Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

EPISTOLA VIII.

ET Apostolicae Sed is authoritas , & emergentium caussarum necessitas nos compellunt, ut fratres nostros circum quaque positos δc literis crebrioribus, & missis a Latere nostro Nunciis visitemus. Praecipue vero Gallicanam Ecclesiam nostra duximus visitatione dignissimam, quae inter reliquas Christiaάitatis Ecclesias nullis unquam cessit erroribus, nulla prorsus potuit schismaticae pravitatis infamia maculari. Semper enim in plena Dei constantia perseverans , Romanae Ecclesiae pacem unitatemque tenere , eamque semper studuit obsequiorum exhibitionibus exaltare. Eapropter unum ex praecipuis

Romanae Ecclesiae membris, Charissimum videlicet Fratrem Ottonem, Tu dertinum Episcopum, in partes nostrae sollicitudini asi stentes ad vos duximus delegandum. Utrum utique lapientem, cognitum, Sc Religiosum, atque ab ineunte aetate in Ecclesia Ro- .mana eruditum , qui Ecclesiam vestram de vos ipsos ex rarte no- .stra visitet, Clerum de Populum benedicat, vosque plenius de his, quae nobis per Dei gratiam prospere successerunt, faciat certiores. Cui etiam dedimus in Mandatis, ut in partibus vestris Concilia celebrare , ac si qua emerserint negotia , una vobiscum debeat justitia mediante terminare. Rogamus itaque Fraternitatem Vestram, ut eum reverenter suscipere , & tanquam Vicario nostro

studeatis assistere & obedire. Nee fidei vostrae constantiam quorundam maliloquia vel praestigiosa figmenta perturbent, qui post concupiscentias suas euntes, Altare aliud in Ecclesia Dei erigere, atque in tenebris Idolum fabricare cruentis manibus praesumplerunt. Quod enim disponente Domino circa nos factum audistis, non in angulo vel in latibulo , sed in luce dc manifesto, ex deliberato Fratrum consilio,ab universo Urbis Clero &. Populo cel bratum e sie noveritis. Nos per Dei gratiam , quae nostri olficii

sunt in totaVrbe, intus & extra libertate plenaria operamur. Quae minus literis continentur, idem Legatus noster Dilectioni vestrae plenius enarrabit. Omnipotens Dominus sua vos benedictione circumtegat, suoque semper faciat amore ferventes. Datum Romae apud S. Petrum, kalendis Maii. i.

582쪽

sco AN AC LEΤI AN ΤΙ- PAPAE EPISTOLA IX.

Domino Lothario, glorioso ac Triumphatori Romanorum .

Regi, Hugo Praefectus Urbis & fratres ejus , Leo Fra gi pane , ω Cencius Frater ejus, Stephanus de Tebalao, Albertus Ioannis de Stephano , Stephanus de Beri Frater ejus , Henricus Filius Henrici de S. Eustachio , Octavianus Frater ejus, & reliqui Romanae Urbis Potentes, Sacri quoque Palatii judices, de nostri Consules,& Plebs omnis Romanaralutem Sc gloriam, & de hostibus universis victoriam.

Bene olim cana Patrum nostrorum de Togatae gentis sanxit authoritas , paucis csse Principem moderatisque sermonibus allo quendum; ne vel adulationibus cognitis stomachari , vel instantia nimia Regius valeat favor retundi. Proinde licet Domini Papae literis & multorum ad te relatione de ejus clectione per venerit , gratum tamen nobis fuit ad Magnitudinem tuam si

per hac re Urbis literas destinate. Nos siquidem post Papae Honorii obitum , unanimi & spontanea omnium Cardinalium voluntate , & concordi electione Clericorum omnium, Dominum Papam Anactetum, virum prudentem re providum , Filium Petri Leonis, in Romanum Pontificem Spiritus S. gratia procreatum , humili spontaneoque devotione suscepimus, dc fidelitatem cidebitam de Urbis nostrae more juravimus. In cujus utique promotione tantam Cleri & Populi concordiam vidimus , ut vere in. Omnium mentes Spiritus S. mirabiliter venisse credatur. Suggerimus igitur Clementiae tuae, & obnixius deprecamur, ut ei in

omnibus Regali debeas semper assectione favere , 5c auxilii tui dc consilii manum nobili devotione porrigere , de ejus de Romanae Ecclesiae hostes, sicut de ipse tuos, invicta manu refellere.

Sane si Princeps noster , & Cleri dici cupis Messe, si Romani

Imperii optas tibi fasces & gloriam vendicare , neccsie est Romanis Te legibus coaptari , nec Civium tuorum & Magistratus Urbis corda rescindere. Nos quidem te hactenus non sic de corde dileximus , nec Principatus tui ulla nobis cura vel affectro demulcere quolibet modo poterat, ut honoris tui augmentum In 2c

583쪽

Imperii culmen deberemus ullis rationibus assectare ; sed postquam Domini Papae amorem circa Personam tuam impensilis fervere cognovimus , . eadem te stimus diligentia prosecuti, re Furpuras tuas dignis honoribus deinceps cupimus illustrare. Caeterum mirum valde habemus , & Romanae Reipublicae injuriae

deputamus, cum tibi jam bis Dominus Papa literas miserit, semel per Bremensem Archi-Episcopum , secundo per Arqentinensem quemdam Clericum, qui te de statu Urbis plenius instruxerunt,cur nulla a Discretione tua adhuc Rescripta merueritν

Inde est , quod Dominus Papa nullam adhuc de Latere suo Personam , Clericum aut Laicum juxta consilii nostri & totius E clesiae Condictum, ad Excellentiam itiam statuit delegare. Viderit itaque Moderatio tua,ut Domini Papae literis,Scriptis, de Nuncio devotiori moderamine respondere , & quem animum circa Domini Papae personam, & circa nos omnes & Romanam Rempublicam habeas, certis indiciis declarare non differas: Alioquin sic suspensi nos diutius stare non possumus , nec aliquibus in longum valemus dissimultatibus protrahi. Acta Romae felici-ter XV. kalendas Iunii.

EPISTOLA X. SErenissimo ae Gloriosissimo Lothario , Romanorum Regi,

Fratres qui Romae sunt Cardinales, Presbyteri & Diaco nes, Bonifacius tituli S. Marci, Gregorius Apostolorum, Amicus tituli S. Nerei & Achillei, Desiderius tituli Sanctae Praxedis, Saxo tituli S. Stephani in Caelio monte , Petrus Pisanus tituli S. Martyris Susannae , Petrus tituli S. Marcelli, Sigieto tituli S. Xixti , Crescentius tituli Sanctorum Marcellini & Petri , Comes tituli S. Sabinae, Gregorius tituli S. Balbinae, Litte-sridus tituli S. Vitalis , Mattheus tituli in Eudoxia , Henricus ti. tuli S. Priscae, Odericus tituli S. Ioannis & Pauli, Ionathas tituli S. Callisti, Stephanus tituli S. Laurentii in Damaso, Petrus tituli Sancti Eusebii, Gregorius Diaconus Cardinalis S. Eustachii, Angelus S. Mariae in Dominica, Ioannes S. Nicolai in carcere Tulliano , Ritumanus S. Angeli juxta templum Iovis, Sibvius S. Lu-

584쪽

' ciae juxta Heliogabalum, Romanus S Adriani juxta Asylum, Gregorius S. Mariae in Aquiro , Petrus senex Pori uensis Episcopus , Egidius Tusculanus Episcopus , Transmundus Seguinus Epis

copus , Otto Iovinus Episcopus, cum reliquis Romanae Ecclesiae, Suffraganeis, Subdiaconi omnes , Primicerius cum omni Schola Cantorum , Petrus Basilicae Salvatoris, quae appellatur Constantiniana , Archi-Presbyter, Renerius S. Mariae majoris, Papa S. Mariae Rotundae , cum reliquis Romanae Ecclesiae Archia Presbyteris,& omni Clero Romano, Anastasius Abbas S. Pauli, Joannes Sanctorum Stephani & Laurentii, Laurentius Abbas S. Gregorii in Clivo Scauri, cum reliquis Abbatibus aeternam in Domino salutem.

Propter quorundam hominum dolosa figmenta & mendacia venenosa , qui Dei Ecclesiam scindere , ω simplicium animascvertere moliuntur , & sicut Jamnes & Mambres Moysi, Philetus& Hermogenes Paulo, Dei veritati resistuntod Serenitatem tuam, Christianissime Principum , Universitatis nostrae literas, sicut Mad reliquas Orientis seu Occidentis Ecclesias, pia devotione dirigimus , optantes ut de his , quae post obitum piae memoriae Papae

Honorii in Romana Ecclesia emersere,seu de Domni Papae An cleti electione . sitis literarum serie certiores. Accepimus enim eos suis Scriptis impudenter asserere Dominum Papam, non petitione Populi, non spontanea Cleri electione , nec Honoraxorum consensu juxta Synodales Regulas , & antiquas Patrum nostrorum traditiones ad Apostolatus culmen assumptum , sed vi Parentum . potentia fratrum , fustibus & languine, nobisque nolentibus subrogatum. Sed mirum nobis non est , si mendacia ad tam longinquas dirigunt nationes, ut veneni sui faece gelaxes omnes inebrient , & smplices quosque deludant , cum in Romanae Ecclesiae gremio fraudulentiis suis Sedem Apostolicam prostituere contendant. Revelata tecum, Nobilissime Princeps, facie loquimur , & per te toto orbe Romano fieri noti stima haec, quae scribimus, peroptamus. Decedente de hac Vita Papa Honor o , nos omnes Cardinales, Pre byteri & Diacones, cum Fub-Diaco nibus, Primicerio , cum omni Schola Palatii in Basilica Beati Marci, qui locus, quasi Urbis umbilicus est,concordi voluntate ,

585쪽

eonvenimus. Convenere Nobiles, & innumera ibidem multitudo convenit, substituendi Pontificis clectionem avidius e spectantes. Cumque diutius inter nos de futuri Pontificis esset electione tractatum , Dominus Papa, tunc Cardinalis Presbyter , primus praerupit in vocem , dc quemdam de fratribus manu & voce propria assignavit: Cui rei se impotens frater ille cognoscens,

communi omnium nostrorum consilio, communi assensu, exspectante Populo , consentientibus Honoratis , eundem Dominum Papam nobiscum communiter elegit. Sicque in Bassilica Beati Petri ad corpus ejus, ubi tantum Romani Pontifices consecrantur,est celeberrime consecratus. Nulla profectd nos violentia, nullius nos potentia impulit, sicut fanatici illi suis literis garriunt, in Romanum eum Pontificem advocare. Sed cum proditiones suas& opprobria tegere nequeant, proprii oculi trabe neglecta in alieno oculo festucam quaerunt. Porro Aimericus quondam Cancellarius, qui Romanam Ecclesiam quasi vile scortum pro luxuriis & avaritia sua longo jam tempore habuit prostitutam, qui Simoniis, sicut vos ipsi, ut credimus , aliquando fuistis expertus , dc exactionibus variis Dei Ecclesiam & Dei servos diutius trucidavit,arridente ei egregio Viro Leone Frangi pane, qui nunc per Dei gratiam nobiscum est , velut alter Sennacnerib in civitatem sanctam , dc templum improbi consilii sui manum impie praesumpsit extendere , dc propria superbia quibusdam sibi allicitis , qui ejus quadra vivebant , viris utique novitiis dc numero quinque, Altare aliud in Dei Ecclesia solus est molitus erigere. Verum Omnipotens Deus subsannavit eos, & eorum consilia infatuans, in sibilum dc fabulam omnium mira ratione redegit. Ipsi tamen, ut canes impudentissimi, crubescere nescierunt, frons meretricis facta est eis. De quibusdam Mero Episcopis , ouos impostores illi in factione ista sibi applaudere gloriantur,noois cura ulla non est, praesertim cum nil ad eos Romani Pontificis electio pertineat. Rogamus itaque Discretionem tuam , δί in Domino commonemus , ut si Romanae Ecclesiae piis optas solatii; dc stu' iis confoveri, si Imperii tui moderamina per Sedem cupis Apostolicam roborari, cum Romana simul Ecclesia sapias, aequa nobis pietate concordes, dc Dominum Papam Anacte tum ,

quem

586쪽

quem unanimi omnes devotione praefecimus, Catholicum P pam feliciter recognoscas , & debitam ei, I raedecessorum tuorum more , affectionem exhibeas. Nos quidem aliquando non sic plene dileximus , sed quia Domini Papae amorem uberius circare fervere cognoscimus, eundem circa te & circa honorem tuum animum nos gestare cognoscas. Quod si nos fortassis audire distuleris, propitius sit nobis Deus, quia nullis excessibus ad tuam nos dilectionem compellas. Memento etiam quid Roboam Regi illi contigerit, qui consilio juvenum, Sacerdotum noluit consiliis

obedire.

IAm dudum voluntatis nostrae ac desderii suit, ut desiderabialem nobis personam tuam & totam Gallicanam Ecclesiam tali visitaremus Legato, qui Dei & Ecclesiae honorem atque salutem tuam nosset & posset strenue ac fideliter operari. Caetersim nobis erga plurima occupatis, desiderium nostrum hucusque dilatum est. Sane opportunitate habita , quod pro tempore intermisisse conspicimus, ipso jam debito compellente , perficere non moramur. Multa cnim de tua nobili & experta dilectionis constantia fiduciam possidemus, qua Personam nostram a puero dilexisti, & dulcedinis tuae affectione benevola educasti, ut more solito & communem Matrem Romanam Ecclesiam honore debito venereris , & nos ipsos personaliter dilectionis tuae affuentia prosequaris. Ea propter charissimum Fratrem nostrum Ottonem, Tudertinum Episcopum , unum videlicet ex praecipuis Romanae Ecclesiae membris, virum utique honestum & Religiosum, Domini Praedecessoris nostri S. memoriae Paschalis Papae Plantarium ad tuam usque praesentiam nostro e Latere dela gamus. Qui teipsum de statu nostro faciat certiorem , & in diversis Redini partibus, quae correctione vel confirmatione digna fuerint, vice nostra corrigat & confirmet. Praesentibus igitur literis Nobilitatem tuam rogamus , ut eum & reverenter suscipere , & ta quam nostras perferentem vices studeas hono re. Nobis enim,

quidquid obedientiae . quidquid ei h pnoris exhibueris , adscribemus. Nos profecto plenius te benevolentiae nostrae brachiis am-

587쪽

plexamur,& tuum tuique Filii gloriosi Regis Philippἰ honorem,

praestante Domino , cupimus essicaciter exaltare. Porrbde pro

motione nostra, per fratres nostros Cardinales & Episcopos Suia fraganeos Romanae Ecclesiae celebrata. de Cieri & Populi nobis. cum unanimitate , seu etiam de scandalo a paucis Pseudo-Fratribus celebrato , cidem Legato nostro injunximus , tibi & Regno tuo plenius intimare. Rogamus ergo, ut pro Ecclesia Dei murum te validissimum opponas , & aures tuas ab illorum mendaciis seu detractionibus omnino avertas: Quatenus inter reliquos Christianae gentis Principes praecipuum te Catholicae Fidei defensorem , Iicut semper, ita & nunc tota nobiscum Mesesia recognoscat. charissimam Filiam B. Petri Dominam Reginam benedictione Apostolica salutamus. Omnipotens Dominus Apostolorum suorum Petri & Pauli meritis personam potestatemque vestram custodiat, & per temporalem administrationem aeterni vobis Rcgni participium largiatur. Datum Romae apud S. Petrum,kalendis Maii.

EPISTOLA XII. Nobilis memoriae Antecessores tui, sicut Viri sapientes M

consilio providi . Saninam Romanam Ecclesiam honorare , re pro collata a Domino potestate propensius exaltare curarunt, & sicut nos ipsi vidimus & testamur , Praedecessoribns nostris nobili devotione servierunt. Inde est , quod Sedes Apostolica inter reliquos Galliarum Principes am pliori est eos gratia amplexata. Et ideo Dilectionem tuam pate nis alloquiis visitantes , Prudentiam tuam literarum praesentium serie attentius adhortamur , ut nobilium Praedecessorum nobilis Succetar Romanae Ecesesiae individua semper charitate cohaereas, nec ab ejus unquam unitate declines. Cui profecto si indefessa fueris devotione prudenter innixus, tuta poteris, praestante Deo, stabilitate regnare. Nos quidem de Nobilitate & fidei tuae constantia plurimum praesumentes, personam tuam dignis titulis honorare. & honorem tuum Paternae dilectionis affectu omnim dis decrevimus ampliare. De promotione vero nostra,seu de his,

588쪽

quae apud nos acta sunt, Venerabilis Frater noster praesentium Lator Otto, Τudertinus Episcopus, Legatus noster, quem ad pa res vestras pro variis negotiis delegamus , Dilectionem tuam faciet certiorem. Ipsum itaque egregiae Probitati tuae attentius commendantes rogamus , ut pro amore B. Petri de nostro. solita ei liberalitate concurrere , & tuis eum debhas solatiis con vere , uatenus & injuncturi sibi Mandatum, cooperante Deo , per inustriae tuae solatium etficaciter exequi valeat, & tuam nos in eo valeamus diligentiam experiri. Datum Romae apud S. Petrum, kalendis Maii. E P I STOLA XIII. - . . i

Uod tibi de statu nostro & Romanae Ecclesiae tardius

scripsimus, Frater mi charissime, ne mireris , quoniam& nos de suscepti inopinata cura Regiminis moestitia occupavit, & in tanta bestiarum frementium sylva diversis fluctibus pressi , adversis sumus ventorum turbinibus agitati. Tanta quippe me occupationum onera deprimunt, tantis caussarum flagris illidor, ut mens mea nullatenus ad superna eritatur , & ego recte clamare compellar : Veni in altitudinem maris, tempestas demersit me. Considero namque qui sum , ct infirmitatem meam , quasi manu palpans , certis effectibus deprehendo. Et ideo ut Beatitudini tuae vera profitear, infirmitatem meam plene considerans ad Apostolicae Sessis culmen propriis mςritis non posse pertingere , onus hoc malui declinare , ne in i astorali regimine imparis administrationis actioni succumberem. Sed quia Dei disponentis arbitrio contraire non est , obedienter se- 'cutus sum quod misericors de me operis manus voluerit operari. Cum ergo & Romanae consuetudo Ecclesiae posceret, Et Matitudinis tuae nos dilectio incitaret, curavimus non solum Scriptis Fraternitati tuae nostrae charitatis & amicitiae vota persolvere , sed etiam de promotione nostra, quod desiderabile tibi fuisse credimus , per latorem praesentium venerabilem Fratrem n strum Ottonem, Tudertinum Episcopum , a Domino S. Praedecessore nostro Papa Paschale ordinatum, indicare. Ipse quidem,

α de his, quae apud nos acta sunt, α de statu Urbis & Ecclesiae, quanto

589쪽

quante, plenius novit, tant 1 Experientiae tuae poterit verius enarrare . Sane de electione nostra, quae a fratribus nostris Cardinalibus,Presbyteris & Diaconibus Subdiaconis quoque & Primicerio, di omni Schola Palatii,ac cuncto Clero Romano,expetente omni Populo, consentientibus juxta tenorem Canonum Honoratis , est unanimi voto, & concordi moderatione peracta, ad notitiam tuam multorum relationibus pervenisse jam credimus. Qualiter autem consecratio nostra per venerabilem Fratrem Petrum, Po mensem Episcopum,cum diversarum Regionum Episcopis ad Autare B. Petri sit solemniter celebrata , quomodo etiam per viam sacram Phivgio capiti nostro , Praedecetarum nostrorum more, imposito ad Lateranense Falatium venerimus , forsitan non ig- moras. Quocirca de suavissimae Beatitudinis tuae fide & constantia impensitu Uraesumentes , te instantius exoramus , ut piis pre eum tuarum suffragiis apud omnipotentem Deum nobis concuserere , & pro Romana debeas Ecclesia consueta instantia vigilare. Qualiter autem de Fraternititis tuae debeamus charitate praesumere , ex mentis nostrae , quam circa te habemus, qualitate colligimus. Nec te aliter Phrsonam nostrati, & Apostolicam sedem diligere , quam ipsi vos diligimus , arbitramur. Datum Romae apud S. Petrum,' kalendis Maii.

EPISTOLA XIV. SUscepti ossicii ratio nos hortatur, ut Ordinationis nostrae primordia, & his qui prope , & his qui longe sunt, fratribus intimemus. Noverit itaque Fraternitas tua, quoniam

defuncto Dece re nostro Papa Honorio, Fratres Cardinales S. Romanae Ecclesiae, Presbyteri & Diacones, cum universo Urbi ς Cleto, Populo .communi voto es desiderio ad summum nos Pontificatus apicem elegerunt, & electum Fratres nostri Episcopi Romanae Ecclesiae suffraganei ante sacratissimum B. Petri Apostoli Corpus'celeberrivi consecrarunt. Caeterlim la-hores tui dc persecutiones, quae tibi a Barbaris inferuntur, nobis uemadmodum praves sunt l, utpote qui 3 communi charitatis

590쪽

Fratrum omnium passionibus4compati, & eorum afflictionibus attenti iis subvenire debeamus. Dolemus autem quia haec quae pateris , nobis ante hos dies cognita non secisti: Sicut ea mat rius audissemus, per Legatum nostrum , quem ad Charis lim Filium nostrum Imperatorem direximus , pro quiete ac sublevatione tua libentius scripsissemus. Hortamur autem 'lectionem tuam, ut patienter omnia sufferas, & in patientia tua illatas tibi Oppressiones aequanimiter toleres, quatenus beati xudinem illam percipere merearis, quam patientibus persecutionem propter justitiam Dominus pollicetur. Nec unquan , persecutio quaelibet vel oppressio adς O te pertuinet, ut Sponsam tuam, Drinastinam videlicet Ecesesiam deseras, aut ab antiqua Patrum lege ac traditione aliquo modo recedM. Nos enim Fraternitati tuae non de- imus , quando debita dc opportuna tibi tuaeque Ecclesiae subsidia impendamus. Datum Romae apud S. Petrum, talendis Maiia

IN promotionis nostrae principiis Universtati vestrae literas

misimus, in quibus super his , quae tunc de nobis Romana Ecclesia fecerat, plenius vobis intimare curavimus. Sed quia post consecrationem nostram,quae per Dei gratiam ad Altare B. Petri est solemniter celebrata, multa nobis prospera , multa commoda successere , dignum duximus iteratis vos literis visitata,& de his, quae circa nos sunt acta,Fraternitatem tuam reddere

certiorem. Nos siquidem, largiente Deo, sani & prosperi sumus,& Catholicae Ecclesiae hostibus dignis redargutionibus confiat

iis, quae ad nostrum videntur officium pertinere, ubique in Urbe, intus & extra, eis citer operamur. Fratres nostri Cardinales de Clerus omnis Romanus individua sunt nobis charitate conjuncti. Leo Frangi pane cum Filio, & Cencius Frater eius,Viri Clarissimi, Praefectus & omnes Nobiles , & cuncta Plebs hominum nobis fidelitatem fecerunt. Proinde si qua ad vos Schismaticorum deliramenta pervenerint, si eorum aniles fabulae & mendacia fraudulenta quorumlibet assertione alluserint, instanti sole ua. confutate, non respicientes in vanitates & insanias salsas, Mnolite

SEARCH

MENU NAVIGATION