Theologia Dogmatico Polemica

발행: 1820년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ε PRAEFATIO. eum Caveo pocitet, dignus est me hercle, qui impudentiam Publice priniteatur, ac morionum instituto ΠΟ-ὶam vi capite gestet. At quampis Aeritos duces nactus fuerim , non ita

tamen Praeclare de me rebusque meis sentio, ut in errores aliquos subinde me non prolapsum existimem.

Nullus enim vitio sine sit liber optimus. ille est, Qui minimis urgetur. Qui plurimos annos in hoc scriptionis genere contriνε- runt , doctorum hominum opera adiuti, librisque selectissimis instructi : quibus publicarum Bibliothecarum a-bta yatebant, a multiplici tamen errore immunes haud fuerunt: quanIο magis id mihi contigerit homini nu-νο, hisque praesidiis destituto. Xaepos tamen a me atmissos hilari fronte emendare Paratus sum , si amica poce aut Epistola admonitus, iusta a me Postulari intellexero. Scr*tiunculam hanc pari qua caeteras obserpantia ac reperentia Sanctae Romanae Ecclesiae iudicio et censurae subiicio, quam ut Matrem omnium Ecclesiarum, basim, atque Orthodoxae Adei Armamen

tum peneror.

Vetum cui bono, inquies, haec lucubratio paratur Τ Respondeo , ne illi, qui Theologiae Ῥeram n pant , castisque poluminibuS soluendis impares sunt, barbari sint homines, qui, ut vetus habet paroemia ,

12쪽

PRAEFATI . 9 equum ab asino piae norunt discernere, et quid distent aera lupinis ignorant. Qui enim feri umquam potest, ut in rebus Theologicis , quarum stindamentum est sacra Dipinarum Litterarum , ac Ueneranda Patrum authoritas , solidam sibi doctrinam comρaret, qui harum rerum notitia destitutus, ignorat qua aetate aut saeculo Patres floruerint , quibuscum dimicarint , quid librorum procuderint , quae tamquam genuina ac sincera admittenda sint, quae, tamquam adulterina ac Uuria reiicienda i Adde quod non alii , nisi qui Theologicis imbuti sunt disciplinis, Sacerdotio initientur, statuque tempore ad concionem Merba faciant , et subditum sibi gregem ad pirtutem coriseciundum ac pitia fugienda hortentur. At quam aegre sacer ille Orator di-snitatem sui muneris tuebitur sine omni Patrum ac Veterum Scrlatorum Ecclesiasticorum notitia i quam foedae Prolaρsiones non contingent, quae illum ludibrio Auditorum non omnino rudium obiicient, Praecipue eum initialibus tantum litteris Patres eorumque libri designantur eo in c0dice , qui sacro Oratori forte unicus 'ad manum est i Litiora littoribus contraria inter se iungentur : Roma in Griciam transpehetur , Africa in Asiam : Peregrina ρrocudentur Patrum nomina, norique Libri, qui Eruditorum omnium diligentiam hactenus VIugerunt. Atque haec prima fuit ratio, cur lucubrationem. hanc nec vissam nec dilulam n mis pararim : altera, - Α 5

13쪽

ro RAEFATI O. ut Catholicam iuuentutem aduersus Heterodoxorum molitiones , fraudes, ac calumnias praemunirem. Non an 'ulares modo Critici ex Protestantibus , Rioetus , Cocus , Per insius , Tossanus , Gherardus, Aubertinus, mitingerus , Maresius; sed Recentiores etiam , Clericus , Caceus, Oudinus, aliique eorum gregales , Commentarios de Scr*toribus Ecclesiasticis ediderunt. Verum quampis eorum aliquibus eruditionis laus denegari nequeat, sincere tamen ac sine fuco, et absque praejudicio obstinatae in errore poluntatis eo in argumento persatos non fuisse ex eo liquet, quod sordes ac mendacia corraserint, glande , siliquis, ac fur-

apibus ingenti labore comportatis. Quoties illis sermo est de iis Patrum libris, ex quibus Catholici Primatum Romani Pontificis, Virginitatis ac Votorum Monasticorum sanctitatem , jejunii et Christianae abstinentiae praestantiam , invocationem Sanctorum , cultum Reliquiarum et Sacrarum magiatim , et quae plura sunt ejuscemodi , inuictis argumentis eoincunt, Omnem in partem se torquent, ut authoritatem hanc sibi noνο-que suo Evangelio aduersantem declinent. Ac primo quidem canos illos Patres pedibus manibusque reluctam tes atque imitos obtorto collo in suas partes pertrah re nituntur. Id sero si minus e sententia succedat, Misque iis illata in omnium oculos incurrat, friuolιs de causis libros illos Patribus abiudicant, ac nescio quas Monachorum fraudes in iis supponendis intercessisses ο-

14쪽

pRAEFATIO. 11cgberantur. Quod si testium nube conuicti genuinos esse Patrum illorum Detus agnoscere cogantur , male dictis et conpiciis rem expediunt. Omni seposita re-ςerentia , solutisque pestilentissimae linguae habenis in Sanctos illos Viros inoehuntur, Pharisaicam simulationerre, superbiam , ignorantiam , suseerstitionem , idololatriam , elati ianimi tumorem , 1oedum adulandi studium ea procacitate ac petulantia illis exprobrant, ut f-dem omnem apud cordatos amiserint , nec nisi a bardis aliquot gregalibus suis, aut nullius religionis hominibus Plausum reserant. Verum quid aliud ab his expectes, qui praeiudiciis suis in transpersum acti, odioque Catholicae Religionis in ammati, pix sui com-Potes sunt, et obuios quosque allatrant, mordent, pulnerant Τ An Virginitatem commendabunt ora illa foemineis osculis fatigata ac detrita Τ Am jejuniis, sobrie tali , corporis a dictationi, ac Vitae Monasticae fa-pebunt homines cuticulae ac cupiditatibus suis blandientes, ex nopi Euangelii disciplinoe profecti Τ An Romani Ponti cis maiestatem aequis intuebuntur octilis jurati illius hostes, Parati cum quopis, cuiuscunque, tiam nullius Religionis homine dexteras jungere, modo Romae aeterna juret odia Τ An Sanctorum cultum ratum habebunt ii, quorum Ides ac uita dissimilis dioerram post obitum statisnem eis Praeparatam esse Portendunt Τ

15쪽

Ta PRAEFATIO. Verum alia mihi nunc quercus exciatienda est. Scripseram Theoἰogiae Dogmatico-Polemicae Tomo I. Utim. CCXXVII. inuentos fuisse ex Protestantibus , qui S. Cyrillum Alexandrinum arguerent, et Nestorio Patrocinarentur , nempe Lutherum , Albertinum , Gall- lardum, Crojum, ac Ioannem Laurentium M hemium, quem merito Patrum omnium totiusque penerandae antiquitatis Zoilum maledicentissimum pocavi, ut Paulo post inoicte ostendam. At locum illum, quem ex Mos- hemio , Tom I. Institutionum Historiae Christianae retuli , aequo Lectori prius exhibeam necesse est, ut Cai

sa cognita sententiam ferat. Libro itaque cit. pag. 4OSEditisnis Helm stadiensis anni 1737 ita scribit IIosiam ιtis Inhonestis artibus et stadiis haud parum in hoo Concilio Ephesino I. datum suisse, Cyrillumque animi potius commotionibus, quam iustitiae et pietati obsecutum eSSe , nemo bonus et sapiens facile negaverit.

Et pag. 4o. Sunt tam Veterum quam Recentiorum longe plurimi, qui idem ipsum Nestorium quod Ephesinos sensisse, alio vero modo locutum esso arbitrantur, Omnenque culpam funestissimi hujus dissidii in Cyrilli turbulentum ingenium , et iniquam erga NeStOrium voluntatem conjiciunt. - - - Aequis disceptari armis poterit, liter Pejus de Wre Christiana promeritus sit, Cyrillus an Nestorius. Tum his relatis, continere me non Potui quin exclamarem : O blasphemam impudentissimi hominis vocem t

16쪽

. PRAEFATI in ea pupugit res L*siensem Ephemeridum litterariarum Scr*torem, quae titulum hianc praeserunt : Neue Zeltungen Von gelehrten Sachen in f das Iahr 177o,

stia et studio aeqtiitatis, his in me perbis incehitur, quae ut Germanice scripta sunt, ita immutata reddo: Noch unverschii alter aber lasteri er nimirum Aiactor Theologiae Dogmatico-Polemicae den Cangier Mo-shelm, den or Zoilum malesti centissimum uentiet; undda er et was aus dessen Institui. Christ. Hist. Tomo I. Ton dem , Was Mosheim vom Nestorius und Cyrillus Sagi, angesithri, se2t er die se Worte hin;u : O blasphemam impudentissimi hominis vocem l Unsero Leser Verden uns wohi nichi gumuthen diesen Muthwillen Eu hestrasen. Es schreibi ein Iesuit: Luther und Mo-εheim haben die Achiung eines so elenden Tropis , Wie P. Sardagna si h hier eraviesen , Eu threm Ruhine night Nothig. Egregiam enim pero consecutionem , dignamque doctissimo hoc Moshemii uindicet Moshemius commendatione ac laudibus Jesuitae hujus non indiget : ergo nec Persteram , nec inperecunde atque impudentes de S. Cyrillo Alexandrino scripsit. O miseram excePtionem , qua miserius ac ineptius nihil excogitari Potest ΤEquidem quid hie terrae flius de me , aut uni-

persa Societate Jesu sentiat, minime sollicitum me habet; neque enim umqitam tam amens fui, ut Theologiam Dogmatico-Polemicam scribendo gratiam Ine a

17쪽

.C P R A E F A T I o. Protestantibus initurum verarem. Verumtamen quia genus hoc hominum apud Protestantes Dictatoriam sibi in recensendis libris potestatem arrogat, pirgasque ac secures in Catholicos Scriptores nulla de causa Passim expedit; importuni hujus pindicis os ferreum comminuam , experiarque Deo bene iuuante, an resipiscere discat, et pristinam stultitiam deponere, qua impulsus

temere enutiit , quidquid in buccam uenit. Ma itaque

Litterariae Re ublicae Dictator metuende aures arrige. Ostendam, Moshemium inperecunde atque impudenter de S. Cyrillo Alexandrino scripsisse : hoc primum. Moshemium Patrum esse contemptorem ac Zoilum maledicentissimum : hoc alterum. Haec si eςicero, Pero

Si aequis disceptari armis potest, uter peius de

re Christiana promeritus sit, Cyrillus an Nestorius; nemini dubium esse potest, aequis etiam disceptari ar. mim posse, utri Peius de re Christiana promeriti sint, Ephesini Patres an Nestorius , eicisque ossectae. Eadem enim quae Cyrilli, etiam Ephesinorum Patrum est doctrima, quam sua in illi fecerunt. Dubitas Jorte Τ Audi Ephesinam Synodum in relatione ad S. Coelestinum Romanum Pontisicem, Tomo I. Collectionis Harduinia e conelliorum , columna IM6. Lectae proinde sunt litterae , quas Sanctissimus , Deoque dilectissimus Alexandrinae Ecclesiae Episcopus Cyrillus ad eum scripserat: quas Sancta Synodus approbavit ut recte inculpa-

18쪽

PRAEFATIO is teque exaratas, atque in nullo dissentaneas divinis Seria pluris ; traditae videlicet fidei , et expositae in magna illa Synodo a Sanctis Patribus, qui Nicaeae Bithyniae olim convenerunt: Sicut tua .quoque Sanctitas id recte probans testificata est. Audi Chalcedonense Concilium Oecumenicum IV. Tomo II. Gollectionis Harduintanae columna 2M. Omnes sic credimus: sicut Cyrillsts, ita eredimus : aeterna memoria Cyrilli. Atqui aequis armis disceptari minime potest, utri peius de re Christiana promeriti sint, Ephes ni Patres an Nestorius, ejusque assectae. Numquid enim Lutherani aeque ac Caluiniani passim in libris suis ac symbolis se prima quatuor Concilia Oecumenica , Nicaenum I., CPolitanum I., Ephesinum, ac Chalcedonense

senerari asserunt , haeresesque in iis damnatus se exe-erari 3 At si in Ephesina unodo haud parum inhonestis artibus et studiis datum est: si Patres illius Srnodi aeque rei Christianae obfuerunt ac Nestorius, et turbulento Cyrilli ingonio contra fas omne pelificati sunt: si ob litem pocabulariam grauissimis dissidiis Ecclesiam conciderunt, quam quaeso vcnerationem Promerebitur tertium Oecumenicum Concilium, quod ρο- tiori jure latroeinium ac temerarius conuentus appellari posset Τ Nonne fides, nonne sentis , nonne intelligis , Moshemium a Maiorum suorum doctrina recedere ,

suaeque etiam sectae hominum judicio hac in re deserendum tamquam inςerecundum Cyrilli Sanctissimi E-

19쪽

PRAEFATIO. 6piscopi obtrectatorem , qui Nestorianae Perediae murum aheneam atque inexpugnabilem se opposuit 3 Praeterea qua umquam ratione Persuadere tibi poteris litem de solis perbis fuisse Nestorium inter et Cyrillum ΤPutasne Clientem tuum IIOshemium , Paucosque ejus amentiae socios, post tredecim et amplius saecula, oculatiores fuisse , quam non dicam ducentos, qui he- Si convenerunt , sed reliquos etiam totius Orbis Chri- stiani Discοροs , qui latam ab Ephesino sententiam aduersus Nestorium suffragiis suis comi robarunt 3 Marium itaque Pectori admoue , culpamque deprecare , quod Pris alae causae Patrocinium susceperis, ac clientis tui impudentiam non minori impudentia dicam au imprudentia , tueri conatus fueriS. . Verum non iniquiorem modo erga S. Cyrillum Alexandrinum se Moschemius tuus Praebuit , sed reliquorum etiam Patrum infrunitus fuit contemρtor , to tiusque uenerandae an liquitatis Zoilus maledicentissimus. Id absque aliorum testimonio, absque ullo eloquentiae subsidio , facile eςincam ; neque ambigo , ipsorum etiam

Paulo moratiorum Protestantium sententia causam mi

hi adjudicandam. Quod igitur Superi bene uertunt, To mum I. institutionum Historiae Christianae mim stadia

A. iso 7 editum aPerio , non ut omnia Causae meae OPPOrtuna Corradam, quae et scribentis manum , et

Lectoris patientiam nimium fatigarent; sed ut aliqua

tantum Mushemianae impudentiae specimina exhibeam. Aures itaque arrue, et ex ungue Leonem disce.

20쪽

Fag. 96. Hermae Discipuli R. Pauli Apostoli

qui vocatur Pastor, perantiquus est liber, at Seriptoris fanatici. Stultius enim apud ipsum coelestes loquuntur genii, quam nostri fossores et hajuli.

Pag. 226. de S. Paulo primo Eremita scribit, quod in loca Thebaidos deserta commearit, vitamque duxerit bestia quam homine digniorem. Pag. 235. S. Stephanum I. Rom. Ponti cem ρο-

Pag. 3ο7. Epiphanius, Salaminae in Cupro Episcopus, sectas Christianorum justo persecutus est volum,ne ; at variis maculis et errori hus, propter auetoris Ie-vitatem si ignorantiam inusto. Pag. 3o8. Rilarius, Pictaviensis Episcopus, L Bris XII. de Trinitae, aliisque scriptis celebris est. Fuit in eo non nihil perspicacitatis et ingenii : at maluit tamen saepe numero Tertullianum Et Origenem, cujus amantissimus erat, compilare, quam suo ingenio uti. Pag. So9. Ambrosius , Mediolanensis ex Praefecto Episcopus, vir nee dictione nee ingenio barbarus, nec sententiis ineptus; at aetalli qua vixit vitio parum solidus et accuratus , ordinisque negligens.

SEARCH

MENU NAVIGATION