Explicatio genealogiae serenissimi Henrici 2. Condaei, Franciae principis, ... Authore R. P. F. Joseph Texera Portugallensi, ..

발행: 1596년

분량: 99페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

16 SERIES GENERAT. miles in Portugallia habemus multas Mantiquissimas inter se distinctas, valdeque propagatas. Ab eaque descendunt Praelecti Sylvarum & Aquarum Portu- galliae, & magni illius regni Ostiarii,qui ex asse illius dignitatis, non contemnendae,lis redes sunt, ac etiam nobiles quamplurimi , Marchiones scilicet de Ferrey-

ra ,Comites de Teniuges, & Domini de Estremadura. Quippe qui etsi genus suu

ducunt per lineam masculinam ac legitimam a regali illa Bragantiae familia, nihilominus tamen a Mello vocitantur. Dominus namque Domnus Alvarus aBragantia Fernandii. Ducis Bragantiaestius,hodierni Marchionis proaV', conjugii nexu sibi copulavit Domina a Mello opulentissimae ditionis ii redem. Laq; de causa,veluti Roberti posteri, Principes Sanguinis in Francia Borbonii, ita Bragantini ab Alvaro oriudi in Portugallia a Mello dicti sunt. Mellum vetusta est urbs Portu galliae in provincia Cistagana ad Stellae Montis pedem,ad plagam Septentrionalem aedificata. Gualterus prς- dictus, qui Franciae fuit Comestabilis, genuit ex conjuge Ioana a Mello filiam

unicam. Ioannam: quae anno I 388. Guy-

72쪽

H ENR. COND. PR IN. 3 donem Trimulium Mariae, neptis suς ex consobrino Ludovico maritum, Sancti Herminii baronia donavit. Suscepit it que Guydo ex Maria uxore Ioanem primogenitum, quem Ioannes Nestor in suo Bononiae compedio, in eo seductus, Georgium appellat, qui anno I Ι6. m trimonio sibi conjunxit Ioannam Bononiς, Arverni ,ac Comingit Comitissam,

Ioanne Comite etiam Bononiae, & ΑΘ verniae,ac Leonorae a Cominges prognatam, Ioannis Franciae Biturigum Ducis Viduam, quam duxerat uxorem puellam

nondum duodecimum annum attingCtem. Ioannes hic Trimulius, Dominus de Ionvella dictus, in Burgundiam Veterem Trimulioru patriam per annos aliquot se recepit: ibique apud Ioannem Intrepidum gratia SI authoritate tanta valuit, quod ab eo, & a Regina Franciae Elirabetha mitti meruerit ad Consilium de pace S concordia inter Gallos Principes habendum, ac tractandu cum Cardinalibus duobus,missis a Martino Papa, qui talis Gallorum malis mederi, atque etiam Florentissimas regni viros contra Turcam verti desiderabat) una

cum Archiepis. Rhemensi a Rege misse,

73쪽

plurimisque regni proceribus. Quorum arbitrio Rex, Regina, Delphinus, Intre- .pidus, Aureliani Principes ad decernendam rem omnem tradiderant, seseque accepturos pacis conditiones, quas essent praescripturi, promiserant. Comes tandem Armigniacus natura ferox ac truculentus conceptae pacis ordine perturbavit. Tantu hac de causa odium sibi per Franciam concitavit,quod post paucos dies,ut Pontificiae pacis perturbator, a furente plebe cum quatuor suae factionis captivorum millibus a caede evadere non potuerit. Mortuo ergo Intrepido a

Philippo Probo stio in eadem gratia Mauthoritate Trimulius recipitur, ab eoque Aurei Velleris Eques creatur. Morte tandem praeventus moritur ex conjuge Ioanna nulla sobole relicta. Procreavit etiam Guydo cx Maria uxore Georgium fratris Ioannis successorem, ut

nonnulli opinantur, Guydonem sepultu Parisiis in Ecclesia Prsdicatorum, de quo jam diximus. Fuit autem Guydo vir prudens, fortis, bellicosus & in arte militari peritissimus, ob quas dotes multa contra patriar hostes & invasores praestare potuit Regibus suis, nimirum Ca

74쪽

roloquinto, & Carolo 6. filio. Qui ob ejus animi fortitudinem, & in debellandis hostibus audaciam , cum adversus Anglos, Picardiam, Vicinasque provincias devastantes duceret exercitum, illi in Divi Dionysii Fano regale vexillum tradidit. Ouod animose Trimulius tulit, strenue defendit, ac magna fiducia

domum reportavit. Anno i384. Ludovicum limus nominis 2. Borbonii Ducem in Africam contra Infideles exercitum ducentem pro fidei Christianae defensione audacter sequitur. Eo inde reverso ipsomet& eodem anno, Eques quudam Anglus, Petrus de Courtenay dichiis, qui genus ducebat ab illis primis Dominis de Courtenay, in Galliam venit , curiamque ingressus a Rege petiit, Trimulium eundem, quem ad singulare

Certamen provocarat, secum decertare permitteret. Re consilio mandata, nullaque causa ad duellum concedendum inventa, displicent rogata Regi, eaque negat. Quod tamen Guy do aegre ferens Regem precatur pro singularis certaminis concessione, eidemque neganti causas multas ob oculos proponit, hancque praecipuam, S sumcientem esse ac-

75쪽

6O SERIEI CINERAT clamat: se, scilicet ad singulare certamen proclamatum, Vere Francum esse: pro- Clamantem vero Anglum. Annuit Rex

Guydonis votis. Signatur dies, & ordinatur loc' Parisis in Divi Martini claustro. Sed Rex interim, quod conclesserat, denegat, Anglumque dimittit. Fuit igitur Guydo vir liberalis, nulli ambitioni deditus, saepeque honores sibi oblatos renuit, Fraci Comestabilis dignitatem,

lis a curia, recessum per Decretum Partamenti fisco publi catam a Rege oblatam cum maxima humilitate accipere recusavit. Anno vero I 39y. expeditione comtra Turcas deliberata Intrepidum Burgundum sequutus , in Hungariaque a Turcis vulneratus ab ipsis capitur, occiso Fratre Gulielmo, cum filio Domino Montarelli: atque ab eorum tyrannide, Ioannis Intrepidi, qui Magni Turcae fa Cultate , ob eam rem in Galliam reversus

saerat, opera redemptus,extremum vitae

actum egit Rhodii, ibique ejus corpus, sepulturae mandatur. De Georgio Tr ullo, ordine quivio

is Arbore.

76쪽

donis Trimulii & Mariae de Sully filius secundogenitus, fratris Ioannis, Comitis Bo es noniae demortui sine prole, haereditatem adiens fit utriusque parentis uniCus haeres: Regis Caroli septimi consilio, jussuque uxorem sibi conjunxit Catharina de Lissa-Buchardi, & Rupis- fortis, aliarumque possessionum Dominam, viduam relictam a Domino de Gi- ac regiorum nummorum Praefecto, quo munere Georgius uxore aucta functus . fuit. In ejusque locum ob Procerum invidiam,eo innocenter deposito, Carolus Andegavensis Caenomanorum Comes,

Ludovici α. Andium Comitis filius te tio loco natus, Regis sororius suffectus est. Peperit Catharina Ludovicum successorem: dc Georgium,qui passim Dominus de Craon, quod oppidum illud in bonorum parentum divisione ei obvenerit, ab omnibus cognominabatur. Hic multum profuit Regi suo Ludovicoxi. cum in repellendis Anglis,tum in acquirendo ducatu Burgundiae: cujus ab ipso Ludovico gubernationem obtinuit, ibique obiit nullis haeredibus relictis, Anno 1469. mensis Augusti die prima ordi-

77쪽

bi copulavit Margaretam filiam Ludovi-ci ab Amboeia, Musdem loci Domini, Moti-richardi, Blerae, Vicecomitis Thu-artii, quae plurimos genuit liberos,in quiabus Ludovicus primogenitus, Iacobus,

Ioannes & Georgius numerantur. Ludovicus bonorum paternorum fuit ha res : Ioannes Archiepiscopus Aquensis, Episcopus Pictaviensis,ac Sactae Romanae Ecclesiae Cardinalis, obiitque Mediolani anno Iso7. Iacobus & Georgius ad Burgundiam, veterem Trimuliorum patriam deflectentes, ibi suas sedes locarunt, liberosque procrearunt: qui a Maioru suorum viis haud divertere .Fuit Ludovic' animi dotibus prςstantissimus, nihilque magis sibi in votis commedatum habuit, quam Regis sui obsequium, Mpatriae tranquillitatem et pro his quoque

non modo suas opes, quibus sat erat locupletatus, Verum etiam vita propriam omni eventui saepenumero exposuit. Evivis excessit Ludovico filio in maximo honore relicto. De Ludo ita a. Trimulio, ordine se*-1ο in Arbore.

78쪽

pauca talum ista de eo dicere statuimus. Ad Papiam ergo, percelebrem ad Ticini ripam urbem,quam Franciscus Rex obsederat 1 . Februarii fatali ac infoelici praelio,suo Rege ab hostibus capto, duci fortiter pugnaret occiditur anno 1s 2I. De Grolo Trimulio, ordine octa o

in Arbore.

- Ακo Lus Trimulius Princeps

st da alniundi Ludovici 1. Trimulii

Gabrielae Borbonicae filius unicus, a parentibus matrimonii vinculo copulatur Ludovicae filiae Caroli a Coitivy,Comitis de Taillebourg, ω de Cra-on,&Ioannae Aurelianae,Ioane Comite Ingolismae prognatae: qui Ioannes filius erat secudogenitus Ludovici primi Ducis Aureliae Caroli s. &Ioannae Borbonicae filii natu secundi. Suscepit Carolus ex conjuge Ludovica liberos nonullos, quorum superstes mansit Franciscus,qui

matri de avo successit. Anno III maximo S: fortissimo Helvetiorum exercita

caeso, fugatoque incredibili fortitudine& gloria, Rege suo Fran Cisco praesente, contra hostes indefesse dimicans Caro -

79쪽

cs SEHEs GENERAT.lus quem fata praemature Trimuliis in. videruntὶ sexaginta duobus vulneribus faucius, in quibus quinque lethalia inventa sunt,occubuit,anno aetatis suae 22.

Rus vero mater Gabriela, ob filii caedis moerorem & tristitiam, spiritu leniter dos ciente abiit e vivis paulo post. De Francisio Trimulio, ordine nono in

Arbore.

RANCiscvs Trimulius Caroli Trimulii & Ludovics a Coutivy filius unicus, uxorem duxit Annam Lavallensem, filiam Nicolai Guydonis Lavalli Comitis, S: Cariottae Calabriensis vel Aragonensis filiae Federici, qui post Fcrnandum, filium Alphonsi fratris, Rege Neapolis&: Sicilis, regnavit in ipsis regnis. Duxerat Federicus is Anna Sabaudica Amadet 8. Ducis Sabaudiae,& Yoladς Carolo 7. Franciae Rege natae filia. Pater vero Amadei fuit Ludovicus, Sabaudiae Dux,& mater Anna Lusignana silia Gen, sive Guene vel Iani Regis Cypri,&CariotiqBorbonicae, Iacobo Comite Marchiae

procreatae. Haec obiter diximus, ut regi

80쪽

HEN R. COND. PRIN. 67am Lavallensis familiae cognatione paucis ostenderemus. Procreavit Franciscus ex anna uxore Ludovicum successorem:

Fraciscum; Carolum; Georgium, Claudium: Ludovicam, Iacobum: de filium posthumum, juvenem sine prole demo tuum. Franciscus Benoni Comes dictus uxorem duxit Franciscam de Bouchet, Asparaut Dominam,ex qua nulla relicta sobole evita migravit. Carolus Dominus de Mauleon Romanus fuit Proto- notarius, S uxore non ducta obiit. G orgius Dominus de Royan Pictaviensis Seneschallus, hoc est, illius provinciae praefectus, uxorem sibi comunxit Magdalenam filiam Francisci Lutetemburgii, Vicecom .de Martigues,& Cariotis Britannics: fratre habuit Magdalena Sebastianu, Mariς de Beaucaire maritu:e quibus nata est Maria Lutgeniburgica Ponthi evre haeres, uxor Philippi Emmanu lis a Lotharingia Mercurii Ducis. Peperit Magdalena Georgio marito Gilbe xum Trimulium, cui nupsit Catharina

filial Philippi Hurauit, Franciae magni Cacellarii meritissimi, S ejus uxoris Annae de Thou, quae patre habuit Christophorum de Thou in summo Parisiorum

SEARCH

MENU NAVIGATION