장음표시 사용
321쪽
ret, tantum infamiae ac dedecoris collectilium puerum Alcibiadem , quantum
eluete vel longillima vita non posset. inodsi verum fuit de puero, cujus aetas per imbecillitatem obnoxia est ludibrio alienae lia bidinis, nullius est negotii judicare quod fuisset Atheniensium judicium de viro, qui puerorum infirmitate ad explendam
Cum ergo neque in scena in histrione is neqtie apud judices ab accusatoribus infensissimis , ne in suspicionem quidem
tantae turpitudinis vocatus suo tempore fuerit Socrates, non video quid causae fuerit , quamobrem reus a posteris agereturis
Fuerant enim ii homines nec in inquirendo segnes , quippe quos aut livor.aullodium stimulares , nec in agendo, dissoIuti. Multa in eam rem dici possent de per versitate hominum , qui inter sapienti sinos ex omni antiquitate viros quaereren auctores flagitiorum suorum : aut de Po rarum licentia , qui lacerarent vel optimos atque ipsi virtuti invidiam quaererent : aut de Christianorum denique D
chorum ingenio, qui religionis nostrae dignitatem praestantissimam illam quidem aedivinam, aliquanto illustriorem faceceis
322쪽
m moritas Sismatis. posse crediderunt, si quam deterrimoscerent eos, qui Vitam egissent priusquam lux illa caelestis hominum generi affuiassset. Quo ex numero cum nonnullos
excerpimus , tum praecipue Justinum illam , qui virtutum splendore vivus , sanguine tuo rem Christianam moriens co
firmavita Nam is & magnifice laudavid Socratem, & plura etiam de illo dixit sequam licere Chiistiano Theologo multi arbitrentur. Sed haec & plura cum ime. niri facile possint, non invit, praetermitti
Jam quod dixi plures esse causas, cur ab ejusmodi turpitudine ac labe alienus
habendus esset Socrates , id omnium ejus sermonum , qui varie sunt & copiose scripti a Platone & Xenophonte, testimonio eiscitur. In his litera nulla est , quae non dirigatur ad virtutemi Ea ipsa nequitia, quae in Republica subinnuitur lGlaticone, severissime a Socrate condemnatur. Eius operis Rempub. dico 'qub extremos libros legerit , ac praecipue n num; qui legerit item Phaedonena, aut Phialabum , in quibus Voluptates omnes quae sensibus capiuntur studet omni cura pro-sigare , is quam magnae , quam graves
causta sint absolvendi Socratis, judicabiti
323쪽
Cujus vero doctrinae studio iuvenum animos solitus erat inflammare Socrates in colloquiis , hanc illum vita & moribus, filis exprellisse probat invicte, etsi nimium sertasse diligenter, in Convivio extremo Alcibiades ; ubi ea de se ipso dicit ebrius, i quae sobrius numquam sane dixisset, ne- . que quisquam nisi ab homine ebrio satis honeste audire posset. Unde clarissime
intelligas id quod est de Alcibiade pro
ditum a Cicerone, in libro quem de Fato oonscripstia Α quo enim contemptus fuisset Alcibiades , ab eodem amari nihil posse
judicabat. Mirabilem vero agnoscere nos' oportet Platonis industriam , qui uni coeexemplo posteris omnem calumniandi S cratis causam eripuin. Recte Quintilianus Instit. Orat. lib. VIII., cap. IV. Nec mihi sidetur in f orio Plato cum Auibiadem confitentem de se quid a Socrate pati volu rit , narrat, ut iliam culpa et hac tradidisse :η sed ut Socratis invictam continentiam semderet , qui corrumpi spem dissimi hominis sam obvia voluntate non posset. Itaque Plutarchus , qui mores gravissim
morum homi um notar accurate , etiam
cum ad amoris libidinem deficinant, ut observare pronum est multis in locis, ac praesertim. in Themistocle de Mistido,
324쪽
quorum rivalitatem inde natam refert ex
Chio Aristone , quod uterque formosi ejusdem pueri amore tenerentur , si tamen id est credibile de tantis viris , ac praesertim de Aristide) & eamdem severis
si me condemnat, iit videre est in vita D
metrii : iden, in Alcibiadis vita cum de illius & Socratis familiaritate disserit, ne suspicionem quidem flagitii ullam inducit,
quam amoveat. Quod , qui Plutarchum norunt, intelligunt pro isto esse qualiber apologia efficacius. Refert idem dictivis Cleanthis Philosophi , qui cum videret aa optima sapientiae instituta accurate fictum a Socrate Alcibiadem , declinare tamen ad vitium , dc adulatorum blanditiis com rumpi, dixit vere, sed impudentius quam
hic Latine verti debere existimem , nonnisi aurium delectatione teneri Alcibiadem a Socrate, cum sensus eiusdem alios alii v luptatum illecebris occuparent. Piget in re tam perspicua tam multa dicere ; sed nimirum danda fuit haec explicatio veritatis, vel perversis quorumdam h6minuni moribus , vel ignorantiae ali rum , qaos sua pietas ad errorem & injustitiam abducit Sed quia Socratis familiaritas eum junioribus fecit ut pateret ejiu vita nul
325쪽
Diatriba m. dicentiae posterorum, ea mobrem , cur ea familiaritate uteretur assultae, paucis est: hoc loco aperiendum. Solebat scilicet, quantum in ipso erat, omnes ab errore ac vitio traducere ad veritatem de virtutem: quod cum ita confirmatae aetatis viris, in quibus essent Confirmati errores de vitia , facile non esset, in iuvenibus agi utilius posse judicabat. Pendere enim censebat a prima morum testitutione vitam omnem:&, ut fruges in semine , sic primis j diciis contineri omnia quae ad reliquum
vitae curium pertinerent. Faciebat igitur duo Socrates: nam ut noxias quasdam herbas ex agro aliquo, sic ex animis iuvenum
evellebat opiniones pravas, quas vel a pallentibris primum acceperant, vel deinci a Sophistis: & eliciebat innata in ei; semina virtutum, arque ad bonam frugem adducebat. Cuius rei testes appellat ipse in Apologia eos, qui do strinam suam juvenes imbibissent, erantque tum cum accusaretur , aetate prove stiores. Ergo ut con-
filium seum perficere facilius posset, ut est flexibilis ad omnem vitae habitum conjuncta cum bonitate sapientia, mire se a commodabat ad iuvenum consuetudinem v 'fingebat se ac flectebat tantum non ad eo-
xum mores ; derideri se ab iis aliquando
326쪽
ν36 Dembribus Socratricpatiebatur, ut patet ex Menone, &rorem , si Diis placet, etiam, esse se non ita libenter sinebat existimari : sic tamen ut ab iis initiis profectus, desilieret in gravi simis praereptis, sapientiae, ut in Charmide de in Convivio videre est. . Patere iam cuilibet spero, quid causae
sit, cur & crebro cum Juvenibus versatus se erit Socrates, de cur eum inducat Plato ita cum eis disputantem, ut fortasse non sitis abhorrere a deliciis videatur., D quo diximus, , ut opinor, satis ad persu dendum quid sentire nos oporteat, & hic ,& tum cum egimus de Socratis Ironia. Hic autem, locus postulare videtur udoponamus quid sit quod ait non uno im loco apud Platonem Socrates, scire se ii hil nin τα ἐρωτικὰ , sive ea quae' ad reS ama torias pertinerent. Cuius quasi aenigmatis vera est, haec &. facillima , ut quidem videtur , explanatio, duabus partibus conia tans, qua scilicet ratione amaret ipse, tum quid alios de amoris vi & natura doceret. . Amare nihil est aliud, quam bene velle. Qitae qui distingunt, viderint quomodo se ipsi intelligam. Fecit certe Catullus in amatorio carkine, his vcrsibus :Amantem .injuria talis
ogit ama e magis ,sed bene vesis minasia
327쪽
Diatriba III. 3 7 Atque id, ut varia est 3c parum sibi constans cupiditas & amoris libido, possit Gitasse non intelligi quidem plane , sed
quasi divinari quale sit in rebus amatoriis. Accurate autem δc vere si quis loquatur, intelligi non potest. Maneat igitur idem esse bene velle, quod amare. Qui autem bene vult alicui, id illi adesse vult, quod optimum esse judicat: quod qui non velle tantum , sed effcere potest ac praestare , is veluti artem benevolentiae habere dici merito potest : is scire ἐρωτική : quo in genere excellens fuit Socrates. Curabat enim eam in homine partem quae optima est & quasi divina, eamque certissimis de vero ac bono judicandi regulis instruebat. Ita vero artem illam amandi suam ad aliorum utilitatem exercebat, ut eam cum ipsis omnino communicaret : id est, non praeceptis modo quibuslibet , ut veteres
ante illum faciebant, quorum jactantur in vulgus dicta sapienter, eu erant inscripta in templo Apollinis Delphico ; sed disciplinam tradebat integram , quae partibus
omnibus constans omnem vitae rationem complectebatur. Haec autem erat, quatenus spectabat ad alia orem , unde partes ejus aliae adduci poterant, ad virtutem c gnoscendam totoque animo amplecten-
328쪽
3 3 8 De moribus Socratis. dam. Amor nonnisi Pulcri est : nam gead Pulcrum sponte sua fertur, & acquies cit in Pulcro. Pulcrum autem est id in quo apta sunt omnia , & ad naturae perfectionem atque absolutionem ordinata , id quod vidisIe Stoici non immerito videntur. Elucet id maxime in animis , quorum natura simplex mutationem non admittit: in corporibus vero, quae ne puncto quidem temporis in eodem statu sunt, viκ habet ullum locum. Ergo animorum Verus est amor, & idem proprie solus. Αtque hunc conciliandi duplex est via, uti docet in sexto de Republica libro SocrareS : nam aut ex rebus quae oculἱs usu
pantur, & habent aliquam similitudinem pulcritudinis, gradum sibi quisque facere potest ad eas , quarum pulcritudo solius mentis oculis perspici potest, & ad fontem caputque ipsius Pulcri: quae meth dus Geometrarum est; quam quidem viam ac methodum adsequendi Pulcri commonstrat ex doctrina, ut ait, Diotimae Socrates in Convivio. Aut a contemplatione Pulcri ipsius, quae Graece Pulcri, species Latine dicitur, descendi potest ad cognos.cendam sermositatem quae inest in aliis rebus: quae methodus Dialecticorum est;
quod iter ipse destribit in Phaedro. Qui
329쪽
Diatriba III. 3 3' autem ad illud admirabile spei hacillum semel admissiis speciem ipsam Pulcri animo adspexerit, nae ille parum curabit inferiora omnia, neque mortalis ullius rei Dimositate capietur: proponetque ille idianum sibi, ut & in colpore & in animo habeat omnia quam ordinatissima : cui formae ac regulae nihil est tam contrarium, quam quae oritur ex voluptatibus ac libidine mentis perturbatio. Id enim ea est in animo quod morbus in corpore. Itaque a Philosophis Graecis πιι γε, a Poetis Tragoediarum scriptoribus appellatur. Haec erat Socratis disciplina : ex cujus praescripto vitam ipse suam componebat, instruebat aliorum. Sic amabat, sic amare Socrates docebat. Ita erat peritus in
ρωτικο ς, sive rebus amatoriis. Ita cum
nihil de ceteris rebus scire se profiteretur, id unum affirmabat scire se, et quod idem erat ac si dixis et scire se ea
quae ad rectum vitae ordinem regendosque mores , uno verbo quae ad virtutem pertinerent. Confirmabat autem omnino suam :hoc de argumento sententiam, neque du- lbitare se unquam dixit in iis quae specta- Tent mores ac vitae institutionem. Et quod verbo dixit , re comprobavit. Cohibuit enimvero assensuin in Physicis; vel potius
330쪽
3 o De moribus Socratis. Physica, quorum ut pote in horas in tabilium, nullam esse scientiam existimabat , penitus omisit. Nusquam haesitavit in moribus, ad quorum cognitionem Cum
nonnisi Dialectica duce pcrveniri possit , Dialecticam adhibuit accuratissime. Neque ullius umquam Pbilosophi fuit disciplina cohaerens magis & partibus suis omnibus compacta & coagmentata. Patet hocicum ex uno Platonis de Justitia dialogo, qui decem libris comprehensus Respublica dicitur c quamquam oc in aliis bene multis , ut in Phaedone, Phaedro, Gorgia , Philebo, & caeteris, idem omnino planum est) tum ex quinque Xenophontis libris, in quibus complexus ille est accuratam di istorum a Socrate memoriam, ubi Socrates omnia prope ex animi sententia nec simulate nec dubitanter asseruit. In
quo saepe subit mirari, cur Cicero dixerit in primo Tusculanarum Quaestionum libro Socratem illud suum ut nihil affim
Tet, tenuisIe ad extremum, atque idcirco pronunciare noluisse perorantem amId judices , in Apologia, utrum homini melius esset vivere an mori : quasi Socrates nihil assic mallet in vita. ἰQuod etsi non omnino constanter dicit de Socrate, tamen Malias sentire se Cicero indicat, de in exor
