Explicatio genealogiae serenissimi Henrici 2. Condaei, Franciae principis, ... Authore R. P. F. Joseph Texera Portugallensi, ..

발행: 1596년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

jeia, vel sut alii) Isabella Bellovacensem, Domini Praesignani filia matrimonio sibi

copulavit: ex qua sustulit Franciscum primogenitum, S successorem: Ludovicum Principem Rupis supra Yonam, Lupe & Conde in Hannonia, qui uxorem duxit Ludovicam Borbonicam,Lmdovici Comitis Monipenserit filiam, cujus Ludovicus,Molpenserit Dux primus filius fuit, nepos vero Franciscus, qui Obiit anno Is92. & pronepos Henricus Princeps bello & pace clarissimus, prudens atque pius, Reipublicae amantissimus, hodiernus Dux Molpenserit,antea Princeps Dumbaru nominatus:Ioannam primo nuptam Ioanni Duci Borbonii, secundo Ioanni Comiti Bononiae MArVerniae, tertio Francisco Baroni de laGarda, Domino de Chastelles: Catharinam Equiti Gilberto de Chabanes, Domino de Courton conjugatam, eX qua hodierni Curionii descendunt : Ioanna alteram Ludovici vel Tannequini Domini de Ioyeuse uxorem, quae nulla relicta prole obiit: Cariottam Angeiberti Clivensis, Niversii Comitis conjugem, e qua orti sunt Nivernenses & Guysii hodierni matrum intuitu: Renatam Abb

42쪽

ti Tam Mediolani, deinde Fronte-vallis: Et Eligabetham Abbatissam Cadomi.

Ioannes Maiorum suorum vestigia insequutus e corporis ergastulo solvit, anno a484. plus minus. De Francisio ex Borboniis quarto Viniacini Comite, ordine 8. in Arbore. RANCISCvs Ioannis 2. dc Ioannae, sive Isabellae filius primogenitus , δί successor V indocini Comes , uxorem sibi junxit Mariam Lutetemburgensem, Fani Divi Pauli Comitissam, ac Lignit, A ghiani Domina, quae primum nupsit Iacobo Sangio Comiti Ramondo ac Vausiasio, cui filia peperit nuptaHerico Nassa vio .Fuit Maria neptisLudovici LutZebu gici, Franciς Comestabilis, capite plexi a

Ludovico undecimo, natu unica Petri,

juste Ludovici filii, Fani Diui Pauli, Co- versantii, Lignit, Leschii, ac Brianae Comitis , Angliiani Domini: per eamque huic familiae Borbonicae magnae opes in Picardia, Flandria, Artesia,aliisque locis

accesserunt. Liberos habuerunt complures, nimirum Carolum successorem ; I

C iiij

43쪽

18 SEU Es GENERAT.cobii, qui infans obiit: Franciscum Fani Divi Pauli Comitem, qui Adrianam de Toutevilla,amplissimae, ac opuletissimae familiae haeredem uxorem duxit: ex quibus natus est filius Franciscus, qui nulla relicta sobole)uvenis obiit,& Maria Logavillae Ducissa, de qua suo loco dicem': Antonian uxorem Claudii a Lotharin-gia Guysiae Ducis. Ludovicum Cardinasini lem Borbonii, Archiepiscopum Senonensem: Et Ludovica Abbatissam Fron-

tis-vallesem. E vivis excessit Franciscus in reditu expeditionis Neapolitanae, una cum Carolo 8. redies,in Pedemontanis, Vercellis,anno 3 9s.ob animi fortitudine, prudentia, urbanitatem, ac in suum Principem fidelitatem magnum sui desi- derium Francis relinquens. De Carolo V laticini Duce Primo,

Orcive Ix. in Arbore.

AROLvs Francisci&: Mariae Lutgem burgicς filius primogenitus a Rege Francisco, hujus nominis primo, prim' Vindo-

cinorum creatus Dux, nuptias contraxit

cum Francisca ut alii Ludovica Rena-

44쪽

ti Ducis Alinconiensis filia, Caroli Ducis ultimi Alinconii sorore : Ex qua hos suscepit liberos: Ludovicum qui septem annorum puer obiit: Antonium qui ei successit, patrem Regis nostri Christianissimi, F licissimi, Fortissimi, ClemetiL. fimi pestiferaeque tγrannidis Extinctoris

Principis;ac etiam Serenissimae Catharinae Infantis Navarrae, Principissae hum nissimae, aequissimae, egenorum matris, atque literatorum amantis, alumnae:

Franciscu Comitem Anglitanorum, qui prope Cerisollas cum id archione de Guasta, Caroli 1. Regis Dastellae, Imperatoris Legato confligens, victoriam illam memorabilem a Paulo Iovio copiose& eleganter in historia sua descriptam obtinuit, anno Is 4. Aprilis I . sed dum ad Rupem-Vidonis ad Sequanam, cum quibusdam magnatibus ludo pilae 8c reticuli se exerceret, dejecta e proxima se

nestra arca cervicem ei fregit, sicque e vita eripitur, anno Is 7. uxore non ducta: Ludovicum alterum, qui in aetate trium mensium moritur : Carolum Borbonii

Cardinale, Archiepiscopum Rhotoma-gensem, virum magis ad pacis, quam ad belli artes aptu : quippe qui ad Ecclesias

45쪽

3O SERIE s GENERAT. suas guberna das solum natus Videbatur: quique pluribus uno & eodem tempore confluentibus malis, animam egit anno asso. durante Parisiensi obsidione: Ioamnem, mortuo Francisco, Angli ianorum

Comitem, qui ad Sanctum Quintinum in praelio Divi Laurentii anno is 17. ictu

globuli vulneratus occubuit, non longe a loco suae nativitatis. Indeque deducitur in papilionem Domini Emmanuelis Filiberti, Caroli hodierni Ducis Sabaudiae patris. qui a partibus Castellani stabat in quippe cui lachrymarum profusio,

cum singultibus, ac maxima animi anxietate non defuit,ob necem tanti Principis: cujus corpus honesta pro tempore pompa SI apparatu delatum ad Feram, ibi humatur: Duobus antea mensibus

Maria Borbonica, Francisci Borbonii, Fani Divi Pauli Comitis patrui filia in

uxorem ducta , Ludovicum Condsum Principem;Mariam Francisci Clivensis, Niversii Ducis primi conjugem, cujus filiae duae extant Principisar Serenissimae, una Niversi Ducissa, Ludovici Gozagae vidua ; altera vidua etiam Henrici a Lotharingia Guysie Ducis: Catharina Suessionum Abbatissam, propter maXimam

46쪽

HEN R. COND. PRIN. 3r animae sanctimoniam, pietatem, ac misi ricordiam, affabilitatemque summo omnium dolore mortuam in dibus Guysiae Mense Maio,anno IV . Magdalenam Abbatissam Sanctae Crucis Pictaviensis, Renata Abbatissam de Chelles: Et Le noram dignissimam Abbatissam Frontis. Vallis, & Prioram Pruliani monasterii ordinis Pr dicatorum apud Tolosanos, Principissam religiosissimam, erga pauperes liberalissimam, castissimam atque reformatissimam , studiosorum munificentissimam ac beni)nissimam nutricem, quq nunc vivit, ejusque Vitam conservet Deus Optimus Maxim' ad annos multos,& foetices. Carolus igitur Hero bus suis aequiparandus a Francisco i. Gubernator Parisiorum ac Franciae Insulae instituitur,anno Isis . comitatu Vindocino in digni isimum ducatus titulum ma-tato.In bellis contra Carolum Anglos multa suo Regi prςstitit, dum Picardiam gubernaret Ambiani febre correptus moritur anno IJ37. De Luct iso Principe Condbeo, ordine, decimo in Arbore.

47쪽

V Do v I Cus Caroli Borbonii& Franciscς Alin coniensis filius loco septimo natuS,COndari Princeps , primis nuptiis uxorem auxit Leonoram Rhiensem, Comitissam do Roussy, quae peperit Horicum successorem; Franciscum Contii Principem, virum affabilem benignum, pium& Christianissimum, Augusti spiritus, animique intrepidi: qui matrimonii vinculo suscepit Ioannam de Coaesines Ludovici Baronis de Luce, & Annae de Pisleu filiam, viduan Comitis de Montasia in Pedainonianis: cui pepererat Vrbana Baroni de la Chastra nuptam, sitne

prole mortuam,& Annam caelibem in v vis agentem: Carolum & Ludovicu geminos,hic obiit in puerperio, ille vixit uLque ad annum Is 94.quo Mense Iulio Parisiis in aedibus divi Germani Pratensis corporis ergastulo liberatur, cum esset

Cardinalis & Archiepiscopus Rothom agensis, dicti facti Germani Abbas,fuitque

Princeps munificentissimus, virtute eximia, animi modestia, gravitate, ingenii acumine, & eruditionis praestantia, literatoru omnium maximus fautor, ut qui literarum erat studiosus , tanta insuper

48쪽

quam ab eo tristis discesserit: quocirca non alio affectu perpetuo lugebit eum universa Gallia, quam si communis omnium, Ecclesiasticorum ac Regulariu prae sertim, parens interiisset. Peperit etiam Leonora Catharinam, & Margaretam,

quas ante maturitatem mors rapuit. Secundis vero nuptiis duxit Ludovicus Franciscam Aurelianessem Leonoris Logavillae Ducis sororem , ex qua suscepit Carolum Suessionum Comitem, qui licet inter superstites fratres minimus natu sit, non tamen in eo minus virtutum Clarissimarum, ac etia multiplicium dotum specimen omnes experti sunt: Ludovicum &Bejaminum, ambos e vivis

sublatos. Ludovicus igitur Princeps animi invicti, bello strenuus, occubuit in praelio Iarnacensi, in Ingolisinis an. II 69. De Henrico Principe Condaeo,ordine H. in Arbore, in qua depingitur. ENRicvs Princeps Condeus Ludovici & Leonorae Rfilius primogenituStutis tantum militaris

49쪽

34 SERIE s GENERAT.peratoriae gloria praecellens, sed laudibus etia magnanimitatis, liberalitatis & clementiae praestantissimus: primo sibi conjugavit Mariam Clivensem, Marchionem Issae, filiam Francisci Clivensis Niversii Ducis,& Margaretae Borbonicae , mirae suae. Ex qua filiam unicam procreavit Catharinam,quae hoc anno quadragesima currente caelebs obiit. Secundo Cariottam Catharinam, Ludovici Tri- multi Thuarsit Ducis, S Ioannae Mont- morantiae hodierni Comestabilis Henrici ,& ejus fratris, regni Archithalassi sororis filiam: quae peperit Leonoram, natam anno II 87. iii mense Martii, & Henricum posthumum successorem,S Sanguinis Fraciae Principem primarium, natu anno II 88. Septembris prima. Vitam

cum morte commutavit Henricus anno

prcedicto Martii quinta.

De Henrico 2. Condaeo, ancia Priscipe I a. in .arbore, in qua depingitur. ENRIcVS 2. Condarus,Franciet

Princeps Herici I. & CariotiqCatharinae Trimulianae filius posthum',paterni saguinis suc

50쪽

eetar non solum, sed etiam quantu ex tenella ipsius aetate conjicere possiimus promptitudinis, ingeniique vivacitatis,

memoriae bonitatis,urbanitatis, docilitatis, morumque probitatis haeres agnoscitur.In quibus,caeterisque dotibus Gallico Principe dignis, quemadmodu prudentissimum ac solertissimu Dominum Ioannem de Vivona Marchionem Pisanum suae pueritiae Rectorem habet : ita Deo omnipotente juvante, sedula illustrissimς Matris , maximeque piae Aviae

educatione, necnon eorum,qui JuVentae

ejus institutioni priuiant opera,maius in- Crementum in dies ad Regis Christianis . simi obsequium, de Gallicae Coronae tuutionem capturum speramus. Is die Me curii 17. Ianuarii praescntis anni is 96. in S. Antonii Abbatis sesto apud Divum . Germanum ad Hayam a Reverendissilia mo ac Illustriss. Do. Cardinale Gondy, Parisiensi Episcopo, maxima totiusBamciar laetitia, omniumque applausu summo ad Ecclesiae Romanae gremiumceceptus fuit: cum annos haberet septem, menses quatuor, dies II. Ipse postea 2I. mensis

Iulii ejusdem anni die Dominica , velim primarius Sanguinis regqi Francit Prin-

SEARCH

MENU NAVIGATION