De capella regis utriusque Siciliæ et aliorum principum liber unus auctore Josepho Carafa c.r

발행: 1749년

분량: 533페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

eederent ad Regum exequias agendast Quamobrem ordinat a funebri equitatione , jam neque Clerici, neque Coenobitae huietaeremoniae interfuere. Omnium tamen splendidissima pompa sub Prorege Cardinali Aragonio , anno 1663. Philippo IV. Hispaniae Regi parentatum fuit. Nam in Capella Palatina lugubribus in ligniter adornata primo magnis solemnibus, praesente Prorege , celebratum est novendiale saerum : tum i di ista consueta sun ebri equitatione, deserentibus Regiis insignibus nonnullis e septem Proceribus Regni, quae deinde pegmati nobilissimo media in Ecclesia extrueto superimposita sunt, Prorex , cunctique ordines in Ecclesia S. Clarae, sacris pro defunctorum expiatione Officiis, Reique Divinae a Gregorio CDr1A Archiepiscopo Salernitano , assilientibus aliis Episeopis , peractae , interfuerunt. Fuse hanc pompam funebrem deliribunt Marcianus, & Parrinus in Theatro Proregum Neapolita

norum .

VIII. Tandem commemoranda sunt suprema officia que is Serenissimae Neapolitanae Principes Maria Iosepha Antonia , &Maria Elisabetha, CAROLi BORRONii, & MARlAE AMALI SCleinentissimorum Regum filiae , in tenella aetate vivis ereptae, superisque additae, tumulatae fuerunt. Illarum prima, paucis supra duos menses diebus nata, supremum obiit dis 3. Aprilis, anno II a. quo die, Regiis induta vestibus, sublimi in lecto jacuit ante omnium oculos in cubiculo quodam Palatii Regii eandidis holosericis splendide exornato , adstante milite Regii corporis cultode , magnaque circa lectum ardente luminu eopia. Ubi vero prima incepit noctis vigilia, exanime Principis corpusculum seretro inclusum, traditis Magno Capellano, & Praesecto Domus Regiae clavibus, quatuor Domu9 Re giae Praesecti usque ad definitum Palatii locum ., tum totidem equorum Magistri Cozaloriari di Campo ad atrium usque Palatii Regii, ubi curru vehendum erat, detulerunt: praei bantque hastati milites , famuli Aulici accensas saces gestantes, Capellani Palatini psallentes, Parochus Aulieus, Magnus Capellanus; sexque Aulici adolescentes cum eereis aecensis Re gio cadaveri adhaerebant. Tum ab AEdibus Regiis ad Ecclesiam Montalium S. Clarae, ubi Infantis cadaver humandum erat

452쪽

sunus hoc ordine Processit. Praeibat eques Magistratus ille, qui in negotiis militum jus dieit , Auditore Generale detrefereno suis stipatus ministris pariter equitantibus , sequeba-iur miles hastatus; famuli Auliei praeserebant accensas faces; Infantis cadaver nobilissimo Regio curru sex equis ducto v hebatur , & una simul eodem vehebantur curru Parochus Aulleus Crucem in manu habens, Magnusque Capellanus sacris induti vestibus ; sex Aulici adolescentes cum cereis accensis ad extra laevaque currus pedites incedebant; turma militum c stodum corporis Regis , aliique tres Regii currus, quorum singuus alligati erant sex equi , & quibus Aulici nonnulli vehebantur, claudebant agmen . Porro a Regiis AEdibus usque ad Ecclesiam instructi suere in acie milites a dextra, laevaque itineris; & in atrio ejusdem Ecclesiae Helvetii milites Praetoriani in acie pariter constitere. Venienti funeri ad Ecclesiae so res occurrerunt Franciscant Coenobitae, qui in ea Monialiun Ecclesia ministrant sacra; ibi Insantis cadaver e curru sublatum super mensulam strato subtus tapete collocatum est d inde ordinata supplieatione praeeuntibus Coenobilis, Capellanis Palatinis, Parocho Aulico, Magno Capellano, Praesecto minus Regiae, seretrum efferentibus quatuor Aulicis equorum Magistris in Ecclesiam illatum , atque super nobilissimum pegma media in Ecclesia constructum, cereorum magna copia onustum, collocatum . Quo facto , preces, sacraeque Cere moniae subsecutae sunt , quis in parvulorum exequiis indicit Ecelesia. Nocte tota , flagrantibus undique cereis, apertis Ecclesiae foribus , Capellani Auliei, & milites custodes Regii corporis circa seretrum excubarunt; hastati milites ad Eeclesiae limina vigilias egerunt. Sequenti die, ex ordinibus Mendicantium Coenobitae quampluri ini psalmorum cantu, ce rei sique accensis Regioeadaveri obsequium praestitere. De- inde ministrantibus Capellanis Palatinis, Res Divina modis musteis, solemnique ritu peracta est; cui interfuerunt ii, qui Regis sunt a supremo Consilio, quique sunt a secretis imperii negotiis, Pruceres Auli ei, belli Duces, Patres conscripti Nea politanae Civitatis purpureo Vestimento induti, Dynastae, Pa

tritii, Magistratus, universi sestivis, splendidisque vestibus

453쪽

43 Iamiisti. Denique feretrum a pegmate sublatum iidem Auli-

ei equorum Magistri ad Sacellum, ubi tumulo mandanduti erat, adsportarunt. Ibi, traditis a Magno Capellano, & Praefecto Domus Regiae clavibus, reserata est arcula, qua Principis eadaver includebatur, illudque exhibitum, traditumque Procuratori Monialium, qui harum nomine custodiendum aceepit. Aderant Proceres Aulici, Neapolitani Patres conscripti, Praelides Migistratuum, & spectatissimus dignitate,

ac virtute Marcilio Cajetanus Branconius Regis a secretis ita

negotiis ecclesiasticis, Regalisque ordinis S. Januarii Seeretarius, qui rem gestam Regique significandam seripto tradidit . Atque hoc ordine, cui Praefectus Domus Regiae, & Magnus Capellanus imminebant, Serenissima infantula Maria Iosepha Antonia in tumulum illata est. Rursuin hoc ipso anno i 7 9. die F. Martii ereptam doluimus Regno, Regiisque Parentibus Mariam Elisabetham Serenissimam, dulcillimamque Principem, quae die go. Aprilis, anno II hvenerat invitam. Gam in aedibus Regiis, ipsa obitus die, nobili tria, letho jacentem, adstante Educatrice Regiae prolis, & milite custode corporis Regii ; adveniente noctis initio, loculo inci iam, & in curru, quo Magnus Capellanus vehebatur, collocatam; eodem ordine funeris ex hastato milite, fanulitio, Aulieis adolescentulis, militibus custodibus Regii corporis, cohortibus quoque Praetorianis Helvetiis, Italisque conflui ;duplici constituta in itinere militum acie ab AE dibus Regiis useque ad Ecclesiam S. Clarae Monialium , sepeliendam ad portarunt. Ibi in funebri pegmate magnificis operibus adornato positam Clerici Aulici, militesque custodes corporis Regii, R Praetoriani, nocte tota custodierunt, usquedum sequentidie , sacris rebus de more pera his , praesentibus Palatinis Proceribus, Aulicis Matronis, Patribus conscriptis Neapolitanis, Magistratibus festiva vestimenta induentibus; postquam Magnus Capellanus, aperta arcula, inclusum Principis cadi ver Praesuli Monasterii exhibuisset, ac tradidisset, tumulata est in aedicula ejusdem Sacelli, ubi cadavera jacent germa

454쪽

CAPELLANI MAJORES REGNI SICILIAE.

I. URATER IOANNEs DE Nusco Benediistinus Congregati Γ nis Montis Virginis, una cum B. Guillelmo illius fundat ore , & aliquot ejusdem Instituti sociis Panormum accersitur a Rogerio Rege , ad instituendam Benedietinam familiam in Monasterio, quod prope Regium Palatium Rex construxerat, quodque ab his Monachis eremiticam vitam ducentibus dictum est S. Joannis de Eremitis. B. Guillelmo in Montem Uirginis reverso creatur primus illius Monasterii Abbas , simulque a Rege declaratur Consiliarius, familiaris, Major Capellanus, ac suus Pater & Consessarius. Ita legitur in dipi mite fundationis & dotationis illius Monasterii dato a Rege Rogerio anno II 8. quod extat to. a. Siciliae Sacrae novissimae editionis ait, Statuentes, ut idem Abbas semper in omnibus festinatibus solemnibus tamquam praecipuus Capellanus -- per , quem nobis Patrem ordinavimus, pecudi fimum a

fessorem ad celebrandam divina in Capetis supradicti nostri

Palatii Panormiiani Praelatri Regni nos,i exterispraeponatur . Eidem auctoritate Apostolica Rex permittit Pontificalia ornamenta . Mortuo deinde Rogerio , cum a Willelmo I. ejus filio excitatum esset aliud Monasteriuin Benedicti num in Adriano nemore: Ioannes solitariae &eremiticae vitae amans, petiit, obtinuitque a Rege, ut eo loci se conferret, ubi sanctissime obiit circa annum IIII. GUALTERius Capellanus Regis Anglorum , ab eodem in Siciliam mittitur , una cum Joanna Regis filia nuptura illelmo II. Siciliae Regi, ut hunc adolescentulum Regem liberalibus disciplinis erudiret. Hinc Petrus Blesensis ep. 66. hule Gualterio scribit: Settis , quod Dominus Rex Siciliae per annum discipulus meus fuit, qui ct a vobis per eatoriae, at que litteratoriae artis primitias habuerat. Ex eodem Pet roBlesenti colligitur , Gualterium sui si e Willelmi II. Majorem Capellanum . Nam in ep. Io. ad ipsum data, ut moneat, iadeterreat Regem , ne indignum quemdam praeficiat Ecclesiae Agrigentinae, ait , illum exercere ministerium pastorale, Regem esse illius ovem, Regis custodiam illi esse commissam,

455쪽

illumque rationesar reddere debere animae Regis. Haec epistola conscripta est paulo post Willelmi unctionem , ut patet ex his verbis Blesensis: doleo quod inter primitias dominatus sui , ct inter initia unmonis Regia hoc prae miri, virtus erindem consecrationis ab hujusmodi violentiis eum utinam temperasset. At Willelmus circa annum I I 66. Regia corona donatus sertur. Eo itaque temporis Gualterius Capellanum agebat. Fuit & Decanus Agrigentinus, Archidiaconus Cephaludensis, Cantor Palatinae Capellae S. Petri, Regis Consiliarius, & Cai cellarius, ac tandem circa annum II 69. Archiepiscopus Panormitanus . Plura de eo Pirrus in notitia Panormitanae Ecclesiae. Illius consecrationi in Panormitanum Antistitem, quae annuente Alexandro III. Panormi peracta est, Rex & Regina mater interfuere; ae in illius gratiam pluribus beneficiis P normitanam Ecclesiam donarunt . Diu lianc Ecclesiam adiministravit, quemadmodum etiam maxima Reipublicae negotia: Anno tandem I I9o. decessit e vivis ὁ eique secressit frater ab Agrigentina Sede ad Panormitanam translatus. III. GREGORius Mus rAccio Major Capellanus Friderici Imperatoris, Siciliae Regis. Usque ad annum Iao6. nulla alterius Majoris Capellani mentio occurrit in Regiis libris, aut Siculis Historicis. At eo anno, cum oblimet Stephanus Pa-ehensis, &Liparensis Episcopus, Fridericus Rex,& Imperator concessit Casale S. Luciae de Milatio, quod erat juris Ecelesiae Pactensis, quodque suis deliciis deputaverat, Grego rio Mustaccio Magistro Capellano Regalis Curiae. Exinde haec Ecelesia adsit gnata fuit Majori Capellano ; ae ad nostram usque aetatem Abbas S. Luciae de Milatio est Capellanus Major Regni Siciliae ; atque habet in oppido S. Luciae, aliisque pagis tibi subjeistis jurisdictionem Episcopalem . Ecclesiae deinde Pactensi Imperator an. II 8. loco oppidi S. Luciae concessit Sinagrae oppidum cum juribus suis. In his monumentis Grego rius dicitur Major Capellanus cum assignatione oppidi S. L ciae, ejusque jurium, & decimarum ut legitur ita a. Siciliae sacrae postremae editionis in notitia hujus Ecclesiae.

Friderico, filio Friderici Imperatoris, qui de Antiochia ar

456쪽

pellabatur , sub Eriderico II. Siciliae Rege ex Aragonum stirpe, Majorem Capellanum egit. nomine Beneficia Capellae Palatinae S. Petri instituit, ac litem inter Guarinum de Renda Canonicum , & Minerum Clericum ejusdem Regiae Capellae definivit, ut ex tabulariis hujus Capellae narrat Pi

rus in notitia Ecelesiae Panormitanae. Episcopus deinde Syracusanus renunciatus , electioi i non acquievit, tandemque Panormitanae Ecclesiae fit Archiepiscopus an . Isos. , cui laudabiliter praefuit usque ad annum II II. U. DAMIANUs DE PALICIO genere ac virtute praestanti se

sinus ejusdein Frideriei & Petri filii Major Capellanus. Or tor a Rege ad Bonifacium Papam VIII. mittitur an. Iso a. pro componenda pace , utque Fridericus ab Excommunicatione ,& Stelliae Regnum ab Interdicto selverentur. Fuit etiam Regis Consiliarius, Cancellarius , & Regni Logotheta . Nam diploma quoddam Petri II. Siciliae Regis, quo Catana fit immunis ab hospitio militum, relatum a Pirro in notitia Catanensis Ecclesiae dicitur datum Catanae an. I 3s7. Per venerabile=n Damianum de Palitio de Messana juris civilis Professorem , Cancellarium, Capellae nostrae Magistrum Camumrum, Regni Siciliae Logothetam . Anno II o. Uicarium Regni egi se seribit Pirrus in Chronologia Regum Siciliae. Ejus frater suit, & Regis Consiliarius, ac Magnus Cancellarius . Deinde uterque Regio favore destitutus exulavit: ac Damianus mortem obiit Pisis circa annum I 3 3. alter vero Messanam reversus anno IIIo. una cum uxore, ac liberis necem ,

subiit. UI. FRATER PEREGRiNin Da. rimis ordinis Praedicatorum, germanus frater Peregrini de Paetis Protonotarii Regni Siciliae, Major Capellanus Friderici II. Siciliae Regis,& anno I 337. Episcopus Magariensis. Hinc duos habebat generales Vicarios, alterum praesemim causis Canonicorum ,& Cleri eorum Capellae Palatinae ; alterum vero pro Mazare sis Ecclesiae regimine, ut testatur Pirrus in Episcopis Mazarentibus. Orator una cum Damiano Palicio missus est ad J annem XXII. Romanum Pontificem, ut inito jam foedere inter Fridericum II. Siciliae Regem , & Robertum Neapolita

457쪽

num Regem oppida omnia a Friderico occupata, Robertor stituerentur. Obiit circa annum I 326. Hujus non extat mentio in notitia Capellaniae majoris S. Luciae de Milatio . VII. FRANciscus DE PETRO Episcopus Liparensis anno II a. sungebatur munere Majoris Capellani Ludovici Regis , ut ex publicis tabulariis testatur Pirrus in notitia Lipserensis Ecelestat. Hujus tamen non meminit Ughellius in Episcopis Liparensibus ; neque mentio fit in notitia Capellaniae majoris S. Luciae de Milatio to. a. Siciliae sacrae , postremae edi ti nis. Sed post Damianum de Palicio occurrit. VIII. FRA 'ER PETR DE PERNis Ordinis Minorum , Theutonicus dictus, Major Capellanus Ludovici Regis, an--no i Episcopus Palliensis a Clemente UI. ex praesentatio ne Regia creatur. Vir suit litterarum peritia, & virtutum exemplo praeclarus, ut ait Pirrus in notitia Paetentis Ecclesiae. Obiit circa annum III

IX. ORLANDO BRUNELLO Messanensi civi collatam Majoris Capellani dignitatem, simulque Regiae Capellae Cantoriam scribit Pirrus in notitia Capellae Palatinae S. Petri. Fuerat Uic rius Petri Episcopi Paetensis, gessitque Capellani Majoris m*nus sub Ludovico, & Friderico III. Regibus. Obiit anno I 3 33.

X. FRATER FRANCiscus DE LUCA ordinis S. Augustini S. Th. M. Ortando successit , ut ibidem refert Pirrus. Cujus officii auctoritate Canonicatum Palatinae Capellae ex oriandi morte vacantem contulit Antonio de Guerreris Messanensi. XI. FRATER DiONYsius DE MURCiA ordinis S. Augustini in Aeademia Parisensi Theologiam docuit, scripsit in libros sententiarum commentaria, fuit Magister Capellanus Regius Friderico regnante , & anno Archiepiscopus, Messarientis. Uarias obiit legationes, ut pacem inter Fridericum, &Joannam Neapolitanam Reginam conciliaret. Plura de eo Pirrus in notitia Ecclesiae Messanensis, quem obiisse credit circa an. I 38O.

XII. FRATER PHILippus DE CAsTRO IOANNg ordinis Minorum , Magistri Capellani munus anno I 363. gerebat , cui Fridericus Rex commisit, ut Clericum Joannotium

de Ripa in Abbatem Sancti Philippi de Sancta Lucia a I ii a se

458쪽

se electuin in Abbatiae ejusdem possessionem immitteret.

XIII. FRArER UBERTINUs DE CORLEONE, seu ut alii stribunt de Coriolano, ordinis Minorum, vir magnae estimationis, ac in rebus gravibus peragendis eximius, egit Magistrum Capellanum Friderici III. Siciliae Regis. Hine ei Gr gorius XI. facultatem concessit administrandi Sacramenta Regi ,& Aulicis omnibus pleno jure: cujus diploma datum an- no I 3 7 a. exhibet adingus in Annalibus Fratrum Minorum. A Pontifice creatus est Capellanus Pontificius , & Episcopus G riocentis. Anno II a. a Rege delegatus est ad firmandas foederis pactiones cum Ioanna Neapolitana Regina ἱ eodemque anno Pactens Ecclesiae pneficitur, quae conjuncta erat Li-p.irensi. Sed cum anno IIII. Ladislaus Rex Neapolitani R .gni insitam Liparensem suo subjecisset imperio , et Ubertinus adhaesit; quare Martini Regis Siciliae, qui Friderico successerat, iram in se provocavit, ac Paehensi Epistopatu abdicare coactus

est circa annum II 92.

XIV. Si ΜEON DE P Eo ordinis Praedicatorum Capellanus , & Consiliarius Friderici Regis , Quaelitor generalis de rebus Fidei in Regno Siciliae, tum circa annum l3 78. Epse seopus Catanensis. Mortuo Friderico III. cum plurimae excitatae essent in Sicilia turbae, eo quod Mariam Friderici filiam, Regni haeredem Martinus Aragonius uxorem duxisset, quas nuptias adversabatur Urbanus VI., e contra vero probabat Clemens VII. Pseudo-Pontifex: Simon in Martinum Regem populum Catanensem concitavit. Deinde cum Rege rediit ingratiam, a quo constitutum fuisse Majorem Aulae Regiae Capellanum, &Oratorem missum ad Bonifacium IX. ut tandem irae turbae componerentur , scribit Pirrus in Episcopis Catanensibus. At cum rursus Simon in Martinum conjuraret, carceri mancipatur, & circa annum I 396. Episcopatu deiicitur. Is vero Romam adiit, ibique vita sunctus est. XU. FRATREΜ ANDREAM DE PACε ordinis Minorum senetum esse munere Majoris Capellani Martini Regis anno 189 a. pluresque quaestiones a Rege ei demandatas definii se, tum ad Melitensem conscendisse sedem, testatur idem Pirrus in notitia Melitcnus Ecclesiae.

XVI.

459쪽

37 .

XVI. FRATER Niminus DE PAPALLA Ordinis Min rum Eleemosynarius, atque Capellanus Friderici III., tum anno i 397. Locumtenens Magistri Capellani Regii, Reginae Mariae Friderici filiae Consessarius, ac Major Capellanus, tandem circa annum 1 393. Episcopus Melitensis. Obiit sequenti anno. Ita Pirrus in Episcopis Melitensibus. XVII. FRATER JOANNEs DE Pi No ordinis Minorum , Catalaunus, Consessarius, Magister Capellanus , & Eleem synarius Martini Regis, subrogatur Nicolao de Papalla in Melitensi Episcopatu . In Regio diplomate, quo anno I 39 Melitensi Ecclesiae praeficitur, nuncupatur Moriper Cape lunus Capellae Domini Regis. Translatus deinde est ad Agrigentinam sedem circa annum I 398. ac supremum diem obiit circa annum IAI a. Pirrus ibidem. At in notitia Capellaniae majoris Sanctae Luciae inter Capellanos Majores Simeon de is

Puteo, Andreas de Pace, Nicolaus de Papalla, & Joannes de Pino minime numerantur: sed post Ubertinum de Corieon:

legitur.

XVIII. PHi Lippus CRispus Messanensis, nobili gen re ortus , Major Regixis Capellanus, ex Episcopali sede Squillacensi, ad ArchiepiscopaIem Messanensem transfertur anno ia9a. A Martino Rege Legatus mittitur anno II9 . ad Bonifacium IX. Papam, tum ab eodem Pontifice Nuncius Apostolicus ad Aragoniae Regnum ablegatur. Obiit anno I a. ut seribit Pirrus in Episcopis Messanentibus. Ughellius tamen in Episcopis Squillacensibus refert illius mortem ad an. I 39 a. Fuit ex ordine Eremitarum S. Augustini. XI x. FR. PHi Uppus DE FERRARio Ordinis Carmelitarum, eximius concionator, occupatis primis sui ordinis gradibus, & Romam missus causa promovendae canonigationis B. Alberti de Drepano Carmelitae, ubi etiam gravissima Martini Regis negotia gessit , creatur Episcopus Paehensis anno is i. Mox fit Aulae Regiae Major Capellanus datis a Rege litteris Catanae die II. Januarii an. I a. Tum anno I I 2. te gatione senetus est, una cum Ubertino Archiepiseopo Pano mitano nomine totius Regni apud Ferdinandum Regem in

Aragonia degentem. Ab eodem Regius Consiliarius decla

460쪽

ratur. Deinde anno I I . ad Agrigentinam sedem transfertur. Per haec tenal ora Thomana Bellacera Abbatem S. Joannis de Eremitis egisse Majorem Capellanum resert Pirrus in notitia hujus Abbatiae . Idemque Pirrus in notitia Capellae Palatinae S. Petri, Bernardum de Figuera Cantorem Regiae

ejusdem Capellae vocat Majorem Capellanum circa an. Hi fortasse ad breve tempus hoc ossicium administrarunt. XX. FR. THOMAs DE CARYsApi nobilis Messanensis,

ordinis Minorum , Patriae suae Archiepiscopus, legationem obeunte apud Ferdinandum Aragoniae & Siciliae Regem Phillypo Ferrario Episcopo Paetensi , & Regni Magistro Capellano, hoc munus Majoris Capellani a Rege obtinuit. Deinde Ferdinandus re comperta declaravit datis litteris Caesaraugustae die I 3. Maii an. i i . quod cum ossicium Magistri Capellanatus Regni Siciliae a Martino Rege concessum fuerit Episcopo Paetensi: nosirc intentionis numquam fuit de dicto offleio alicui pronvidere eum juris alieni praejudicio . Attamen Thomas Chrysaphius donatur titulo Majoris Capellani in quibusdam litteris soannis Insentis Siciliae Proregis an. I I 6. ut refert Pirrus in Episcopis Messanensibus. Fuerat etiam Archimandrita, vixitque ad annum I 26. XXI. JOANNEs DE STEpMANO Monachus Cisteretensis Abbas S. Mariae de Altofonte, seu de Pareo , & simul Regius Magister Capellanus, ut legitur in notitia Capellaniae majoris S. Luciae de Milatio , anno I a XXII. GUILLELMus UiTALis Cantor Regiae Capellae in quadam Bulla Eugenii IR data anno I 3I. nuncupatur Ma jor Capellanus Regius , ut testis est Pirrus in notitia ejussienu, Capellae. XXIII. IAcosin Pomus, Messanensis Archidiaconus , Alphonsi Regis Major Capellanus , creatus Pactensis Episcopus

anno I 38. tum ad Metropolitanam Messanens ranslatus anno I 9.Obiit eodem anno.De eo Pirrus in Eccletia Paetensi. XXIV. Pu Cius DL PALiCio , clarissimo genere natus ,

Canonicus Messanensis, Abbas S. Philippi de S. Lucia , &Major Capellanus Alphonii Icegis , a quo declaratur immunis a collectis super Ecclesiasticis persionis, atque Ecclesiis impositissDiuiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION