Specimen Orientalis Ecclesiæ a Concilio Nicæno primo usque ad Constantinopolitanum generale secundum. Ab alumnis Collegii Græcorum exhibitum ... Authore Jo. Baptista Salerni Soc. Jesu ..

발행: 1706년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

Constantius, sublato pratre, 'deh8llatoque Magnentio ; caeteremtimque conjutatorum deIetis armis Utroquo Imperio potitus est . Tune levem Principis animum,aspirantis fortunae aura multo extulit insolenti iis i scintillam

que omnem si qua superierar γ bonae

mentis extinxit; namque primo, immemor mortalis conditionis, attemi sibi nomen ad stivit; ab Eusebianis, ea in re, usus assentatoribns; qui,quam pilis

Dei eripere nitebantur a ternitatem , eam mortali fluxoque tribuere , nihil pensi habuerunti itim eam animo concepit cy) amentiam, Fratri omnia mala obvenisse, ob studium Catholicorum sibi eontra, rebusque suis haelo de scendisse felicitatem , ob tutelam Ariani qua demtim obcaeeatus opinione, constituit animo, sub Arianae perfidiae jugum occidentem simul & orientem subjungere; Athanasium quam primum

jugulare ; delere genus omne Catholicorum: tam facili negotio in amentiam selicitas humana degenerat. - 39. Igitur ea in sententia obfirmatus Connantius; vulgari edicta indicique omnibus co jubet Placere AEterera

72쪽

tat via , uti Episcopi ex omni Mundo in Athanasium subscribant: iidem , atque ubique simul Populi Atianorum

recipiant communionem: qui dicho audientes miniis forent , ji compertum habeant, exiliis se , . proscriptionibus, atque suppliciis omnibus. affectum iri. Ita c5ssatus turbo est insectationis ejus, quae omnium , ab hominum memoria,

crudelissima proditur: qui turbo, solutus in fulmina ac tempestates, in occidentem simul & Orientem incubuit; omniumque serε vastitatem tulit Ecclesiarum . Ea insectatio oecidentales corripuit primum in Gallia, in conventiculo Arelatensi; i) mox in Italiae visceribus, per occasionem Mediolanensis Conciliabuli: utrobique Constan tius exules egit Occidentalium Episcoporum praestantissimos; Paulinum Τre- Erensem, Mediolanensem a) Dionysum: tum Eusebium Vercellensem, Luciferum Calaritanum , Hilarium atque Pancratium Liberii Papae Legatos; qui suamet virtute, & formidato Pontificis nomine, pro Fide & Athanasio , contra torrentem Arianorum , atque ini,

quam Principis voluntatem brachia di-

73쪽

rexerant: jisque gravidus furiis, atrocibusque consiliis, per illud tempus,videbatur Imperatoris animus, ut nemini obscurum foret,occidentem universum, Constantis praesidio vacuum, brevi Ariani furoris, sub eo Principe,praedam futurum.

bant,obnoxium sibi fore Terrarum orbem; si Liberius, cujus maxima virtuS,& summa esset in Ecclesia potestas, in suas partes traheretur . Itaque Comstantio persuadent, ut Kternitatis su et potentiam omnem eo convertat, ut illius animum in primis factioni paret: In ejus Episcopi authoritate momentum rerum situm esse; in quamcumque partem inclinaverit Romanus Pontifex , post illum Ducem Ecclesiam universam ituram: illud robur aut flecti, aut frangi oportere. Tum vero pericu losilis in capite vulnerari carpit religio. α)Iέρον -- Constantius et Mediolano, ubi tunc moram iaciebat, Eusebium Eunuchum de cujus ingenio malo pravoque,pau ca supra memoravimus Romam cum muneribus legat, qui Liberium modis omnibus in Imperatoris sententiam , ac

74쪽

CAp. I. DE ARIAN. CONIURAT. 6 Ivoluntatem trahat. Ubi Romam venit infamis semivir, apprehensa Liberi i manu, annue AuguHo,inquit,subscribe in Athana ,accipe munera,quibus teternus noser Imperator prosequitur In dignatus ad haec Ponti sex, negat aut spe, aut prece , aut pretio induci posse Christi vicarium, ut eum virum damnet , cujus integritas, tot experimentiS,& quaestionibus mani sesta, in medio jam esset posita ; & quem praesentem ipsa eadem Romana sedes tanta nuper celebritate absolvisset: nunquam futurum, ut Eusebianorum genus perfidum, sceleratumque, Romano Episcopo utatur aut perfidiae socio , aut sceler urn suffragatore. Tum I) Eunuchus, desperans muneribus posse violare virum aequi, justique tenacissimum; spirans minas, atque furorem, e colloquio discessit; munera Imperatoris in Principis Apostolorum Templo suspendit. Liberius contra ea re cognita, cedituis asperrime castigatis, Constantii munera extra Templum,liberrima fortitudine, projicit. Haec ubi rescivit Imperator amens ira, extremum facinus aggreditur: a

75쪽

Mediolanum duci Liberium jubet. Quo intempesta nocte abducto in luctum Roma repent habiit: & facta est quasi vidua domina gentium. Tunc nutare Petri stabilis sedes, ipsaque Fides tremere, veluti e suo eardine, vis est. Mediolani i Constantius iterum Pontificis animum pertentat: liberrime repugnantem,exulem Beroeam pellit . Felix 3 inRomanam sedem intrusus est. Tum etiam Osium Cord bensem aggreditur Imperator ; suggerentibus Arianis; eumque senem aetate, fama, gloria gravissimum, tum virtute, rebusque gestis ubique clarum, ab Hispania, per summos labores, saepius abductum, frustraque saepius tentatum, in urbe Sirmio,exilii quodam genere,detineri jubet. Atque haec in Occidente agebantur. I. Eodem tempore, Eusebianorum arbitrio, Oriens Universus agitabatur. Athanasium quaesitum ad necem, dirisq;modis exagitatu n in fugam a Sitnt: cujus fugae deinde Sanctus Episcopus scripsit apologiam : Georgium 6 G1 licem, e summis fortunae,ac vitae sordibus eductum , nutritum sceleribus ho-- - ' minem,

76쪽

CΑm I. Da ARIAN. CONIURAT. 63minem , ad omne facinus projectissimum, impium, inurbanum, illiteratum, furti reum,& ea causa profugum, ingenio,crudelitate,moribus,Gregorio longe pejorem, in Athanasii locum subst

tuunt: Alexandrinam Ecclesiam , a que urbem , igne ferroque vastant: insectationes,per nefarios Prssectos, Di ces, & Comites, Diogenem, Syrianum, Heraclium, Faustinum, Cataphronium, atque alios, horrendum in modum i

regrant : AEgyptum totam, alia seu Orientis Provincias, luctu, funeribusq; miscent:scelera sceleribusi caedes caedibus cumulant. Hoc passu tempestat illa, Orientem simul, & occidentem perfidia, vastitas peragrabant.

62. Hic vero novus rerum ordo sese mihi panderet, scribendumque plurimum foret , cum de Ursacio, ac V lente in deterius prolapsis; tum de Pli tino, rebusque Sirmii gestis; atque do . Arianismi foedo, numerosoq; in Aria

nos divortio:praeterea de Aetio & E nomio, & Eudoxo ,& Acacio, aliisque ejus genoris portentis plurimis: ad haec de tra diis involuti sumis, mirisquω

77쪽

contro Arrana Taron. ann.

6 SpaciMEN ORIENT. ECCLEs. casibus, per illud tempus, earumque rerum causa, in oriente excitatis r Verum eorum aliqua ad sequens caput rejicio; alia praetereo'; namque brevitatis mihi prae rebus omnibus, habenda ratio est. 63. Quae autem post haec evenerint vix possum commemorare; cum eorum funestissima recordatio,admiratione pariter, ac dolore, defixum animum teneat . Nam, tot sceleribus, tantoqu Catholicorum sanguine , non dum expleta Constantii saevitia , iterum majo

riq; impetu I) Osium Syrinii, Liberium

in Beroea exules aggreditur: Conciliorum Praesidem Osium , senio laboribusque confectum, cruciatibus indignum in modum torquet: Summum ca) Dei Sacerdotem Liberium, aerumnis omnibus urget; tantaque scelerati Principis violentia fuit,ut hae Religionis columnae solidissimae , non sine magno motu generis humani, concuti visae sint: Eo enim premente,primo viribus,mox animo debilitati, tandem memorabili humanae imbecillitatis exemplo, altissimo Dei judicio, fortes Israel η ceciderunt. Osii casus praecessit, stupente Terrarum

78쪽

orbe; paulo post Liberii defectio est

consecuta;ad cujus ruinae strepitum, Ecclesia tota contremuit. Alii quoqu per idem tempus , pejori casu , sed minori fragore, conciderunt. q. Sane Osii casus multo gravis, ac miserabilis fuit; namque ad eam fidei formulam demisit animum, quae in ur

be Syrmio i secundo instructa , atque Ursacii ac Valentis additione ca) pej iis

cumulata , omnium sce i eratissima proditur: qus fidei formula 3 , Usiae, ac tam Homousii, quam Homo eusii metionem fieri vetabat: quin etiam,Patrem majorem , Filium subiectum statuebat: quibus deliramentis , mera Arii insania haud obscure continebatur : quam Obrem jure ab Hilario,Ossana blasphemia ea vocari formula consuevit. An subscripserit Osius in Athanasium 2 res mihi obscura esse videtur: an ab eo casu emerserit ξ duplex fama est: quid an negarunt, contendentes, in perfidia obstinatum miserε periisse et nos contra,

s Athanasio,& 6 Augustino acquiescimus, qui erexisse se Osium, atque in Ecclesiae sinu , & societate diem objisse saepius, praeclari Emeque testantur.

29. Epiphan.

79쪽

s. Quod ad i Liberium pertinet

se accepimus . Cum Beroeae exiiij tq-dio, annorumque pondere, ac metu intentatae mortis miseph pressus, Romae desiderio irrequietus arderet: cumque his undis aestuantem a Fortunatianus Aquileae, ac Demophilus Beroeae aeter num execrandi ,Vehementius aggrederentur ; faedus tandem cum Arianis , pro libertate , ac reditu , victus animo

pepigit: tum Beroea Syrmium reductus , ibi male pactam fidem , vulgatis etiam ea de re litteris, pejus exoluit rsubscripsit in Athanasium,demisit se in communionem Arianorum , oblatamque a Demophilo fidei formulam , non ea manu, qua Constantii munera extra templum projecerat, obsignavit: 6. Sed quod attinet ad fidei 3 formulam a Liberio receptam, longe alia ea fuit aboliana, & ab illis omnibus, quas Athanasius recenset; sed ex tribus formulis constatam illam, probati scriptores memorant: ex ea nimirum, quae contra Paulum Samosatenum,& ea quq in Encaenin Antiochiae, & ea demum quae apud Syrmium contra Photinum

pridem prodiderant. Sana quidem ac plane

80쪽

CAp. I. DE ARIAN. CORIURAT. Qplane recta ea formula videri potuit , si verborum dumtaxat habenda ratio foret;nam errorem continebat nullum, eo solum nomine flagitiosa , quod in eaHomousij metio, silentio premeretur, tametsi ut illa erant tempora, eo ipso in silentio momenti multum inerat. Sed Liberius etsi Homousion, cocordiae causa dissimulaverit, aliam tamen ab illo fuisse professionem exhibitam , aut hoc est Soetetomenvs ; qua professione eos

damnabat, qui Filium non o vi

Multa de Liberii lapsu turbant scripto- ις 'res novi, quorum tententiis excutiendis, haud illibenti animo immoratus fuissem ι sed non erat hic locus . Duo interim apud se statuat lector et alteru

in Liberio quidquid deliquerit non

Romanum Pontificem,pro munere pri mar Sedis agente; sed hominem tantum pro fluxa mortalium conditione, peccata : alterum, hunc ipsum hominem Uberium a erectum casibus suis , ve- Ilia e t 'ritatis tutelam iterum suscepisse,& post alba u.Hilae. quam Romam rediit,ad pristinam quo cφος. Ari ''que animi fortitudinem rediisse: nam 'postea,quoad vixit,pro fide ac Religio-E a ne

SEARCH

MENU NAVIGATION