장음표시 사용
301쪽
DIATRIBA PRIMA.DED MONIO SOCRATIS. SOcRAτεs in Theage proprium sibi
fuisse ait signum quoddam cujus admonitu atque impulsu non quidem ageret quidquam , sed quae noxia essent, ea vitaret. In quo quid sibi velit, cum res pertineat ad plures Platonis locos, operae pretium est haec diligenter inquirere. Notandum est primo non dicere Socratem adesse sibi aliquem , cujus instinctu aut alloquio regatur, sed signum quoddam δημένιον. Ut autem divinum id dicimus,quod a Deo proficiscitur;&humanum quod proficiscitur ab homine ; ita δαιμονιον, cui nomini nullum latine nomen respo det, dicitur id quod a daemone aliquo sive genio provenit. Non est itaque in hac enunciatione , iamonium Socratis, daemonium nomen, ut aiunt, substantivum,quemadmodum legitur inPsalmis, Omnes dii gentium damonia : sed est nomen , ut Grammatici loquvnrur, adjectivum, quemadmodum divinum aut humanum adjectiva sunt. Uno
302쪽
3I 2 De damonio Socratis. Jam videndum est quid nomine daemonis intelligat Plato. In Convivio So- crates ex Diotimae, ut ait, doctrina, quae est eadem in Timaeo, medium quid esse ait Deum inter & homines, daemonem: quae acceptio hujus vocis tota est a Philosophia. Apud Homerum enim , qui dii
sint, iidem appellantur daemones. Atque ut altius perscrutemur sententiam Platonis,stpremum numen quoddam ac Deum esse confirmat, in quo perfecta sint omnia. H unc esse exemplar omnis boni, atque animam hominis hactenus esse bonam quatenus accedit ad illius similitudinem: ad quam ut illa perveniat , scientia omnino & perfecta rerum cognitione in D tructa sit necesse est : quod cum e enerit , tum animam ipsam quasi Deum ap-
pellare non veretur. Cum vero non accuratissima rerum
scientia, sed opinione vera ducti agant plerumque vel sapientissimi hominum , tum exitistit illud quod divinum quidem non est , sed , quod est interjectum inter scientiam, quae Dei propria est, ac hominem sapientem quasi Deum em-cit & ignorantiam, quae vulgus hominum inter bruta animantia quasi relegat. itaque apud Platonem Timaeus datam
303쪽
Diatriba L 3 ah animam homini quasi daemonem domesticum quo regatur.
His ita explicatis consectarium est μονιον dici id monitum, non quod a perfecta scientia, quae proinde nil squam est obnoxia errori, sed quod proficiscatur ab opinione. Hinc non est dissicile definire cur dicat
Socrates in hoc valere it μο νιαν illam significationem , ut se cohiberet ab agendo, non autem ut ad agendum impelleret. Agere enim ex opinione, non est sapientis ; retrahi autem ab agendo non nisi ex
opinione saepe possumus. Alioqui habenda
esset eerta futurarum rerum cognitio. Sufficit igitur ad non agendrim aliquid, pr ve agendi periculum , quod numquam abest, nisi certissima adsit scientia. Atq aent hoc in exemplo fiat illustrius; cum adhuc esset puer Alcibiades, causa nondum erat Socrati ut cum eo de rebus philosophicis disceptaret. Valde enim in incerto erat an intempestivus de rebus seriis dis putandi labor odium Philosophiae in puero ac fastidium excitaret. Abstinuit itaque
Socrates vetitus , ut aiebat , monitu μον ω : cum autem jam adolevis et Alcibiad s, tum incoepit Socrates serio cum
illo agere, id quod licebat per silentium
304쪽
De damonio Socratis. δαιμον ου monitoris. Verum enim erat e cellentem naturam Alcibiadis retraherea vitiorum contagione, S ad virtutem impellere ; quod non sine fruehu factum a Socrate declarat ipse Alcibiades in Co
Atque id quod dixi de Alcibiade a
commodari omnino potest ad alia exempla omnia quae passim occurrunt apud Platonem , de sunt in Theage potissimum a Socrate cxposita, vel ex Socraticis decerpta narrantur a Cicerone in priore libro de Divinatione. Haec est, nisi fallor, vera Socratici daemonii explicatio , de quo multa multi
dixerunt tum eX Veteribus , tum eX r centimribus parum apte omnes. Nam quidam tantum non magum fecerunt Socratem , qui familiarem secum haberet daemonem cum quo colloqueretur ,' tum exstitit inter scriptores Christianos homines eruditos, a nobis longe dissentientςs, di Dceptatio quaedam sane mirabilis, daemon ille esset ex bonis geniis an ex malis. Bonum certe fuisse constat non quidem daemonem tanquam personam aliquam, sed daemonium illud monitum, quod Socratem semper ab aliquo vel malo vel periculo avocabat, opinionem veram videlia
305쪽
eri, sed opinionem tantum de rebus suis turis ac rerum eventibus. Atque utinam semper talem in nobis haberemus monitorem , quo in omni a stione vitae prude tioies essemus & cautiores. Talem omni no videtur habuisse Cicero, cum pericula Reipublicae tam accurate praevideret equod patet ex pluribus locis epistolarum eius ad Atticum. Tali daemonio utebatur Marcus ille Cato , qui Uticae, ne vultum tyranni videret, mortem sibi ipse con civit , cum imminentem , Reipublicae calamitatem multo ante clarissime denunci rei, ut' est apud Plutarchum in Catone. Τalem denique auctorem ac ducem sequuntur ii sere omnes, qui vel in procuranda re domestica , vel in administra
rione Reipublicae sagacissime id quod est
futurum solent odorari. Quod diximus de significatione vocis δαιμονιον, etsi per se verum est, neque indi get confirmatione ulla , stabilire tamen abs re non est ipsius Socratis verbis, in Apologia. Eo quippe devenerant amentiae ipsius accusatores, ut atheum illum esse dicerent, cum tamen scripsssent in accusationis formula, induci ab eo nova quaedam daemonia. His respondet Socrates in 'hune modum : Si daemonia induco, uti
306쪽
De demonio Meratis. dicitis, certe daemones aliquos esse ex ves- , tra sententia existimo : si daemones, certe
etiam deos. Ex quo loco patet, esse id non quod si vel deus vel daemon ipse ε, sed quod non a H sive divinum , sed δημαγις'. siue quod ad daemonem per
Nostram hanc de Socratis daemonio sententiam neque omnino vidit Cicero , neque prorsus non vidit. Nam in primo libro de Divinatione , cum frater Cic tonis Qti intus, qui ut Stoicus divinationem defendebat, disputavisset longiuscule de daemonio Socratis, apposite, ut ipsi videbatur ad stabiliendum divinationis genus id quod exsistit tum cum castus purusque animus ad percipiendam veritatem, quae proficiscitur a numine, praeparatus est, Cicero ipse in secundo ejusdem operis libro disputans ex Academicorum discipli- .na contra divinationem, confutansque rationes & exempla quae frater attulerat in primo , ad exemplum Socratis nihil res. pondet. Vidit nimirum vim illam in Soacrate divinam filisse nihil praeter prudentiam et idque colligi posse ex ipsis fere verbis quibus disputantem induxerat fra-rxem Qtiintum. Quocirca non mirum esse
debet ejus in secundo libro de hac aucto-
307쪽
rIrate silentium. Quamquam enim sunt quaedam ex illo libro injuria temporum depriclita , tamen ea quae absunt non videntur habuisse responsionem Ad id quod de Socratis daemonio Quintus in medium adduxerat. Sed non satis, uti quidem a bitramur , enodaverat Cicero, quae vis subesset huit voci, daemonion, quod idem esse ac divinum censebat, uti patet omnino ex iis verbis Quinti: Hoc mirum est illud, quod de Socrate accepimus, quodque ab imo in libris Socraticorum sape dicitur , e divinum quiddam, quod Daemonion a pellat , cui semper ipse paruerιt, numquam impellent, , saepe revocanti. . Falso. Daemonion enim vim divinandi suam semper dixit Socrates. Apud Platonem qxiidem certe Θειον nusquam dixit i etsi λεοῦ dixit in apologia extrema , sed illo in loconisil est aliud ac δήμων. Potuit Getsane Cicero subtilius veritatem explicare, si paulo attendisset magis ad naturam monitoris , qui erat in Socrate ,
cujus ea vis erat, ut revocaret saepe, num
quam impelleret. .Quod quid sit non nisi ex sententia nostra satis intelligi posse exis
Nunc cur aequivoca illa appellatione usus crebro fuerit Socrates, sussiciat hoc
308쪽
318 De Lenionis Socratis. loco dicere , partem hanc fuisse ironiae, quam in colloquiis plerisque omnibus, adhibebat , de qua cum disseremus ex inia
titulo , omnem ejus rationem plane, uis spero, ac dilucide aperiemus. Quamquam autem in Socrate totum id est ab ironia , non ita Socratis tamen pro prium fuit, quae ortum a se haberent .eae tribuere Deo alicui monitori & auistori, ut idem non sit siepe factitatum praesertim a poetis. Testis optimus, ut ait alucubi apud Platonem loquens more suo Socrates, divinissimus omnium Homerus ,
apud quem quae quilibet vi sua facit, id ab aliquo deo fieri dicitur. Quod confirmari potest pluribus exemplis : sed ut propius ad rem nostram accedamus, si quid pr denter & provide fit ab Ulysse aut a Di
inciae , m acceptum refertur &rinervaedem.
Idem fecit Sophocles Aiace Mastigoph ro, ubi inducitur Minerva quae Ulyssen, consilio suo de monitis instruit. Atque ut ejusdem generis innumerabilia praetermittam , quod in aliis personis finxerunt plerique omnes Poetae id in se ipsos traduxerunt alii. Inde Virgilianum illud tu Eclogis: Cum canerem reges o prasia, Crnthius
309쪽
Dratriba L 3I' Insiit, re admonuit r Panorem Tyro pingues Puscere oportet oves , deductum dicera
& apud Horatium: Est mihi purgatam crebro qui personet
Solve senescentem mature sanus equum ,
Peccet ad extremum ridendus , ta ilia
Atque ipse Socrates apud Platonem in Hippia priore sive majore, Hippiam interrogat , sic tamquam ex persona cujus dam quem habeat familiarem de domestia eum, hominem subrusticua , quique, cum lepores Si florem orationis aspernetur, id e rei unum , qui4 verum , quid falsum sit , qui homo omnem disputationis illius
Tationem, uti aliarum, cum a Socrate acceperit , suis debeat ponderibus examin re, uti dicemus in ejus dialogi argumento. In his exemplis omnibus quae ex aliis retulimus, quaeque colligi plurima nullo negotio possunt, illud tenendum est De Tum Voce ac numine impclli homines ad agendum , Socratem vero voce ac significatione sui monitoris semper ab agendo
310쪽
De ironia Socratis. revocari. Qtiod qui non satis attenderit, in alia omnia abire potius illum necesse est, quam vim naturamque daemonii Socratici perspectam habere.
DE IRONIA SOCRATIANIhil habuit in omni actione vitae propo
situm aliud Socrates, na si ut populares shos ex malis bonos, ex bonis quam optimos faceret. Quod antequam invictis disciplinae suae rationibus consequeret ar, opera ipsi duabus omnino in rebus erat ponenda.Nam sevocandi erant juvenes a studio inutilium disquisitionum , quae neque habent in se ullam partem veritatiS, oc ad informandos . naores nihil pertinent: sunt tamen ita intricatae , ita perceptu dissiciles, ita obscurae, ut qui in his aetatem omnem contriverit , nondum habeat perfectam earum scientialT .. Hujus generis omnia sunt quae Physicorum artibus costinentur. Itaque in his rudom se atque hiaperitum profit hatur Socrates. Idque faciebat sine convicio , imo saepe cum affcchata eoriam laudatione qui in iis excellere se volebano
