Specimen Orientalis Ecclesiæ a Concilio Nicæno primo usque ad Constantinopolitanum generale secundum. Ab alumnis Collegii Græcorum exhibitum ... Authore Jo. Baptista Salerni Soc. Jesu ..

발행: 1706년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

Apol. 2. . 8ost Soerat. lib. I.

namque, uti I ferunt, Constantinus moriens scripto commendaverat filijs, Athanasiu exulem uti reducerent. Sed Athanasij restituti a Constantinus junior precipuam gloriam tulit; nec defuit studium Constantis; nam utrique Principi, tanti viri virtus maximo iris pretio erat; & neuter Ariana superstitione laborabat : Felicissimi Iuvenes occidentalis Imperij sorte;quibus, procul ab ea peste, integra fide, sanoque animo esse licuit. Constantius contra, coopertus Arianismo , Athanasij reditu

aegre habuit; verum tolerare necesso fuit; nam neque violare voluntatem Patris extremam ; neque Fratrum inimicitias per initia Regni suscipere e re sibi fore arbitrabatur: sed tamen Eusebianis, in Oriente, omnia permisit; qui ubi rerum potentes facti sunt, religio-- ' nem Omnem, qua jamdiu animo exuerant, fronte simul excutiunt: Nicaenam fidem & Homousion palam aggrediuntur , excusso pudore, ac simulatione deposita: supercilium intolerandamq; superbiam induunt: minas ubique spargunt: spirant furorem . Adeo rebelles animi, Aulae aura, &. Principum favore insolescunt.

42쪽

C p. I. DE ARIAM. CONIURAT. 29. I . Inde I conceptis sceleribus ad- imovent manum. Episcopos nuper cum τι , nisi

Athanasio reduces, iterum pellunt; in 17. Soerat. his Marcellum Ancyrae, & Paulum no- ι. c. .

Vae Romae; cujus Episcopatum quod ε 3' diu agitaverat animo a Eusebius 1 Id mib. ipse, post aulam misere perditus, Nicomedia repudiata, occupavit. Athanasium in primis, cujus reditu maxime urebantur, falsorum criminum invidia onerant, apud Constantium ; novisque machinis sede Alexandrina parant movere; interim 3 Pistum quendam, ve- 3 Epiphon. terem Arij popularem,Alexandriae sta- ui.

tuunt Episcopum Arianorum: splendi- a. p.7ψι- da faciunt arbitria de Oriente universo : miscent omnia sus deque. Is Ea fama alto vulnere percussit

Romam; ingemuitque Iulius Pontifex, eo loci deductam audiens in Orient Religionem: ruere Fidem; grassari Haeresim; subverti jura , legesque omnes: nova Exempla in Ecclesiam , atque intoleranda introduci ; ut Episcopi ad arma Religionem deducerent:ut vi militum, ac prophano Principum arbitrio agitarentur judicia Sacerdotum: ut Patriarchae pellerentur sedibus, de Episcopis

43쪽

stopis arbitria fierent, inconsulta Romana Sede . Haerebant animo, Tyri, &Hierosolymis, & novae Romae ab Eusebianis sub Constantino patrata scelera; idque vulnus recrudescebat eorum fama , quae recens facta vulgabantur ; Belonge adhuc peiora timebat sub Co stantio futura, Principe depravato, atque in deterius, quotidie magis magisque ruente. Itaque muneris sui memor Christi vicarius, ad ea mala ex tinguenda, alecit animum, curamque

1 tr alibi. sebianis , apud se fieri quaestionem ju- Ad Satir. bet: vocat partes ab oriente : tum suos Athanasius Romam legat a) procura o Idε Theο- tores: suos quoque expediunt 3 Eu- daret.ι.2-c 6. sebiani. Ea re vulgata Episcopi ex omni AEgypto Alexandriam festinan-3. e.2. ter convenientes,testimonium Synodi- Athonos cε adornarunt; quo innocentiam sui BA. . c.., . Patriarchae testatam Iulio facerent,ex- Arian.Athan. ploratamqueὸ quod testimonium , pro- ad Afrisun p peranter per Legatos, miserui Romam.

ει. et p.7 s cliena plurimi praestitere e volant epi- ο - stolae tu occidentem; cursitant nuncii ultro

44쪽

ultro citroq; r Romam,ab omni parte si

orientis, Episcoporum confluunt multitudines, ut vectores publici non suff- uitu Isis eerent; pars pro Athanasio; alii contra: sebi au.

Oriens movetur omnis: completur Ro- ς ής at bovinma Orientalibus: nunquam prolarius man. Thead evis, atque Majestas Romanae Sedis ap-- paruit: intellexitque tunc maxime Terrarum orbis, se , in ejus Sedis Imperio atque tutela,positum esse.

r6. At a) Eusebiani , ut ostenta- setione fiduciae timorem Athanasio inii tu, IDeerent, ultro Iulio instant, ut judicium fervide persequatur: ubicumque velit Concilium ea de re fieri jubeat; vel si

maluerit, solus,causa cognit ententia ferat. Iulius 3 Concilium quoqui Albanas indixit, habendum Romae ; quo incly- ωd.Theodor. tum magis judicium foret di nequo 'ῖ contentus procuratoribus,ipsum vocat Athanasium ; citat Eusebianos, ut praesentes se Romae sisterent. Athanasius convolavit, dicto audiens, & sui securus: Eusebianis angustiae, ac trepidatio extiterunt: nam ea verba magnifica, quibus paulo ante, per vanitatem, id judicium urgere videbantur, excussit re

Peate primae Sedis prope admota potestas

45쪽

testas. ab Itaque rati, sibi Romae neque Constantii favorem, neque Vim armorum auxilio fore , causae suae minus fidentes, timidique scelerum conscien-,tia, quo minus Romam venirent inanes causas excogitarunt; praetendentes bella Persarum , quasi impedimento essent ad illud iter suseipiendum . Verum a Iulius, cum per litteras , t iam per Lega tos Elpidium & Philoxenem , iterare iussa; sollicitare; urgere: illi contra,detentis Legatis , huc illuc tergiversari; nectere moras; diem ex die ducere: annus , ea in expectatione, fere consumi

tur.

II. Interim Athanasii mora in Urbe Roma minime otiosa erat: namquCaccusatores sitos, qui Eusebianorum procuratione fungebantur, coram Romano Pontifice, perjurii, omniumque scelerum 3 convictos exagitabat: suam innocentiam ac fidem, inimicorum dolos , fraudes, atque perfidiam publicae luci exposuit; tantumque 3ὶ pudorem eisdem Eusebianorum procuratoribus injecit, ut Roma, intempesta nocte, aufugerint, metu ac desperatio .ue precipite .

46쪽

magis compertum habent,male ubi res sis. Τh.od in occidente procedere; certi Obfirma- ροι ι. a. p. 3.tique,Romanum non subire judicium ,, Cρη-ie Her ad extrema 1 e te proiecere contilia: sta' ,Maas. i. i. l. tuentes concilium inter se habere inis s. 9.

Oriente, procul a Roma , & ab officio. Dum haec agitarentur, Constantius co- ventum Antiochiam cogebat orientalium Episcoporum, ut celebriori pompa , rituque solemnissimo, aureum Dominicum dedicaretur . Τemplum id erat memorabile, quod pridem Antiochiae a Constantino Patre fundatum , ipse recens,cultu splendidissimo,absolverat; & cui ab ornatus splendore , a

roque multo , Aurei nomen accesserat. Eam Encaeniorum occasionem, aut sorte oblatam, aut arte potius quaesitam,

arripientes Eusebiani,Antiochiam convolavere ; ibique, apertissimo secessionis genere, Antiochenum Conciliabulum instruxere, grande nefas machin turi . Ea fama intentum Terrarum orbem suspensumque tenuit , quorsum

tandem id inceptum erumperet; sed in primis Iulium Pontificem coturbavit; Pessima facinora metuentem ex illo

c globo

47쪽

slobo coniuratorum et Athanasius quoque, summa celeritate, in orientem, ea O usa,rediit i anxius atque sollicitus de periculo urbis Alexandrinae, cui praesertim,procellas ac tempestates, turba ille Antiochenus minari videbatur. 19. Sed ejus conventiculi exitus

opinione deterior fuit; nam sacrilegi

machinatores,contemptia jussis, violataque Majestate ci Romanae Sedia, calcatis legibus institutisque maiorum, ab obsequio aperti sime discesserunti quin etiam , ejus causae arbitrium sibi arrogantes,iudicium Iulii Pontificis statuerunt antevenire: Procul a Roma omnia sibi prosnera, ae tuta fore i eo jam loci , & roboris conjurationem devenisse, ut timeri magis deceat, quam trumere: se in oriente,sub tutela Constantit,collocatos, extra ictum Romani fulminis esse: in lactione satis virium, atque potentiae; satis in aula praesidii, atque seeuritatis habere: arma,prae juribus,valitura. In eo cr) igitur Antiocheno Conciliabulo Eusebiani, ex reis in quaestionemq; vocatis, repentini Judices consedere a tum raptim praecipitata sententia, Athanasium,maledictis

48쪽

CAp. I. Da ARIAM. CONIURAT. 3 soneratum,iterum proscribunt; hostem Religionis judicant ; convictum sceleris ἱ eoque etiam nomine reum, quod Tyri depositus, sine iussu deinde alterius concilii, sedem iterum recepisset: pro Athanasio, eorum suffragiis exauctorato, Alexandriae renutiant Episcopum ci Glegorium quendam Cappadocem, expertem religionis hominems Oνιοεd.p. 93o crudelem, improbum, sceleratissimum: ad Solis. pug.

similia decernunt contra Marcellum '' '' Ancyrae, & Paulum novae Romae, & o u r. 'ae: Asclepam Gaazae, atque alios plures bonarum partium Antistites: alia item 'de oriente fere toto miscent arbitri eiusdem iniquitatis, & arrogantiae:jura, leges, humana, divinaque Omnia comfundunt.

ao. Sed ea a mihi eivilia veluti M albo sscelera fuisse videntur, initia dumtaxat, ac rudimenta malorum;quae ab his p. 49 d So-

initiis exinde prosecta est , ea vero sit 'S 'tempestas , atque ruina fuit. Nam Eusebianorum crudeles animi , effusi ad omne scelus, feroces, irrequietisprocerto habentes, ea ipsorum praeclara consulta, infirma irritaq; futura,si pro--dirent inermia , Constantium urgent, C a Om-

49쪽

omnium conscium atque participem, uti Antiochenis incoeptis manum daret, armatam vi & imperio; ingenioquo Principis, ad crudelitatem fatis projecto, saeva inspirant horridaque consiliarcrudelissimae insectationis initia movent . Tum , Imperatoris nomine, inia qua per orientem, & acerba vulgantur

edicta r Athanasius , simul Episcopi

Athanasio consentientes, sedibus moveantur suis : Ecclesiae illis tradantur, quos Eusebiani statuissent: his pareant, atque cum his consentiant populi, a que Urbes: repugnanteS, extrema Omnia patiantur; bonorum direptiones, cruciatus, exilia, caedes . Ad haec jussi Provinciarum Praefecti, atque militiae duces,uti lictores, arma, militeS, pete tibus Eusebianis prompte suppeditarent. Ita demum Ariana conjuratio,que hactenus dolo magis fraudibusque pugnaverat , exinde nacta Principem , &Imperium, tu perniciem Religionis,a

mala ferro prodiit. .a2I. Quae autem fecerit Arianorum armata crudelitas , & furor praevalens, horret animus memorare, & manus in

scribendo haeret . I Gregorius in m

50쪽

Eunucho, ac Duce Balecio, hominibus sceleratissimis, stipatus armis, atqui militibus , Alexandrinam. in urbem spopulatoris in moremi, improvisus irruit , ac furibundus: cui Eusebiani deriderant in mandatis, ut per incendia &caedes, Ecclesiam occupareit Athanarsum Episcopatu, atque anima eAueret: Fidem Nicaenam popularetur ejus fidei tenaces igne ferroque absumeret.

Sed Athanasius, ab illa ruina divinitus ereptus, evasit: plebisrae, templa, Ale xandriae pars melior,furoris prςda sue te : Nam qui fidem i vita & fortunis, poti orem haberent, ji. vi & armis miserrandum in modum oppressi sunt: immisse in eosdem turmae armatorum: Iud si, Idolorumque cultores , ac pessimi quique jussi, ut in eorum domos, fortunaS, liberos,animas, in virginum pudorem, matronarumque honestatem, pro libidine grassarentur. Tlim direpta Tem pla , & impudicitiis caedibusqux conscelerata : subversie arae; data canibus Sancta; caesi Sacerdotes ; nudatae Virgines; raptatae crinibus Matres familiarum: Spumant viae, sanguine baptizato:

SEARCH

MENU NAVIGATION