장음표시 사용
91쪽
Lumina sideribus cedunt, ut sidet a soli: Sic illi, qui vos radiis vestivit & auro, Ceditis. E tanto scintillae absistitis igni.
Talibus atque aliis magnum exercebat amorem Lemades an mo indulgens, quae plurima quondam Victuris docuit, misitque in saecula chartis. Nos procul & tantae nondum patientia lucis Ora attollentes caelo , rimamque secuti Luminis, audemus gracili deducere versu , Conati tenues ingentia. Tu mihi praesens, Tu sublimem animu, quo terras, teque relinquens, Sidereas toties sedes mortalis adibas, Inspira, Pater. Haec etiam solatia nobis Sussice, dum patria procul & natalibus oris Haeremus, caelo extorres, miserum inter amorem Flebilis exiiij, Divumque vocantia regna.
URBIs BRUXELLENSIS, Annua pramia iuventuti Θmnasii Societatis IE su Eroelia erogantibus 16. Septembris I 6 9
' A Ntiquas procerum ceras titulosque tuorum, 9 1. Et positam, Brux vlla,tuis in montibus aulam, Invictosque Duces,aequataque nomina caeso Laudabunt alij. Dicent fulgentia regum Vellera, bellantumque animos, positisque coronis Insignes Carolos, & dignos stirpe Philippos. Me tua tae teneant Tempe, gratissima Phoebo , Ipsa quibus domus Albuneae, Tiburque colono Argeo positum, regnataque rura Phalanto Invideant. Vos hic, Musae , si Graecia versis Nunc luget satis, sanctumque Helicona subegit
92쪽
Ferrea barbaries,vos hic quoque lucus, dc umbrae, Et sontes, vivique lacus, collesque supini Hospitio dulci excipiunt. Nec vos minus illis, Quam gelidis Pindi silvis, scatebrisque tenerii Credibile est. Etenim choreis lustrastis & illos, Auritasque, deae, duxistis carmine fagos. Felices, quibus hic veteres imitantia sedes Et nemora,& sontes, & roscida fontibus antra Aonios saltus referunt, securaque praestant Otia, fortunae solatia magna prioris l, Felices, quas & procerum dignissimus ordo Muneribus magnis decorat, studiisque secundis Prosequitur, dum Palladiis effusa iuventus Decurrit spatiis, celebrique in pulvere sudat. Victrices primis lauros, ederasque virentes Ecce ferunt, stimulum pulcri pletiumque laboris. Quae spes arrectae juvenum i qui spiratus illos Versat agens i nulli torpens ignavia vultum D ejicit: ignescunt animi, exultantiaque urget Corda vigor pulsans : jamque hi, jam protinus illi Anteeunt:utcumque labor, cursusque fatigant, vincit amor laudum, sperataque gloria palmae. Sic, pius AEneas cineri dum lacra paterno Funebria exsequitur, statuitaue ingentia ludis
Praemia, Trinacria quondam narrantur arena
Troiani juvenes arsisse cupidine laudis , Nisus de Euryalus primi, sanguisque Diores, Regius, & lecti comites senioris Acestae.
Ardentes medio spectabant munera circo, Alipedem insignem phaleris, multaque pharetram Lucentem gemma, galeaeque insignia Graiae. Signa tubae dederanta. nulla est mora:finibus omnes Emicuere : volant nimbo levibusque sagittis ocius : adjiciunt animos clamorque, favorquς Plaudentis caveae: rapit impetus ipse volantes. Ite & vos laudi natae, Phoeboque calentes,
93쪽
Illustres animae, dum flos viget integer aevi, Et melior fervet circum praecordia sanguis. Ite alacres, quo Vincendi jam nota voluptas, Augustaeque patres urbis , sanctusque Senatus Sollicitant famae captos venientis amore ;Quo vos & dulces Musae, & sublimia vota , Egregiamque operam numquam frustratus Apollo
Voce vocant. Alta ostentant de rupe coronam et
Tantum ne pigeat summa ad fastigia niti. Quidquid in abrupto posuerunt vertice Divi Excelsum dignumque peti, sudore parandum est.
Quid non, maturis cum venerit usus ab annis , Ida rudimenta,& meritarum exordia laudum
Poscenti spondent patria: Θ Quod jura tuetur, 'Quod terras urbesque regit, quod civica bella Comprimit, & multa Legatos perficit arte, Ingeni j esst felicis opus. Meminisse potestis , Aonides, quid, cum magnis legionibus ardens
Anteibat ductor, media I Brimaeus arena Gesserit: ut magnis veniens terroribus hostem Perculerit, clarus fama de praestantibus armis :Ut trepidas illi supplex substraverit undas Jam vincti patiens, jam fracto Somona cornu. Nil ardens animus, spectataque dextera bello Non poterat: sed enim tantae pars maxima laudis Mens suit. Hac justis moderatur legibus urbem, Hac tegit innocuos, hac publica damna coercet. Quis digne memoret , quid 2 Locquenghemia
Par famae titulisque silis,magni'; probata spossiet
Prini Carolus de E meu, Eques , Prator Bruxellensis, ante legionis ductor, o Corbeia Gubernator. a Carolus de Locquevhien, Eques, Consul Aru I-lensis, prius excubiarum Praefectus,cum Gallorum o Bollandorum duo numero ijsimi exercitus in ' Arabantiam parIter est usi Lovanium obsederunt, ct vicinam Bruxellam terruerunt Anno Is s.
94쪽
Principibus virtus 3 Non. tantum moenia, & arces, Claustraque, de aerati vectes, vigilsimque fideles Excubiae,quantum cultae vis ignea mentis Una potest. Testor portas, & conscia magnae Moenia virtutis , quae te videre ferentem Urbis onus, quae, dum Grudiis incumbit Athenis Tempestas armorum, & Martius undique terror Circumsert sese campis, te, Carole, stantem Hectoreis videre animis. Quid splendida belli Munera, quid fidei proavum commissa tuorum Caesaris arma sequar Z quid , dum Farnesius altum Fulminat ad Scaldim,domitoque in flumine victor Oceanum imperio premit, infrenatque tumentem, Fortia facta tui memorem, famamque parentis ZFulmineas inter puppes, ripasque trementes Turbinibus flammarum,& adustas sulphure arenas Invictus stetit, AElneo imperterritus igni.
Ipse pater scaldis plausum dedit, armaque spectas,
Victricesque manus, excussaque vincula ripis, Non minus exsiliit , quam cum 3 nova flumina quondam Accepit gremio, cura ingenioque tuorum Ductum opus. Ut laetus , qua terram nuper arator Vomere sulcarat, longas innare carinas Vi4iti eum circum ter centum Naiades ibant, omnes pictae auro, praecinctae pellibus omnes.
Exultant, amnemque novum mirantur, & amnis
Auctorem longe agnoscunt, plausuque salutant. Quarum quae cantu rapidos quoque docta morari Callirhoe fluctus, summa sublimis ab unda :Non te regum altrix, dixit, Bruxella tot inter Delicias nemorum, de formosi gaudia ruris, Quae fudit Natura tuis uberrima campis,D 2.3 Amnem novum ab urbe Sri ellensi ad scald musque maximo patria commodo duxit Locquen-ghemij paretis.
95쪽
Non te poeniteat, si magni nominis amnes,
'Aut vicina tuos non pulsent aequora muros.
Aspice diffuso spatiantem flumine Scaldim,
Cui neque Baiani portus, Tiberinaque certent Ostia. Quantus aquas ferventi exercitus aestu In mare devolvit praeceps, quantusque receptat, Est tuus. Ille tibi famulanti margite fluctus Advehit aequoreos , & lintea pandere ventis, Et miscere dedit toto commercia mundo. Dixerat: & virides circum plausere sorores.
At tibi, dux operis tanti, se publica debent
Commoda. Te laeti, dum tendent carbasa, nautae Carminibus patriis referent: te fama superstes, Dum vehet amnis aquas,ventura in saecula mittet.
O qui majorum famam virtutibus aequas, Carole, te tanti spectat quoque gloria facti. Teque adeo vigiles curae noctesque diesque
Intentum exercent, &, dum labor utilis urbi Sit tuus, in partes animum tibi dividit omnes Ingeniosus amor patriae. Non ulla laborum Te terret facies, non coepti taedia frangunt. Scilicet & patrum virtus animusque redundant In genus, & fortes ducunt a sortibus ortum.
Olim erit, ut viridi in ripa proavisque, tibique Permistae Musis Dryades, comitesque Napaeae Constituant densum lauro e Parnasside lucum, Magnorum monumentum operum. Quod si aurea Belgas Interea Pax respiciat, serrumque recondat, Et patrio tandem MΑRsELARE 4 pulsus, adusque Immanes Thracum populos , aut ostia Ditis Exultet, θ quem tunc hilares parana Camoenae vicinas circum silvas & flumina dicenti Tum AIIudimus ad cognomen Frederici de Marsetaer, Equitis, qui hoc anno Senuior, antehac sepimum
Consul Aruxelle i ,Segato a Iescripto clarissimus.
96쪽
Tum fasces,FREDERICE , tuos,doctosque labores, Legat imque tuum, dignum quem scrinia Regum Excipiant, ipsique legant, super aethera tollent. Nec vos, 6 Magni, Proceres, indicta silebunt
Nomina, quos rerum eventu prudentia major Extulit, & magnis admovit gloria curis. Nunc, dum vestra canun Sc grato carmine laudant MuneIa, quae tenςros primae dulcedine famae Irritant animos, humiles ne spernite Musas.
COMITIS TORQUATI FILIO, In prima pueritia Legionis anilis virum patrio aere conscripta Praefecto.
Nucimur, & pariter, qua simus origine nati, Prodimus. Est in equis, quos Mars in pulvere
Aut Elea domum victores palma reducat , Multa patrum virtus. Quos tellus Gnosia mittit, . Aut Sparte catulos, seu naribus utilis ille , Seu pedibus melior, morsuque ferocior alter, Omnia gentis habent, forma,villosq; coloremque, Et vigiles flammis oculos, auresque micantes, Et latera,& lumbos, atque internodia crurum. Nec qui danda Iovi curvis gerit unguibus ales Fulmina, progenerat mollem & sine felle colubam. Qui tibi, parve puer,Vitam dedit, augeat annos; Tum quae nascenti magnarum semina laudum Igneus indiderit vigor, de natalis origo, Proseret ipsa dies. Quamqua quid vota iamramur, Et tantum viridi laudem speramus ab arvo Scilicet exspectes bellando magna referre Facta patrum, tibi venturis dum robur ab annis
97쪽
Creverit, armorumque immania pondera lati Ferre queant humeri, aut hastam torquere lacerti. Quaeri lux ante diem nomen tibi, bellique tractas hion puero tractanda puer. Quid Mars tuus olim Victor aget, votis & spe praelumere lentum est. Iam tua stat campis legio : jam tessera bello
It tua. Nondum armis palmas innectere, nondum Instructam stare ante aciem, stragesque ciere Fas tibi,& aera merent juvenes tua. Signa timentur, Vellere quae nondum potes, aut defigere campo. Parcite quos nondum numerat puer edulus annoS, Parcite natalem, primaque exordia lucis Quaerere: Oscentis virtus praevertitur annos.
Dum tener Alcides, & jam love dignus haberi
Coeperat, elisos manibus puerilibus angues, . Siqua fides, pressit : nunc ardua moenia & arces Aut bello quatere,aut fida statione tueri Cunarum labor est, & dum Victoria Belgas Respicit, & cinctas pugnantibus annuit urbes ,
Illius & puerum tangit quoque gloria facti. Has sibi primitias legit: his ulciscitur armis
Defletos proavum manes, quoS pulcra ferentes . Vulnera non ficto planxerunt agmina luctu : Haec spolia, haec caro cincia sollemnia mittit.
Territorii Cortraceni summo I fagistratui ab Actis mustica artis cultori, Sodalitu S.Carilia Praefecto creato.
CAEc itides Musa ,seu vos pulcerrima rerum Roma tenet, seu vos Helico, aut culmina Pindi; Sed puto Roma tenet: vobis namque ubera nutrix
98쪽
Arrectum perhibent Tyrrhena ad litora labi Mollius: nuc, sacris dum lucent ignibus arae,
Huc precor, o, si quid pictas antiqua, fidesque
Belgarum meruit, placidos advertite vultus. En redit illa dies , merito quae candida semper . Illuxit nobis, & erit quae candida semper,
Qua patrias laeti votivum carmen ad aras Cae ciliae canimus, meritosque novamus honores. Advocat ante alios omnem Biesbrocius artem , Et gratis fertur numeris, in utrumque paratus,
Seu chordas digitis, seu vocem inflectere cantu; Et seu quid digitis, liquido seu moverit ore, Dux ubicuque chori est. Auditis amabile quiddaPercussae resonant citharae: fidibusque canoris Concordes alij sanctum & venerabile nomen Virginis ingeminant. Caelo quanqua aeimila no est Aut ars, aut pietas in audent alterna canentes Respondere, tuas & Dis subjungere voces. Concelebrant Divae titulos ut splendida gentis Nomina, Gracchorum ceras, sellasque curules Spreverit: ut taedis eadem licitisque hymenaeis Corporis intacti florem castumque cubile Praetulerit: puer ut caelo delapsus ab alto Insigni facie, atque auro fulgentibus alis Sollicito astiterit vindex tutorque pudori:
Ut sponsus quippe ille sacro Jam flumine sese
Abluerato pueri vultum speculatus & ora,
Explerit mentem atque oculos: ut deinde pudicos Servantem thalamos,& dignos virgine mores, Certus amor veri, testataque sanguine virtus
Divorum ordinibus, mediisque immiserit astris. Addunt & pulcrum leti genus , & sera regum Imperia, & lentos thermis ardentibus ignes, Illaesosque artus igni, frustraque fremente Saevitia, nulli collum penetrabile ferro. Salve invicta fide , salve virgo addita caelo,
99쪽
Cael colas inter pulcerrima, quam Deus ipse, Ipse suo superum rector dignatur amore, In partemque vocat regni. Tibi nectere serta Non operis nostri est: ribi purpureos hyacinthos, Permistasque rosis violas, insigne pudoris, Ecce ferunt caelo juvenes, & floribus illis , Queis sibi, virginea gaudent tibi cingere frontem. Adsis o l votisque fave , quae plurima ad aras, Diva, tuas facinus. Da qui quid triste timemus, Funeraque,& pestes, injectaque vincula Lletae, a Impositasque arces, popusos urentia frena, ' Et quodcumque mali dirarum ab sede sororum Mars ciet, avertat nostris cervicibus aether. Ante alios animumque tui,studiumque, precesque Respice Biesbroci, curasque & coepta secunda. Sit felix, &saepe tuis sollemnia sacris Dona ferat, solitumque habeat tibi moris honorRI Cum hac scribi remus , Cortracum erat in Gallorum potestate ; qui ut urbem incolumem is tutam sibi praestarent, arcem eidem imposueraVt frenum, ut illi appellabant, Flandriae.
E Belgio in Par uariam anno I 627.
pRgone litoribus certus discedere nostris Vela dabis; solesque alios, aliisque requires Suppositos stellis populos 3 quaeque omnibus undis Litora nequidquam nostro Thetis abscidit orbi, Haec te defessum accipient Quando hanc tibi
I Nunc mutato cognomise Mansilla appellatur.
100쪽
Non amor exuerit patriae, fratrumque 2 tuorum
Circumfusa manus, non caeli hiemisque labores, Non mare, non scopuli, non gens scopulisque ma- Saevior, atque tuos epulis feralibus artus frique Toisitan appositura, tuique implenda cruori. , Iuste vale, vale Americis syes addita regnis Nunc desiderium Belgarum , & maxima gentis
Cura tuae. Sit fas collo pendere supremum , Sit fas complexu in medio miscere fitentes Amborum lacrymas,& amorem explere vovendo, Ingentesque haurire animos, qui me quoque terris Avellant patriis, rapiantque per omnia tecum, Haerentem assidue lateri, sociumque tuorum
Praeconεmque operu . Siquid mea carmina possunt, Forsitan & pelagi fallam discrimina cantu , Solaborque viam, & portum sperare jubebo. Atque utinam & ventos, & ventis aspera sternam AEquora. Sic olim, rudibus cum Thessala Pinus Prima cucurrit aquis,vatem testudine fretum Threicia AEsonides Neptuno dicere leges Audiit, & cantu Zephyros accire secundos. Iamque iter emensus, factisque in litore votis, Tecum una in silvis, yer inhospita lustra ferarum Palantes populos, legumque operumque solutos, Tristibus eliciam latebris. Densa undique cogam Agmina, ceu caecis armenta errantia lustris In vacuos saltus, & amoenas gramine ripas Prae se pastor agit. Sine me tibi nulla laboris Pars veniet subeunda: .tuum, canestia genti Pandere consilia, & vitas formare docendo et Fas mihi sinceros animi, & parere paratoSExcipere, & capiti sacros invergere rores. Inde ego si vestris olim requievimus antris D . α stuod omnino rarum, siepletet fratres Sociatus Igmnomen dederunt, e quibus hic , eui carmeta hoc scripsimul , natu erat tertius.