Petri Castellani,... Eortologion, sive de Festis Graecorum syntagma. In quo plurimi antiquitatis ritus illustrantur

발행: 1617년

분량: 353페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

a a DE GRAECOR. ET ATHENIENs.lio decimus esset: futtin tutela Vestae,Saturno sacer. Macrob.

Posidonia sacra hoc mense cxlebrabantur , ah eptuni & Palladis certamine dicta. Sed &octauus cuiusque mensis dies Neptunos cer

Item 1 8. huius mesisAEsculapij festu ages atur. 21.Theseo sacra erat.

ΓΑ ΜΗ Λ in N proximus mense brumst, dictus est quasi Nuptialis, propter Iunone, quae nuptiis praeesse credebatur: id quod ex Demosthene, Harpocitatione & Sui da probari potest. Fuisse autem aPosideone alterum hunc mensunt, Gaza ex Aristotele & Theophrasto disputat: suidas item Gamellona Ianuariu

interpretatur. 'ANΘΗΣT E P lΩN, η αἰλ ριων huc mihi videtur referendus: ita ut Gamelionis nome aliud, non alterius cuiusdam mensis peculiare fuerit.

Nec dubium est , denominatum fuisse ab Ah thesteriis, quorum celebritas Baccho lacra, . riis

322쪽

MENfIBVs ET ANNO. 79riis nominibus apud veteres vocari silebat. EtenimTheophilus Anthesteria Atheniesibus Dionysia & Anthesteriona messem, quod terra reflorescere tunc incipiat,vel quod in illoru ce lebritate flores inferri soleant,dici scribit. Dionysia vero, propter Bacchum, cui festiuitas ea fiebat : alias etiam Bacchanalia, Ambroua, Pithoegia, Graecis: Romanis, qui Bacchum Bru'mur icebant,Brumalia nominata fuisse,apud eundem Theophilum & Ioannem Grammaticu legitur. Apollodorus uniuersam illa in Bacchi memoriam obseruari consuetam lennitate Anthesteria,sed partes Pithoegia,Choas, re Chytran, de quibus Thucyd. & Suidas, vocari

tradit. Nos igitur si Lenaea,veluti conuenit, ad Dionysia siue Bacchanalia refereda cesseamus:

perfacile fuerit iudicare, illa ad hanc hyemis

partem brumalem, vel bruma proxime seque . tem, esse collocanda: quantumuis Lenaeon Ionicus musis,abeo quo Lenaea Athenis celebrata fuere,diuersiis videatur. Nam iii ea re roclus certe haesit,du Lenaeona,autBucςron,quo

plures boues interirent, circa solstitium hybernum: aut Hermaeon,qui post Budura sit mense Gamelione, Lenaeoru festiuitate Athenietibus celebri, poetam intellexisse suspicatur. Atque hac de causa, Val. Harpocrat ut opinor, Anth sterio Baccho sacru, Athenion sibus octauum

323쪽

'o DE GRAECOR ET ATHENIENs.fuisse mensem: &sic aicium,quod ex terra plii Trinii tum nascantur flores , secundum Histeris sententiam prodidit.nec diuersum eadem in re Ptolemaeum quoque sensisse constat. Plutar, chus tamen dc Macrobius vernu hunc faciunt mensem: si quidem alter ad Romanorum Apri lem, ad Martium alter in vita Syllae refert. Nec mirum, cum illud ex vocabuli significatione quae a floribus deducta videtur, potuerint opi

nari. Proinde Gaza,ut autumnalem Anthest: riona demonstret, tam esse verisimile ait, mel

sem a florum inopia, quam eorumdeni copia a minari potuisse, ο , qui tunc floribus priuentur prata. Quin & Philostratum reprehendit, qui morem Atheniensi, bus fuisse seribit, pueros trimos floribus coronari mense Anthesteriobe, quo Dionysia celobrari consuesssent: quasi vero impossibile fueriit, vel sub ipsam brumam ex renascentibus tanta flosculis , pueriles iis Graecia nectere corosas; cum id in frigidioribus multo regionibus fieri,

non raro videamus. Certum autem hoc est,

plures Bacchi serias diuersis anni temporibus Graecis fuissς obseruatas. Quapropter ego scri piorum tantam in huiuscemodi rebus dissensionem, diligentiori cuique lectori dijudicati

dam relinquo. . . i

324쪽

MENfIBvs ET. ANNO. 28r Proclo colligere licet. ΑΥ Δ Υ N AI o Σ, η' Nwbων Macedonice,EpN phanio & Suida testibus. EΣΘio N Cypriis. IANUARIVs a Numa Pompiliό primunt , nominatus est mensis hic brumalis,pr inter I num,a quo rerum omnium initium esse deducendum antiquitas credebat. Graecorum quidam 2Eonoarium, id est, seculorum parenteni

adpellarunt : ut est apud Theophilum& Sui.

Iuli . Athen. Pompil. T. Nub ALG. CAL Febr. Gamelia Iunoni, Lenaea Baccho apud Graecos hoc mense celebrabantur.

. Isidis id est accessus. Plutarchus. a tinnis Baccho sacra fiebant. Thucydid. E .

a r. Ludi geniales triduo. 13. Choes.Suid. Pithoegia. 13.Chytra,pars Anthesteriorum: quam tamen Harpocration, & Hesiodi Scholiastes ad Lenaeonem mensem referunti

325쪽

Mi DE GRAECOR. ET ATHENIENS.pE ARVARIVS Iulian. . ΕΛΑΦΗΒΟΛsΩN Athen. MARTiVS Pompesces. EA, His o AinN hybernorum mensium xl timus apud Gaza,exThucydide &Aristo. tute demostratur. Nomen habuit a Dianae qui busdam sacri , quς propter ceruorum victimas Elaphebolia dicebatur.Laurentius Valla,Thmcydidis interpres, hunc mensem pro Romano Decembri non recte exposuit. QVE P ΑΙΣΤΙΟΣ , dc Γερως- Lacedaemoniis ac Troezeniis dictus est. Thucyd. IIE P ITIoΣ Macedonice. Iosephus,suid.rΩMAIoΣ Cypriis. FEBRUARI Us Neptuno, vel potius, vili bet Ouidius, diis Manibus sacer, Romanis dictus est a Februinqui secundum Isidorum Pluto, vel, ut Seruius putat,pater Ditis fuit. Sed his nomen sumpsisse videtur a februado, id est, expurgando : siquido hoc mense per dies duodecim continuos februa celebrabatur, pro de- functorum manibus. Ideoque Plutarchus in Romulo, Februarium quali expiatorium dici refert. Honorius a febrili rigore, nominis etymon non satis bene deduxit. Ac Suidas multo incommodius, mensem adpellatum tradit a

Februo quodam Romano Cos, genere Gali cujus

si b

tus nomi

326쪽

MENfInvs ET ANNO. 283 cuius opera Camillus in exilium eiectus, recuperata tandem e Gallorum manibus urbe, v stibus illum nudatum , scirpeaque storea inda. tum, lictoribus flagellandum. dc urbe cum ignominia expellendum tradiderit. Inde vero mutilo mensi nomen istius impositum.

Elaphebolia Dianae sacra Graecis celebrata. as. Induciae inter Athenienses,& Lacedaemonios octauo amo belli Peloponnesiaci.

Mox TXynN decimum inter Atticos

menses locum obtinuit,prout ex Hype-xide recenset Harpocration.Dictus fuit a Dianae sacris, quae Munychia nominabanturnam & ipsa diua nonnunquam isto nomine diaci solebat. Suio secundum in ordine collocauit: nbn satis memor , quod eum locum albbi adscripserit Metageitnioni. , Δ Υ Σ T P Ο Σ Macedonice. Iosephus,

327쪽

M GRAEco R. ΕΥ ΑΥΗs Nis N s. 'in Φ Po Δ ΙΣΙΟΣ apud Cyprios.. ι τ . MARTius, a Marte, primo Romanorunt . regi Romulo, cuius ille pater credebatur, di-ous est: in qua sententia, praeter alios multos scriptores,suerunt etiam M Fulvius Nobilior, &Iunius .Hinc illud Ouidb: z. Martis erat primus mensis, Venerisque se- cundus: lHaec generis princeps, ipsius ille pater. Sed Varro non propter Martem Romuli pa- trem, sed quod Latina gens, a qua irrensum -nomina Romulus acceperit, bellicosa prae car- . teris,hunc mensem totiusanni primunt obser- uarit,ac in rei militaris honorem, a nulitari di- uo denominarit. Romanis etiam eodem no- mine mensem cundem adpellatum fuisse prodidit. Ac idem plane sensit Festus, quod & uidius expressithoc modo:

Mars Latio venerandus erat, quia praesidet

Arma ferae genti remq; decu dabant. Praeterea Martium Latini gentibus ubiquesa- ne obseruatum , non tamen eodem omnibus ordine habitum, his vetiibus idem poeta do-

Quod si forte vacat, peregrinos inspice F

Mensis in his etiam nomine Martis erat

328쪽

MEN sinus ET AMNO. 18s . Tertius Albanis,quintus fuit ille Phaliscis,. Sextus apud populos Hernica terra tuos. . Inter Arici nos Albanaq; tempora constat, Factaque Telegoni moenia celsa manu. Quantum Laurentes , bis quintum AEquiis

i A tribus hunc primum turba forensis habet.

Et tibi cum proauis miles Peligne Sabinis Conuenit huicgenti quartus viriq; deus. Ronlatus hos omnes ut vinc rei ordine saltem, Sanguinis authori tempora prima dedit.

MARTI VS Mors Trans APRILIS

Iulian. Athen. Pompica 3 u G. CAL.April. Munychia Dianae sacra. 16.Dianae sacratus dies ab Atheniensibus, quo Themistocles Graecae classis dux, Persarum. classem deiecit , & profligauit ad Salamunam, Diepleniluni).Plutarch.

i Taurus.

QAPPHAin NA penultimu Atheniensibus fuisse mensem . Gaza ex AEschine, Aristotele

329쪽

iss DE GR Eco R. ET ATHENIENS.tele & Theophrasto docet. Dictus autem hoc nomine fuit, propter Thargelia Apollinis MiDianae sacra, quae hoc ipse mense , quo illos

Deth natos credidere, veteribus obseruabantur. Hyperides, Laertius, Suidas, Harpocration. Quidam ultimo loco Thargellona putat habendum, eo quod Plutarchus Troianum excidium ad vicesimum quartum illius diem referat: ac Dionysius Halycarnasilaus eandem Troianorum cladem octauo desinentis Tha gelionis, qui 'cimus septimus ante solstitium aestiuum fuerit ales, contigisse tradit. Qua de re Gaza varie disputat. Φ ΥΣ Ι Ο Σ, - Delphice: quod ex Plu-tarcho colligitur in Problematis,ubi ait,Apoblinem septimo huius mensis die natum: idque Laertius in Platonis vita Thargelioni adscri- .

APRILEM, quasi Aphrilem, O dius

Fastis,& Plutarchus in Numa,dictum putant: nimirum a Venere,quam Graeci τ αφρο t, id est spuma, ex qua illam poetae na tam fabulantur, plerunque nominarunto Alij tame ratione,ut videtur,magis probabili, Apri-iem,quasi Aperilem,ab aperiendo,dictim existi

330쪽

MENfinvs ΕΤ ANNO. at stimant, quod tunc aperiatur terra, cunctisque rebus nascendi facultatem praestet. Cur enima venere nominetur, cum nulla eius celebriatas , toto hoc mense sit apud priscos, vel Gra cos, vel Romanos obstruata Z scuti ex Cincio& Varrone Macrobius refert. Adde quod Latino potius quam Graeco nomine mensem hunc,perinde atque alios omnes, Romani nominandum haud dubie censuerint.

THARCEL 1 A Apollini & Dianae, Apaturia Veneri. Simplicius. Suid. c. AT HENIENfEs ciuitatem lustrabant. Laert. Dianae natalis, item Socratis. Diog. Laert. ex Apollodori Chronicis. Plutarch. Dionys. Hal. 7. APOLLINis natalis. Plutarch. Apollodor. Laert. Platonis item & Carneadae philosephorum. Plutarch. Qu in hic dies etiam sat iis Platoni fuisse scribitur, cum annos vitae compleuisset octoginta Vnum. Quare dc . Magi,qui tum Athenis fuere, eidem, veluti amplioris quam humanae sertis viro, ut qui

perfectissimum numerum novies nouenum annorum adsecutus esset, immolaverunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION