Ad Ephesinum Concilium variorum Patrum epistolae, ex manuscripto Cassinensis Bibliothecae codice desumptae. Item ex Vaticanae Bibliothecae manuscripto, Commonitorium Celestini Papae Episcopis & Presbyteris euntibus ad Orientem tituli decretorum Hilar

발행: 1682년

분량: 602페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

rum Doctores secundum Scripturarum authoritatem duas in Christo naturas praedicant, Divinitatis θ humanitatis. Qua utinam con merasset Eutyches: Et tot annorum continentiae laboribus se apertis oculis non immersisset, nec Orientis Ecclesiis impiam protubsset perturbationem,per confusas duarum naturarum substantias Deum passibilem pronuncians. Sed cum in ista suam sententiam Paulus Apostolus compleat dicens , Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, tamen nos sollicitus praemonet dicens: Attendite Spiritibus seductoi ibus in Hypocris mendaciloquorum , cauteriatam habentium constentium. Nisi enim secundum Apostoli Dictum cauteriatam 3c incertam suae fidei habuisset conscientiam , nunquam tantam confulio

nem Ecclesiis Dei excitans suae perfidiae socios seci stat sanctos trecentos decem dc octo Patres Nicaeni Concilii, nec non Sc C3 riuium,& Athanasium,Felicem,Gregorium,& Proclum ,sanctos Episcopos , qui non utique ejus perfidiam sequendo , sed superius a mea Humilitate expositam fidem docendo inter Sanctos & Electos Dei in numero & libro viventium dinumerati sunt .mSed ut simplicium & imperitorum illudat, de ad se ducens ad uniat animoε , ideb praedictos sanctos viros , Catholicae fidei Authores Se Praedicatores, suae novae & novissimae perfidiae fingit esse socios. Vexe in hunc Eutycheten completa est Apostoli sententia dicentis : Hujusmodi Heu&- Apostoli, Operarii Lis , i ηψgurant se in LApostolos Christi. Et non mirum. Ipse enim Sathanas transfigurat se sicut Angelum lucis. No' ergo , magnum , si ministri ejus trani gurentur scut ministri Iustitia: Quorum fuis est secundum operationem eorum. Secundum hanc ergo Apostoli sententiam , cum sit minister perfidiae ,

simulat se socium esse ministri s justitiae , 1 quibus praedictam fidei

nostrae Eon tenuit, a se doctam exposuit rationem : Inter quorum

discipulos , se dulcissimos fideles fidei filios cupio tuam Nobilitatem mecum pariter adscribi, ut eorum, si meremur, sequentes

fidei vestigia, precibus in futuro judicio misericordiam impetrare mereamur a triplici pietatis unita maiestate , hoc est , Patris . M Filii, & Spiritus s. cui gloria in saeculi saeculorum. Amen.

552쪽

vARIORUM PATRUM

CAPUT CCXXV l.

codice millesim tremusniorigesimo. Commonitorium Papae Celestini Episcopis & Presbytetis euntibus ad Orientem.

cillimo Episcopus.

Commonitorium Episcopis& presbyteris euntibus

ad Orientem.

CVm Deo nostro , sicut credimus & speramus, authore ad

destinata vestra Charitas venerit loca. ad fratrem ac C Episcopum nostrum Cyrillum consilium vestrum omne convertite: Et quidquid in ejus Placito videritis,facietis. Authoritatem Sedis Apostolicae custodiri debere mis damus. Siquidem de instructiones,quae vobis traditae sunt,hoc loquuntur,ut interesse conventui debeatis. Ad disceptationem si fuerit deventum, vos de eorum sententiis judicare debetis, non subire certamen. Quod si transactam Synodum , & redi sie omnes Episcopos videritis . requirendum est , qualiter fuerunt res finitae. Si pro antiqua fide Catholica res gestae sunt, & sanctum fratrem meum Cyrillum Constantinopolim didiceritis prosectum, ire vobis illb necesse est, ut Epistolas nostras Principi porrigatis. Quod si aliter actum est , & in dissensione res sunt, ex ipus rebus conjicere poteritis,quid cum consilio supradiisti nostri Fratris agere debeatis. D arum octavo Iduum Majarum, Basseo Anti is Consutibus.

TITULI.

553쪽

C Ap VT CCXXVII.

TITULI DECRETORUM HILARI PAPAE.

' Synodus habita in Basilica B. Mariae. Adlocutio I apae Hilari in eodem Conventu. Epistola prima Ascanii, vel universorum Episcoporum ad Hilarum Papam. Epistola secunda Ascanii Tarraconensis Provinciae. Subscriptio Episcoporum, qui fuerunt in synodo. Praeceptum Hilari Episcopi ad Ascanium de eadem causa.

INCIPIUNT REGULAE PAPAE Hi LARI.

Flavio Basilisco, & Hermenrico Viris Clarissimis, sub die I , Pealendas Decembris, residente Viro venerabili Papa Hilaro in Basilica S. Mariae, Et Maximo Taurinium civitatum, Provinciae Galliarum. . Ingenuo Ebre dunensi , Provinciae Ss. Medionensi, Provinciae SS. Saturnino Aventonensi,Provinciae Ss. - . iPetro Portuens. Paulino Aquaebiensi. Primo Attellano. Gaudentio Abiciensi. .

Tiburtio Capuano. . Cademio Scillaterio. Felice Cumiens. Eubodio Trifanensi. Eusebio Genuensi. Majorano Astens. Iusto Faberino. Felice Sipontino. Concordio Barino. . Vranio. Caprario Castano. Ianuario Praenestino.

554쪽

wa VAR IORU M PATRUM

Constantio Aquinate. Adeodato Cumano. Praetextato Interamnano. Ttiberio Curium Sabinorum. Claudio Pausolan Geruntio Camerino. Adeodato Velliterno. Lucifero Tyfernis Meauris. Crispiano Sub-AugustanO. Florentio Galesino. Hilario Amerino. - ' i Candido Tiburtino. Paulo Foro- novano. . Eusebio Sutrino. Apulegio Tarquinen L . Gaudentio Anteatino. Asterio Cabinate. 'Projectilio Nepesino. . Asterio Foro-Clodiensi. Philippo Numanat . an GGaudentio Veronensi.

Refidentibus cum univers Presbteris, adstantibus quo MDiaconibus, Hilarus Episcopus Ecclesae cathosica Vrbis Romae,SInodos rodens, dixit.

'Uoniam Religiosus S. Spiritu congregante Conventus hor tatur, ut quaecumque pro distiplina Ecclesiastica sunt, diligentiore tractemus, si placet, Fratres, ea quae ad Ordinationum tenorem pertinent, juxta Divinae legis Praecepta , d di cenorum Canonum Constituta ita jubente Domino in omne aevum mansura solidemus, ut nulli fas sit sine status sui periculo vel Di-Vinaes constitutiones,vel Apostolicae Sedis Decreta temerare: Quia nos . qui potissimi Sacerdotis administramus ossicia, talium trans-

555쪽

gressotanni culpa respiciet, si in causis Dei desides fuerimus inventi. Quia meminimus, quod timere debemus, qualiter comminetur Dominus negligentiae Sacerdotum. Si quidem reatu majore delinquit , qui potiori honore perfruitur : Et graviora facit vitia peccatorum sublimitas dignitatum. Cavendum ergo in primis est, ne ad sacratos Gradus,quod Gestis prioribus ante praescriptum est , quisque qui uxorem non virginem duxit, adspiret. Repellendi etiam quique in secundae uxoris nuptias contra Apostolica Praecepta convenerint. Inscii litter rum. Nec non & aliqua membrorum damna perpessi. Et hi, qui ex Poenitentibus sunt, ad sacros Ordines adspirare non audeant. Quisquis talium Consecrator exstiterit, Factum suum ipse dis ol-vet: Et quod commisit inlicite , aut a Decestaribus suis invenit admissum, si proprium vult vitare peccatum, damnabit.Nos enim in nullum volumus severitatem ultionis exercere : Sed qui casibus dictis contumacia vel delectu deliquerit, & ipse , quod perperam fecit, abolere noluerit, in se , quidquid in alio non resecarit, inveniet. Quod ut deinceps possit tenacius custodiri, si placet, omnes causas & subscriptiones proprias commodate , ut Synodali judicio aditus claudatur inlicitis.

Ab uui eis, Epistophus Presbrteris adclamatum est:

Exaudi Christe, Hilaro vita. Di ctum sexties. Haec consirm mus, haec docemus. Dictum octies. Haec tenenda sunt, haec servanda sunt. Dictum quinies. Doctrinae vestrae gratias agimus. Dictum decies. Ista ut in perpetuum s ventur rogamus. D:ctum decies quinies. Per Dominum Petrum ut in perpetuum serventutrogamus. Dictum octies. Haec praesumptio numquam fiat. Dictum decies. Qui haec violaverit,in se inveniet. Dictum septies.

Et jacto flentis, Hilarua Episcopus dixit:

Praeter ea, Fratres , nova & inaudita,sicut ad nos missis de nisu

paniis Epistolis sub certa religione pervenit, in quibusdam lociso o o per

556쪽

per diversitatem semina subinde nascuntur. Denique nonnulli Episcopatum, qui non nisi meritis praecedentibus datur , non Divinum munus, sed haereditarium putantes esse compendium , credunt sicut res caducas , ita sacerdotium , velut legati aut test menti jure, posse dimitti. Nam plerique in mortis confinio constituti in locum suum seruntur alios designatis nominibus subrogare : Ut scilicet non legitima exspectetur electio , sed defuncti gratificatio pro Populi habeatur adsensu. Quod quam gravest, existimate. Atque ideo, s placet, etiam hanc licentiam generaliter de Ecclesiis auferamus: Ne quod turpe dictu est, homini se putent, quod Dei est , debere. Ut autem quod ad nos pes

tum est , ad vestram etiam possit pervenire notitiam, Hispan tum Fratrum S Co-Episcoporum nostrorum Scripta legantur . Paulus Notarius recitavit.

Beati ο, υ Spostolica rimerentia 4 nobis in Christo colendo,Papae Hilaro Ascanius N imi versi Episcopi

Quoniam curam Apostolatus vester de provinciarum suarum Sacerdotibus gerat, filio nostro inlustri Vincentio Duce Provinciae nostrae referentet cognovimus. Cujus impulsu votum n strum in ausum scribendi prona devotione surrexit. Ergo pro-. vinciali literario sermone debita, Coxonae vestrae obsequia deserentes , his quaesumus , ut dignatione, qua caeteros, etiam Hum litatem nostram in orationibus vestris in mente habere dim

mini , Beati ssime ac Apostolica reverenti I in Christo a nobis

colende Pater. Illud specialius deprecantes, ut Factum nostrum, quod tam voto pene omnis Provinciae, quam exemplo vetustatis in notitiam vestram desertur, perpensis assertionibus nostris r borare dignemini.

Et cum legeret, ab universis Episcopis de Presbyteris ades matum est: Exaudi Christe, Hilaro vita. Dictum est decies. Haec praesumptio nunquam fiat. Dictum sexies. Quae Dei sunt, ab

557쪽

aa, homine dari non possunt. Dictum est sexies. Per Dominum

Petrum, ut in perpetuum serventur. Dictum quinies. Haec ut serventur rogamus.

Hilurus Episcopus Exit Lege. Paulus Notarius

recitavit.

Episcopus Barchinonensium civitatis,fanctus Nundinarius, sortem explevit conditionis humanae. Hic Episcopo venerabili Fratri nostro Hirineo, quem ipse antea in dioecesi sua, nobis volentihus, constituerat, derelinquens ei, quod potuit habere paupertas, supremae voluntatis arbitrio, in locum uium ut substitueretur optavit. Sed defuncti judicium in ejus meritum non vacillat. Et cum legeret, Probus Episcopus e consessu surgens dixit: illud licuit, hoc non licuit. Successores Deus dat. Authoritate vestra resistite huic rei per Apostolatum vestrum.

Hilarus Episcopus dixit: Percurre quae coeperas. Paulus

Notarius recitavit.

Siquidem omnis Clerus Sc plebs ejus deni civitatis, 3c optimi dc plurimi Provinciales, ut idem in cjus locum observaret, a nobis speraverunt dato consensu. Nos cogitantes defuncti judicium, dc probantes ejus vitam, dc eorum nobilitatem atque multitudinem, qui petebant, simul dc utilitatem Ecclesiae memoratae , Optimum cluximus, ut tanto Sacerdoti, qui ad Divina migraverat, non minoris meriti substitueretur Antistes: Praesertim cum Ecclesiam illius municipii,in qua antea suerat ordinatus, semper hujus civitatis Ecclesiae fuisse dioecesim constet. Ergb suppliciter deprecamur Apostolatum vestrum , ut Humilitatis no-urae Decretum, quod juste a nobis videtur factum , vestra a thoritate firmetis. Iam dudum sane questi fueramus literis nostris de praesumptione Sylvani Episcopi , dc miramur quod nulla Apo-Ooo a stolatus

558쪽

4 6 VARIORUM, PATRUM

stolatus vestri Responsa suscepimus.Nunc haec eadem suggerentes petimus, ut quid super his rebus observandum ut, Apostolicis sermonibus nos dignemini informare. Et ne forsitan. per ne ligentiam portitoris , aut per longinqui itineris dissicultatem Humilitatis nostrae ad vos Scripta non potuerint. de. hoc negotio pervenire , etiam suggestionem nostram malumus iterare. Et subscriptio. Ora pro nobis. Sanctum Apostolatum vestrum jugi aevo Divina conservet aeternitas nobis omnibus,& Ecclesiae suae, Domine vere noster, & Apostolice Papa. .

Hilarus Episcopus dixit: Alia Epistola recitetur. Paulus ii

Notarius recitavit.

Domino Beati mo, Apostolica reverentia a nobis iuchristo colendo Papa Hilaro Astantus qnniver D copi Tarraconensis Prodinciae.

Etiamsi nulla staret necessitas Ecclesiasticae discIplinae., expe- . tendum revera nobis fuerat illud privilegium Sed is vestrae, quo susceptis Regni clavibus post resurre chionem Salvatoris per to- . tum.orbem Beatissimi Petri singularis praedicatio universorum inluminationi prospexit: Cujus vicarii Principatus, sicut eminet, ita metuendus est ab omnibus & amandus. Proinde nos Dominum in vobis primitus adorantes , cui sine querela servitis, ad fiadem recurrimus Apostolico ore laudatam, inde Responsa qua rentes, unde nihil errore, nihil praesumptione, sed Pontis ali totum deliberatione percipitur. Cum haec ita se habeand, est tamen inter nos falsus Frater, cujus praesumptionem , sicut diutius tacere non licuit, ita & loqui futuri judicii necessitas imperavit. Sylvanus quidam, Episcopus Calogorrae, in ultima parte nostrae Provinciae constitutus, Divinationes sibi indebitas usu pando , Humilitatem nostram ad hoc usque perduxit, ut contracj is vanam superstitionem Sedis vestra: unicum remedium fi

Hic namque jam ante septem aut octo amplius annos postpo

559쪽

nens patrum Regulas, & vestra Inst ituta despiciens, nullis petentibus Populis Episcopum ordinavit. Cujus praeproperum Factum existimantes fraterna pacifica posse admonitione lanari, profecit in pejus. Denique dum contra vetustatem canonum , contra nodi Constituta,alterius Fratris nostri Presbyterum,spiritu tantum praesumptionis accensus, in eodem loco , qui illi fuerat destinatus, cui invito & repugnanti imposuerat manus , & qui nostro jam coetui fuerat aggregatus , Episcopum fecit. . Hinc facturnest, ut de ejus miserrima temeritate ad nos Caesar-Augustanae ii

bis Episcopus, Frater noster, universa referret: Cujus diligentia& sollicitudo admodum prospexerat, si in aliquo profuisset. Siquidem cunctis in vicinia Episcopis, ne se schismatico adjungerent , frequentissime contradixit. Sed obstinatione damnabili totum, quod erat inlicitum , & quod nobis pudor est dicere , non erubuit sbius ille commitere. Proinde quia his praesumptionibus, quae unitatem dividunt, quae schisma faciunt, velociter debet occurri , quaesumus Sedem Vestram , ut quod super hac parte observari velitis, Apostolicis adfatibus instruamur: Quatenus Frate nitate collecta , prolatis in medium venerandae Synodi Constitutis , contra rebellionis spiritum vestra authoritate subnixi , quid oporteat dc de Ordinatore & de Ordinato fieri, intelligere Domino juvante possimus. Erit profecto vester triumphus ,

n Apostolatus vestri temporibus quod a Sancti Petri Cathedrii obtineri catholica audiat Ecclesia si novella Zizaniorum semina

fuerint exstirpata: ,οῦ

Et subscriptio : Orantem pro nobis Sanctum Apostolatum vestrum jugi aevo Divina conservet aeternitas. Ab universis Episcopis & Presbyteris adclamatum est : Ut haec emendentur rogamus. Dictum est sexies. Ut haec recidantur rogamus. Dictum septies. Ut disciplina servetur rogamus. Dictum octies. Ut antiquitas servetur rogamus. Dictum septies. Ut Canones custodiantur rogamus. Dictum septies. Ut in praesumptoribus vindicetur rogamus. Dictum est septies. Om

560쪽

Hilarus Episcopus dixit.

Acceptis qua recitata sunt, de omnibus nunc stati essi

cralissententiari Domino vobis inspirante depromitti

Maximus Episcopus Ecclesiae Taurinatis dixit : In cust diendis omnibus,quae ad sacras Ordinationes pertinent,disciplinis melius sententiae meas professione denuntio , nihil I me unquam eorum, quae prohibita lunt, esse faciendum. De reliquis censeo , ut quisquis talia secerit, aut detecta in Ecclesiis resecare noluerit , noverit se graves causas m Apostolicae Sedis judicio reddit rum , in quo illi necesse erit subire sententiam. Ingenuus Episcopus tare dunensis dixit: Mihi quoque eadem de omnibus partibus sententia est, qua me ipse constringo, ne quid a me unquam de his, quae sunt interdicta, tentetur. Quia novi statum, & professionem meam. De caeteris etiam censeo, ut quisquis Statutorum transgressor exstiterit, sciat se Ecclesiasticae R gulae laqueis innodari, & reatum Apostolicae Sedis incurrere. Paulus Episcopus Aquar-Vivae dixit: Ego quoque simili me lege constringo. Et de caeteris,qui transgressores fuerint, pariter censeseo, ne eis sine periculo sui quidquam tale tentare liceat, quod merito debeat vindicari. Primus Episcopus Ecclesiae Atellanae dixit: Hoc & ego censeo esse observandum. Palladius Episcopus Ecclesiae Salpinae dixit: Nihil me contra disciplinam Ecclesiasticam vel Statuta sanctorum Canonum facturum esse polliceor. Triberius Episcopus Ecclesiae Sabinensis dixit: Profiteor me statuta Sedis Apostolicae in omnibus custodire. Et si in Ecclesia mea Clericorum aliquem contra Praecepta sanctorum Canonum deprehendero, aut mulierem duxisse, aut duas habere uxores, ab Ecclesiastico officio separari. Ab universis Episcopis dictum est i sententias Fratrum omnes sequimur ; omnes confirmamus,dc observandum ess e decernimus.

- Exaudi

SEARCH

MENU NAVIGATION