aliam Philino Hi paniarum Principe ad-xitente. evique Pii duo Pontifices IV. θ V. Tram ciscum Boetiam Cardiualium Collegio adscribere

voluerunt. a

269쪽

Gemmis Alexandri tiaras, Et Carolos, Aquilasque vexit. Non ille avitis Aragonum 2 oenus

Proferre fastis. Ipse sibi genus iNom Enque, dignatus beatis

Ordinibus, patrioque caelo. Hinc Gotthalanum, quod tenuit suo Pro rege regnum, tectaque Gandiae, Et cuncta terrarum, pusillo Vix atici simulanda, cernens :O, inquit, o quam ridiculos sibi, id

Arctoque clausos limite terminos L e a Immensa regnantum cupido L.

. Montibus aut pelago diremiti tu Hic Taurus Indos, hic medius liquor 'Secernat Afros : Arsacidis modum Imponat Euphrates : Canopo AEthiopas dirimant arenae. Et illa quondam maxima gentium Regina primum regnet ad Albulam li 'Cui deinde porrectas utrimque rPonat Atlas Tanaisque metas. Mundumque seris altera saeculis Exploret Argo, & grande aliquid putet Trans aequ9r ignotosque fluctus Orbe alio religasse funem. Heu vana rerum i Quid nisi strenua Exite punctum dividitur manu , Paresque formicis faborem Quisque sibi rapiunt inanem pHic circus, haec est area gloriae ZHic bella fervent λ hic dolor, hic metus , Hic ira tot gentes avariSImplicitas

a Natus es nanciscus matre Ioanna Arvonia,

Aiphons Ilia, ejui qui Fbrdinandi Regis Catho- IIci lius fuit.

270쪽

LYRICORUM LIB. I. D a 3 Implicitas studiis fatigant Z i. Curiique tantis est pretium lapis Aut stipes uno cespite longius 'i Defixus agris, aut supellex Mundior, aut titulus sepulcri ro qui potentem circumagis manum Quacumque cursum sol peragit suum,

Tuoque subjungis, Philippe,

Oceanum 3 Cybelenque curru :3 Cybelen a veteribus eamdem cum Terra censeri, nstum est , non itidem hoc erit, deberi a me hujus locutionis elegantiam Erinna, poetriε , quam, sive una , e plures hujus nominis fuerint , iumroicis cum Homero, cum Sappho in Lyricis antiquitas contulit: quamquam Propertiana Cynthia illi se nou meretur anteponere , Camisaque Erinnes non putat aqua suis. Prop. lib. 2. elegia tertia, aut , ut Poetam hunc Iuravit misereque

disraxit Scaliger , secunda. qui ct hunc locum

dum emendare voluit, corrupit. Sed ad Erinnam: illa in Oda suἀ, quod ejus ingenii inter ceteras Lyricorum Poetarum reliquias exstat monumentum, sc Romam alloquitur. Σοῦ δ' vim κροιτερων λεπαδνων Στέ 'α γαίαs κιὴ πολια γαλασσαs Σφίγρταε.&uorum vi m ct proprietatem non expressit satis

Henricus Stephanus hac seu interpretatione :Vinculis ponti sinuosa terga Atque telluris validis coerces.. Nos me modo reddidimus sQuos agis currus subeunt valente Ad jugum loro religata Tellus , Canaque TethΤs. Sed Erinna Odam integram , ct selecta quadam Graecorum Poetarum a nobis versa, si Deus dederit,

daturi alias sumus libello singularic

SEARCH

MENU NAVIGATION