Aristotelis Stagiritae Physicorum libri 8. Quibus adiecimus omnia illius opera, quae ad naturalem philosophiam spectare videbantur ..

발행: 1566년

분량: 828페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

s et Meteorologicorum

stactionem ad Solem , aut' aliud aliquid Algidorum. Et per diem quidem iris fit et nocte autem a Luna , ut Antiqui quidem putabant, non

fiebat. Hoc autem patiebantur propter raritatem. latebat enim ipsos. Tit tamen : raro autem fit. Causa autem est , quod in tenebris latent colores , & alia multa oportet coincidere , & omnia haec die una mensis. In plenilunio enim fieti ne ce sse est,si debeat fore: & tunc, t oriente, aut occubante. quapropter in annis surra quinquaginta bis comperimus solum. Quod igitur visus refrangitur, sicut & ab aqua, sic-ab aere,& omnibus habentibus superficiem planam ,ex iis , quae circa visum ostensa sunt, oportet accipere fidem. & propter quid speculorum in quibusdam quidem non solum colores, sed & figurae apparent, in quibusdam autem colores s Ium. talia autem sunt speculorum, quaecunque

parua sunt. & nu Ilam sensibilem habent diuisionem. in his enim impossibile est figuram apparere : videbitur enim esse diuisibilis. omnis enim figura simul videtur figura esse, & diuisionem habere omniquaque. Quoniam autem intus apparere aliquid necessarium esΙ, hac autem impossibile,relinquitur colorem solum intus apparere. Color autem aliquando quidem splendidus videtur splendidorum et aliquando autem, aut propterea quod miscetur ei : qui est speculi, aut propter debilitatem visus, alterius coloris emcit phantasiam. Sit autem de his nobis speculatum in his, quae circa sensus demonis frantur quapropter ipsorum haec quidem dicamus,his autem ut existentibus utamur. Caput

562쪽

Liber Tertius.

Secundum. De Areae Figura, Suvi a rionibus, ct earum causis.

P Rimo autem de ipsius Areae Figura, dica.mus, & quare circulus fit, & quare circa Solem , aut Lunam , similiter autem & de aliis

astris. eadem enim omnibus congruet ratio. Fit igitur refractio visus,cum cogitur aer,& va.

Por in nubem, si aequalis , & paruarum partium consistens extiterit. Quapropter & signum consistentia quidem aquae est distractiones tamen, dc marcores , hi quidem serenitatis , distractiones autem flatus. Si enim neque marce factum , neque distractum , sed permissum fuerit recipere propriam naturam , aquae signum merito est. indicat enim iam fieri talem consistentiam , ex aqua , continuitatem accipiente

inspissatione, necessarium sit in aquam venire. quapropter & nigri fiunt colores hi maxime aliorum. Cum autem distrahitur . flatus signum est. diuisio enim a flatu facta est, iam quidem existente, nondum autem praesente. Signa autem huius est , quod hinc fit ventus undecunque praecipua fiat distractio. cum vero mar- cescit serenitatis, si enim non disponitur aliqualiter sic aer , ut dominetur calido, quod intercipitur, neque veniat in inspi gatione a tu i sam , palam est quod nondum vapor segregatus' est ab exhalatione sicca, S ignea. hoc autem sei renitatis est causa. inio modo igitur se habente

aere fit refractio , dictum est. refrangitur autem a consistente caligine circa Solem , aut Lunam Visus. quapropter non ex opposito, sicut iris, apparet. Undique autem similiter refracto,ne cesse circulum esse , aut circuli partem. ab eodem

563쪽

s M eteorologicorum.

eodem enim signo ad idem signum aequales

frangetur super circuli lineam semper.Sit enim puncto, in quo A, ad B fracta, Nea,quae est

autem & hae A C. A F, A D inuicem, di quae ad B inuicem , scilicet C B, F B, D R N protrahatur A E B. Quare uianguli aequales. etenim super aequalem, quae est A E B- Ducantur auis rem perpendiculares ad A E B ex angulis, a C quidem, quae est C E: ab F autem, quae est F Ε : a D autem, quae est D E. AEquales itaque

hae . in aequalibus enim triangulis,& in uno plano omnes. ad rectu enim omnes,et,quae Α E B,& ad unum punctiim E copulantur. Circulus igitur erit descripta, centrum autem E. Sit autem B quidem Sol, A autem visus,quae autem est circa C F D circumserentia, nubes, aqua re frangitur visus ad solem. Oportet autem intelligere continua specula .sed propter paruitatem Unumquodque quidem inuisibile : quod

autem ex omnibus est unum esse videtur , propterea quod consequenter sunt. Apparet autem quod quidem album est, Sol circulariter continue in unoquoque apparens Θeculorum,& nullam habens sensibilem diuitionem. Iuxta autε hoc nigra contigua circunferentia,quae propter illius albedinem videtur esse nigrior Versus terram autem magis, quia tranquillior est. flatu enim existente , non est statio manifesta.Saepius antem fiunt Areae circa Lunam, quia sol cali-ritor existens, citius dissoluit consistentias aeris. Circa astra autem fiunt quidem propter eas em caulas, non significant autem similiter, quia paruas penitus indicant consistentias , Nnondum stabiles.

564쪽

Liber Tertius.

caput Tertium. Iridum Generacone, colorabiu, Speciebus, ct Numero.

IRis autem quod quidem est refractio, dictum

est prius : qualis autem refractio, & quomodo, & propter quam causam singula fiunt accidentium circa ipsam , dicamus nunc. Re frangi igitur visus ab omnibus videtur lenibus : horum autem est aer , N aqua. Fit autem ab aere quidem , cum coierit. Proptet visus autem debilitatem saepe etiam sine finspissatione facit refractionem. qualis aliquando accidit cuidam ne. passio debiliter, & non acute videnti. semper enim simulacrum videbatur praecedere ambulantem ipsum ex opposito, respiciens ad ipsum. hoc autem patiebatur, quia visus refrangebatur ad ipsum. sic enim debilis erat,& tenuis valde ob infirmitatem , ut& speculum fieret propinquus aer ,&non posset repellere , sicut qui longe est, & spissus. Quapropter & promontoria sursu m vulsa videntur in mari , & mai res magnitudines omnium , cum Euri gant, & 'ν quae in caliginibus sunt, velut & Sol,& astra φ qm' orientia,& occumbentia magis , quam in me 'μμωdio caeli existentia. Ab aqua autem maxime res angitur, & ab incipiente fieri magis adhuc, quam ab aere. quam,ibet enim partium, ex quibus fit consistentibus gutta, speculum necessarium est esse magis caligine. Quoniam autem& mani sestum est, dc di ctum est prius , quod in talibus speculis color tantum appetet, figura autem immanifesta est, necessarium, cum incipiat pluere, & iam quidem cogatur in guttas,qcli in nubibus est, aΞr, nondum autem pluit, si ex opposito fuerit Sol, aut aliud aliquid sie iuuAristot.Meteorolog. M M

565쪽

s Meteorologicorum

gidum , ut fiat speculum nubes resinctio fiat ad fulgidum ex opposito , fieti imaginem coloris, non figurae,unoquoque speculorum existente paruo , & inuisibili. Ea autem, quae ex omnibus ipsis est, continuitate magnitudinis viissa, necesse est continuam magnitudinem eius. dem apparere cololis:Vnumquodque enim speculorum eundem reddit colorem ipsi continuo.

Quare ,quoniam haec possibile est accidere, cum se habeat hoc modo sol, dc nubes, & nos simus in intermedio ipsorum, erit propter restactio. nem imago quaedam. quinimo & videret tune , & non aliter sese habentibus , facta Iris. Quod igitur Iris sit refractio visus ad Solem,

mani se inuri est. quapropter & ex opposito sem. oer fit, Area autem circa ipsum. Et quidem am. bae refractio : sed haec quidem colorum varietate differt: haec enim ab aqua, & nigro fit .retiactio, & de longe : illa autem de prope, & ab

aere albi ore secundum naturam. Apparet autem fulgidum per nigrum , ut in nigro di initenim nihil in puniceum. Videre autem Iicet vitidium lignotum ignem, quod rubram habeat flammam , propterea quod fumo multo mistus' est ignis , fulgidus existens ,& albus. Et per caliginem, & fumum sol apparet puniceus. Quapropter Iridis quidem refractio prima talem

habere videtur colorem : a guttis enim raruis fit refractio et quae autem ipsius Areae est , non. ne aliis autem coloribus posterius dicemus. αἱ hoc e- Adhuc at rem circa ipsum quidem Solem nonnim nocue- fit mora talis consistentiae, sed aut pluit, aut diruniere 6sent soluitur. ex contrariis autem in intermedio ge-Hique colo ne rationis aquae fit quoddam tempus: f QDo. - ore . niam, si fieret, esset utique colorata Area , sicut

566쪽

Liber Tertius, s 7

Itis . nunc autem tota quidem non fiunt talem habentia imaginem, neque circulariter: parma autem,& secundum partem, quae vocantur Vircae. Quoniam, si consisteret talis caligo, qualis

neret utique ab aqua, aut aliquo alio nigro, sicut dicimus, appareret utique Iris tota, sicut quae circa lucernas . circa has enim ut plurimum , australibus existentibus, Iris sit hyeme. Maxime autem manifesta fit humidos habentibus oculos . horum enim visus cito propter debilitatem refrangitur. Fit autem & ab humiditate aeris,& ab eua poetatione ,& a fuliginea flamma defluente, & mista. tunc enim fit spe- propte3 nigredinem. sumosa enim buci ipsa fuligo. Lucernae quoque lumen non al- -er i M. bum, sed purpureum apparet circu lari ter, dc irinum, puniceum autem non: est enim & visus paucus, qui restas pitur, & nigrum speculum. Quae autem a remis, qui sursum seruntur, ex mari Iris , positione quidem eodem fit modo et,quae in coelo ,colore autem similior est et,quae

circa lucernas. non enim puniceum , sed purpureum habere colorem videtur. Re fractio autem a paruissimis quidem continuis autem fit guttis . hae autem aqua segregata sunt iam penitus.

Fit autem & si quis tenuibus guttis in 1liquem talem locum , qui positione ad Solem vetitia fit,&: hac quidem sol emineat, illac autem umbra sit. in tali enim si quis intus irroret, stanti

extras qua permutantur rad II,& faciunt umbrani, apparet Iris. motus autem, & coloratio similis, & causa eadem est ei, qua: a remis. m nu enim pro remo utitur irrorans. Quod aurem

color talis fit simul palam erit & de aliolum

colorum apparitione ex bis. Oportet enim in-

567쪽

s 8. Meteorologicorum

rellexisse , sicut dictum est , di supposuisse primo quidem quod fulsi dum in nigro , aut per nigrum , colorem iacit puniceum. Secundo aurem, quod Visus,qui protenditur, debilior fit, &minor. Tertio, quod nigrum velut negatio est. quia enim deficit Visus, apparet nigrum. qu propter quae longe omnia nigriora apparent, propterea quod non pertingit visus. Consederentur igitur haec ex iis , quae circa sensus accidunt , ἱllorum enim proprii de his sunt serio nes. nunc autem quantum necesse est de ipsi, P pur dieamus. Apparent igitur propter hanc causam filii θη & quae longe nigriora, re minora ,& planiora, οπς θ, di quae in speculis,&nubes nigriores aspiciensiuntμη 'i tibus in aquam,quam in ipsas nubes. 5 hoc val-grior μπ u perspicue : propter refractionem enim paucor δε visu aspiciuntur. differt autem nihil , quod vi

detur permutari, aut Visum : utroque enim mo

do erit idem. Adhaec autem oportet non latuisse& hoc. accidit enim cum suetit nubes prope Solem , in ipsam quidem respicienti, nequaquam apparere coloratam, sed ess e albam. in aqua autem eandem hanc intuenti, colorem habere ariquem eorum , qui Iridis. Palam igitur quod visus , sicut& nigrum fractus propter debilitatem nigctus facit apparerς, sic& album minus album adducit ad nigrum. Qui igitur forti otth puniceum colorem permutauit i. contiguus autem in viridem: qui autem adhuc debilior in purpureum . ad plus autem non amplius appatet , sed in tribus , sicut N aliorum plurima, α solum se habet finis, aliorum autem insensibilis permutatio est. Qu propter & Iris tricoIoc

apparet, utraque quidem, opposite autem. Prima igitur extetiorem puniceam habet. a ma-

568쪽

Liber Tertius. s 4

xima enim circunserentia plurimus Incidit visus ad solem : maxima autem quae extra: contigua autem, & tertia proportionaliter. Quare si quae de colorum apparitione dicta sunt bene, necesse est& tricolorem esse ipsam,&his coloribus colorari solis. Flauus autem apparet, propterea quod secus seinuicem apparent: puniceum enim iuxta viride album apparet. signum autem huius est. Ianigerrima enim nube mainxime pura fit Iris . accidit autem tunc puniis ceum videri magis flauum esse. Est autem flauus in Iride , color inter puniceum , & viridem colorem. Propter nigredinem igitur eius, quae in circuitu est,nubis, totum ipsius apparet,quod puniceum est, album : est enim ad illa album. Et iterum marcescente Iride propinquissime , cum soluatur puniceum . nubes enim alba ex stens, decumbens secus viride, permutatur inflauum. Maximum autem signum horum est. quae fit a Luna,Iris: apparet enim alba valde. fit autem hoc, quia in nube , obscura existente apparet & in nocte .sicut igitur ignis super ignem, nigrum iuxta nigrum facit debiliter album penitus apparere album . hoc autem est puniceum. Fit autem haec patio manifesta & in floribus . in texturis enim & variegaturis valde

disserunt secundum apparitionem alij secus alios positi colores, velut&purpurei in albis, aut in nigris lanis. adhuc autem in splendore tali, aut tali. Quapropter & Variegatores florum aiunt se peccare, operantes ad lucernam

saepe,& decipi accipientes alios pro aliis. Quare igitur tricolor, & quod ex his apparet coloribus solum Iris, dictum est. Dupla autem & Ianguidior coloribus est illa, quae ambit, & posiα

569쪽

s so Meteorologico ru m

tione colores ex opposito habet positos, propter eandem causam. cum enim longius protenditur visus , sicut quod longius videt .&quod hic eo-' a . exte- dem modo. Debilior igitur a 'superiori re fra- mr . ctio sit, quia a remotiori fit refractio. quare minor incidens , colores tacit languidiores appavere ,&econuerso etiam , quia amplior a minori, & interiori circunserentia incidit ad Solem. propinquior enim visus existens , re frangitur a circunferentia propinquissima primae Iridi. propinquissima autem in exteriori Iride minima circunferentia. quare haec habebit colorem puniceum . contigua autem, & tertia secundum proportionem. Exteri or Iris, in quo B, interior, in quo A. Colores autem, in quo e Puniceus , in quo D Viridis , in quo E Purpureus . plauus -- tem apparet, in quo F. Tres autem non adhuc

fiunt, neque plures Irides. quia & secunda fit languidior , ut dc tertiare scactio valde debilis fiat. di impotens sit peruenire ad solem. caput Buartum. Iridis situram, velsemicire

larem,vel semicirculo minorem esse e Et quμι- ipsa magis, minis e appareat anni te poribua. Et hae .mnia pιν Pro0ectiu- δε-

mon Irationes.

OVbd autem neque eirculum possibile sit se.

ri Iridis, neque maiorem semicirculo portionem,& de aliis accidentibus circa ipsam , ex descriptione erit con*derantibus manifestum. Hemisphaerio enim existente super horizontem circulum,in quo A, cetro autem Κ, alio autem quodam Oriente signo , in quo G, si quae a K lineae, secundum conum excidentes faciant

velut

570쪽

Liber Tertius.

velut axem,lineam, in qua G Κ,& a K ad M co-Pulatae refrangantur ab hemisphaerio ad G Ω- Per maiorem angulum , ad circuli circunferentiam incident lineae, quae a L. Et si quidem in ortu , aut in occasu astri, refractio fiat, semicirculus assumetur circuli ab horizonte, super terram factus. si autem supra , minor semper semicirculo. minimus autem, cum in meridie fuerit astrum. Sit enim in Oriente primum ubi G, Ecrefracta sit X M ad G, planum eiectum sit, in quo A, quod a triangulo, in quo C Κ M. Circulus igitur sectio erit sphaerae: qui maximus sit,in quo A: differet enim nihil, si quodcunque eorum, quae super GK, secundum triangulum KMG, eiectum fuerit planum. Lineae igitur ab iis, quae GK, ductae in hac ratione, non consti tuentur ad aliud , dc aliud punctum quam semicirculi, in quo A. Quoniam enim puncta G x data sunt, & quae N M datae .utique erit, & quae M G. quare & ratio eius , quae . G, ad MK. Datam igitur circunserentiam tangeti,s, sitataque haec. in qua NM. quare sectio circun-firentiarum data est. apud aliud autem punctum, quam ipsius MN circunferentiae, ab eisdem punctis eadem ratio in eodem plano non consistit. Extraponatur igitur: quaedam linea.

quae D d, M scindatur ut M Gad MΚ ,.sic quae iD ad B. maior autem , quae M G, ea, quae M K:

quoniam super maiorem angulum refractio coni: sub maiori enim angulo subtenditur trianguli MK G. maior igitur est z ipsa D ipsa B. Adducatur igitur ad eam, quae B, in qua F, ut sit quod D ad 3, quae B F ad D. deinde quod F ad Κ G, quae Β, ad a liam sat, quae Κ P: dc a P. ad Mcopuletur quae PM. erit igitur P polus circuli,

SEARCH

MENU NAVIGATION