장음표시 사용
21쪽
m dicinae, ad studiosis vcritatu,
quando dediscere . Nam ita natura coparatum est ut aut nilquam, aut omnium certe difficillime eorum quae a tenera aetate hausimus,obliui-Lib.I. scamur.Siquidem natura, Quintiliano teste,tenacissimi sumus eorum quae rudibus annis percipimus, 3: haec ipsa magis pertinaciter haerent,quet deteriora sunt.Perinde naque ut sapor quo noua imbuimus durat, lanarumq; colores quibus simplex ille cador mutatus est, elui no pos sunt, ita aegerrime ea quae ab ineunte aetate, &a teneris, ut aiunt, unguiculis avide didicimus, cxtirpantur,&sunditus tolluntur. Hinc quum in eluedis quae semel insederint vitiis, labor difficultasque sit, grauiusque dedocendi quam do mothe, cendi onus existat, haud imprudenter Timo-- ctar G theum olim musicum secisse costat,quod a dis- a .is cipulis ab aliisprius parum apte institutis, duplicem exegerit mercede, unam equide ut bona artis doceret,alteram ut dedoceret ineptias.
I ueniles animi Ooptimis inisbuendi.
IHIL in vita humana pericul nihil tam pestiles, nihil dense aeque magis detestadum, quam te-
neros iuueniles'; animos his im-ibui, quae operaeprecium fuerit ali
22쪽
cis lacte errores fugit,inque prauae doctrinae secta educatus est, Galeno autore, geminum tempus necelsarium sit, unu in quo errores prauas que opiniones dediscat, alterum in quo melioribus se exerceat, cosulto secerint medicae professioni nomina daturi,si iis no assileuerint,quae olim rursus dediscenda erut. Id quod eo magis conabutur,quod Hippocrate teste, vita breuis, ars vero medendi longa sit. Quapropter minime comittent ut temporis occasione, quae praeceps admoduexistit, in nullius momenti rebus, iisdemque deterrimis, addiscendis temere conterant,sed optima sibi potius primum discenda
proponant, ne olim in dediscedo multo maiori quis discendo opus habeant opera . Multo nanque consultius est primum ea quae optima sunt,etsi minima etiam videantur,haurire,ut scilicet deinceps quum peiora dediscenda essent, animu maioribus applicare integrum sit. Tum vero optimam discedi rationem sibi proposuerint ubi a purissimis fontibus potius quam coenosis rivulis, lacunsise putidis, praestantissimae artis medicae rudimenta haurire voluerint. A fontibus autem haurient si ex Graecis, minime autem Arabibus, eius artis praecepta didicerint, quod in illis nihil non purum, nihil nbneruditum , nihil porro quod non summo iudicio excultu depromptumque sit,inueniri queat, in his vero nihil serme quod non rancidum
23쪽
putidsimve sit, offendi possit: quavis praeter in
conditam ac plane ineptam, adde etiam obscuram dicendi rationem , omnia pene quae docent, quandoquidem plus quam Ilia veritate dissideant, Aristarchi virgula digna existat. Quod si enim quicquam in iis est quod limitari mereatur, e Graecis certe sumptum esse lputatoriaeque enim alios Arabes quam reliquo Tum,Graecorum praesertim,transtraptores suis. se constat.Licet in Graecorum referendis prae- lceptis vim tractandi artisque prudentiam ne- glexerint,omnia enim turbarnnt,omnia peruer' terunt,nullumque sibi docendi scopum propo- 1suerunt, verum modo hoc, modo illiad attigerunt,adeb frigide,aded leuiter & osc1tanter,ut reticuisse penitus satius suisset. Quid multa Arabes quotquot fuerunt, nihil aliud studuertit, quam ut sucorum instar alieno labore partis fruerentur,seque alienis atque adeo surtiuis vestiret plumis. Id quod sane tolerandum erat, ni suo foedissimo contactu,harpyiae ritu,Cmnia contaminassent. Itaque merito ab illorum lectione rudes adhuc medicae artis tyrones auocandi sunt, imo plane admonendi erunt, ut eosipsos tanquam ipssisimas pestes, unde nihil nisi praesentissimum venenum surgere possint. ldeuitent.Nisi enim prorsus ab illorum lectione arceantur, fieri nequit quin falsa pro veris in gurgitent,eaque ita illorum animis infigant, ut nullis subinde modis euelli queant. Proinde ut
24쪽
olim tolerandos nonnihil fore Arabes duxi, ita
hodie ex omnibus scholis, tanquam seductores pessimos,adde carnifices etiam ipsissimos, funditus tollendos de proscribendos costulo, quod bona quae in iis sunt minime perniciosis paria existant. Vnum enim hoc studuerunt, ut librorum magnitudine se admirabiles redderentio bid uniuscuiusque dicta, siue vera, siue falsa, seu vero similia, aut etia imaginaria fuerint, in suas congessere chartas. Et quid per deum immor- Iem attinet habere Arabes quum nihil in iis sit veri, quod non apud Graecos fusius clariusque tractatum sit i Non tame inficias ire possumus, pauca quaedam esse in illis quorum apud Graecos nulla plane mentio fiat:ea tamen talia sunt, ut nec illi horum exactam cognitionem habuerint , tantum abest ut posteris recte tradiderint. Qinim itaque nobis errorum monumenta reliquerint,praestat certe eadem altissima obrui terra, aut ut nunquam posthac in lucem prodire queant, Vulcano consecrari. inare posthabitis Arabibus, ad Graecorum, Hippocratis & Galeni praecipue,lectionem. animum conferat studios quod ij ferme uni sint, qui in autoria censum ascisci meriti sint id nanque quod recta ratione ducti inuenerunt, de in monumenta retu-
Ierunt,omnia postmodum experientia comprobarunt. His itaque ducibus insistentes , medicae artis rudimenta discant: nam ita miro quodam amore,ubi parum adoleverint, ad ea quae
25쪽
, clarissimis veterum tradita sunt disceda pro perabiit,eademque iudicio passim adhibito explorare multa diligentia studebunt. A d quam
natura modo, verumetiam primis doctrinae rudi inetis multum caeteris praestet oportet. Idem ubi iam adoleverit veritatis insano quodam te- ineatur amore , veluti numine aliquo afflatus,tu sine ullius diei noctisque intermissione prope rare ac cotendere ea quae a clarissimis veterum tradita sunt discere, eademque ubi didicerit iudicare, multoque tempore explorare & cosidorare quae rebus sensui patentibus cor sentiant,
quae ve dissentiant, atque illa quidem eligere, i , vero repudiare. Atqui, pro dclor,videmus,s, teinpestate optimam hanc discendi ra-
26쪽
tionem pen itus inuersam esse, quod nimirum pessima tantum primo loco discamus , optima autem vel prorsus contemnimus, vel tenuiter s.'tem necnon nasi in postremis attingimus. Quo fit, id quod Hippocrates quoque conqueritur, ut οἱ ἰη οὶ DMοι , δἰ -γχυ βοαοι. id est, medici fama quidemmii'ti, opere autem pauci admodum sint. Et qui fieri posset ut medicinae studiosi hodie meliora sectarentur, quum pauci, imo sere nulli sint, qui in Germaniae nostrae gymnasiis praelegunt, quibus probatissimi medicinae scriptores, vel a limine tantum salutati sint, tantum abest ut penitius cognitos habeant, atque adeo reliquos docere postini λ Linguarum na-que liue quarum cognitione omnium disciplinarum manca sit & caeca tractatio oportet,hostes omnium sunt acerrimi, nec tantillum quidem ad exactam eius artis notitiam coserre putat ideoq; cum illi optima ne primoribus quidelabiis degustarint, feri minime potest, ut haec ipsa alios docere queat.Proinde id untaria potis
simu student, via recto tramite inde uia quaedaperducant, ac ineptissimos quosque,eos nempe quos olim no didicere tantu,sed de deuorarunt etiam, autores discendos proponant, quo sibi similes, hoc est, inertissimos producant medicos . Neruis enim Sc facultatibus omnibus contendunt, quo ab optimis autoribus suos auocet auditores, ne scilicet iisdem nonnihil de-
27쪽
gustatis, quam indoctis asinis hactenus aures praebuerint animaduertere, & paulatim magis atque magis persentiscere queant. Hinc quum τυφλοὶ τυ*λρις οδηγοὶ sint, quid mirum si eorundem sequaces nullo prorsus adhibito iudicio non secus atque illi temere in pessimos irruat autores,quaeque in his falsa suint, haud minori studio quam quae vera deuorent λ Tanta nanque superstitione ac religione ea quae illi- ipsi scribunt venerabuntur, ut piaculum putent vel latum unguem ab his dissentire praesertim quum in eode honore a suis illis ineptis ac bar-λlaiorum baris praceptoribus habitos videant. Verum
.ia rue. potius veritatis studiosis persuasumsit, ni
e Iuleis h. perniciosius quam vulgarem hanc opi- . nionem, qua maioru placita absque iudicio &delectu pro oraculis habentur. Multo enim literis coducibilius est, de scriptis magnorum etiaautorii iudicare, quim sola autoritate acquiescere & fide aliena quaevis accipere. Quam ob - rem Aristotelem uniuersae philosophiae principem,ea in re sequi secum costituant,qui adue sus Socratem & Platonem, quos tame ut praeceptores summo in honore habuit, scripturus r. Eib. ita dixisse legitur: αμφρὰ ον μ τίλοιν, οσομcap. 6. mi. quod est, quum ambo amici sint, sanctum tamen est iis veritatem praeserre. Quibus siquidem verbst veritate ipsa viro bono nihil antiquius esse debere innuit. Et
hinc sane tritum hoc in scholis philosophorum
28쪽
dictum dimanare coepit, Amicus Socrates,amicus Plato,magis tamen amica veritas. Qu' nimirum significare voluerunt, neminem, Vtcunque etiam eruditum,veritati anteponendii esse.
Hoc quod diuinus etiam ille Plato faciendum
suadet, dum αληθεiας ου Τιμητεομcelat. Hinc ut Luciani verbis utar, ου ne/χὼρ Α Θ' αμ ημας oi ποδες σε απι illo , sed iudicium adhibentes singula di Iigentissime excutiamus , scientes nullius vel mortui, vel viuentis autoritati tantum, quantum rationi & veritati tribuendum est e. Qua re in perlegendis medicorum libris, Arabum potissimum, ita statuamus, no omnia quae omnes autores dixerunt vera esse, sed nonnunquam imb fere semper, insigniter hallucinatos fuisse. Neque est quod miretur quispiam cur de Arabibus, quos velut numina quaedam maxima hodie medicorum pars colit, tam audacter pronunciem, digni enim sunt quos ita tractes , ob multos scilicet capitales, quos passim inculcant, proque veris proponunt,errores. Et quum indies magis atque magis quam periculosa illorum errata sint intelligam,necnon qua plurimi existant qui hosipsos adhuc mordicus teneant, proque illorum tuendis placitis haud aliter quam pro aris & focis digladientur,multo certe acerbius quam antea unquam a me tractabuntur, ut nimirum impudentib. illis impo-storibus,ac grunnientibus gryllis ἀχαλινα Γο-
29쪽
tu τοι obstruantur. Neque per ine, modo deus diutius superstite velit licebat αμου τά ρις illis nebulonibus,tuuentutem posthac inanibus nugis circunducere . Proinde merito quod antea parcius fecimus, nunc hortatibus viris eruditis, animumque addentibus, uberius praestitimus.
Not πη-quod ideo me Arabibus, ad quod V Montuus facit,quis conuiciari arbitretur,quod ab iisdem dissentiam, aut lapsos esse indicem: quis enim nescit eruditorum iudicia esse debere libera adeoque praeter conuiciadi suspicionem non tantum ab Arabibus, nihil de re medica meritis,sed etiam Graecis aliquot his multo doctioribus, & ea de arte bene meritis, modo livor, praecipitatio,impudentia, de dicacitas scurrilis absint,discedere licebit. Et quum veritate ipsa vir bonus nihil prius neque antiquius habeat, cur covicium dici mereatur si quis veri
tuendi studio potius quam lςdendi libidine agitatus, illorum errata paulo acerbius insectetur non video,modo no maledictis solis, verum de rationibus atque probatissimorum autorta autoritatibus, id quod ego facio, eadem demoliri
tetet. Sed facesse conuicia,num no praestantius da; Levi multo interdum conuiciis proscindere errates, exsili. quam turpiter ad illorum errata connivere,aut
obstinate veritati,quemadmodii Montutis pacsim solet,obluctariὸ Silendum certe minime,ne scilicet veritatem diffiteri videamur, prohibeamusque ne simplices atque rudes animi perniciosis
30쪽
eiosis ineptissimorum hominum dogmatibus
impune imbuantur.Hos igitur ut redimas,constanter asinis illis conuiciari licebit, utcunque delicatuli illi ringantur. Quis enim hos venia dignos putet, qui toties iam admoniti in erratis non leviculis, sed capitalibus obstinate persistunt, ac monitorem, cui gratiam debebant, ultro rident de incessunt 3 Proinde quo verita-xem ex animo sitientes, Arabum illosque sequetium quorundam neotericorum medicorum volumina infinitis referta esse erroribus clarius
agnoscerent, Paradoxa haec nostra, nihil quod non praeter illorum dictum sit sententiam com xa. plectentia, in publicum prodire volui, ut ex
his tanquam leonem ex unguibus, reliqua quo, que illorum placita quanti momenti sint aestimare queant, sibique caueant ne temere in hos pessimos autores incidant , horumque decreta veluti Delphica quaedam oracula rata ac firma habeant. His qui totam iam aetatem in Arabibus contriuerunt, atque in illis tanquam ad Sirenios scopulos consenuerunt, nihil scribimus : quid enim iuuat , ut Nasonis verbis utar, ad surdas si cantet Phemius aures 3 Boeoticas igitur has aures nihil moramur, quando probe constet senem psittacum negligere feru-Iam, canesque vetulos loris assuefacere velle temerarium esse . Studiosis itaque ac veritatis amatoribus haec nostra legeuda damus , non