Vetus missale romanum præfationibus, et notis illustratum cura, et studio Nicolai Antonelli s.r. ecclesiæ cardinalis

발행: 1756년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

XXVI

Monasterio Sancti Pancratii ibidem p sso, ab altero choro, Monachi jam fati Monasterii Sancti Andrea, NEam tholomai Honorii Papa, quatenus piis laudibus , pariter psellentes h=mniferis

choris, titi resonent cantus , reddentes D mino gloriosis melos pers'us memorantes Venerandi Pontificis nomen, scilicet in scula memoriale ejus pangentes camminibus. Haec in vita Hadriani: Deutroque autem Monasterio rursus mentio est in vita Leonis Papae III., ubi recensentur dona , quae contulit Monasteriis: Enimvero in Monasterio, ait Scriptorvitae Leonis, Sancuti Pancratis, quod ponitur juxta Sasilicam Salvatoris, fecit coronam de argento pensentem libras quinque simis. Fecit autem sinM nasterio Sanctorum Andrea, Bartho. lomai , quod appellatur Honoris, caniafrum ex argento pensin libras tres. ' i': Praeter haec duo Monasteria prope Basilicam L ateranensem, alterum, ut superius dixi, fuit, quod vocabatur Sancto

ruinaergii , Bacchi in quo praeter

52쪽

XXVII

Monachos degebant etiam Sacrae Virgines Paschalis Papa I., qui Pontisex et ictus est anno 3I7. Cum illud Monast rium non solum Monachis , sed etiam rebus omnibus destitutum reperisset adeout Sacrae Virgines, quae in Monasterio remanserant, Sacras Deo laudes ob inopiam non amplius persolverent, nachos aliunde accersivit, voluitque, ut Sacros hymnos, ac psalmos in Basilica Lateranensi nocte dieque decantarent; unde nobis compertum fit, per id tempus Monasterium Sanctorum Ioannis B, ptistae,in Evangelistae,in Sanehi Pancratii, malterum Sanctorum Andreae,

Bartholomaei , de quibus supra dictum

est, calamitate aliqua aut hominum culpa, & negligentia diruta, deserta fuisse ideoque illorum Monachorum loco voluisse Paschalem Primum, ut Monaci Monasterii Sanctorum Sergii, Bacchi, quod ipse restituerat , Sacram Psalmodiam in Lateranensi Basilica concinerent. Quge autem in vita Paschalis, scripta leguntur, talia sunt Reperit ipse pius Pon- - in P

53쪽

XXVIII

tifex Monasterium Sanctorum Sergii, SBacchi postformam aquaiscius Patriam chis Lateranensis positum, rebus omnιbus desolatum; itaut Ancillariam De Congregatio, qua ibidem inerat, paupertatis inopia nialias Omnipotenti Domino, Sanct siue illius laudes decantare valeret Qua Ven Pastor inquisitione ad piet tem commotus, famulas Dei, qualito

bene religioseque esse possint perfecit. Et

in eo Monachorum aggregans statuit Comentionem multis idem Monasterium

ditans facultatibus, oe in familiis, masi sis, vineis domibus urbanis, s rusticis locis amplianter, Uficienterque multiplicavit, quatenus ipsa Congregatio residens, omni necestate postposita, fili Deo, Sanctissu imus laudes mnos nocte; dieque modulanter in Venerabili Ecclesia

Sasiatoris Domini Nostri Iesu Chri

sit juxta Lateranas decantaret . Quae cum ita sint, in eam sententiam addu-Cor, ut existimem, nostrum Missale ad Monasterium Sanctorum Sergit,in Ba chi pertinuisse. Nam ut ex iis, quae modo

a me

54쪽

XXIXa me ex Anastasio allata sunt, certo constat, e tribus Monasteriis Lateranensis Basilica hoc unum seculo Non superstes fuisse, hujus solius Coenobii Monachos ea aetate, ac subsequentibus temporibus in hymnis, canticis spiritualibus concinendis Deo in eadem Ecclesia insediviisse Celebre etiam hac aetate Monast rium istud fuisse videtur, quoniam Benedi stus III , qui ann. 8ss. Pontisex electus est, plura, pretiosa dona ei contulit; non enim aliud suisse putat Floravantes Marti ellus Monasterium SS. Sergii, Bacchi in Calinico seu Carinico, de quo Anastasius, seu alius Auctor in vitam nedim Pontificis. Hinc autem necessario consequitur Missale, de quo agitur, quod, ut inserius ostendam, post seculum Decimum scriptum est, huic, non

autem alteri Monasterio, cum nullum

aliud amplius extaret, usui filisse, is Monachis San rubrum Sergit,in Bacchi, qui jussu Paschalis Pontificis in Salvat ris Ecclesia Psalmodiae munus obibant, non ab aliis, qui vel necessitate, Monast riis

55쪽

riis jam dirutis, vel voluntate alio prose,cti Lateranensem Basilicam deseruerant, in Sacris peragendis adhibitum esse. A cedit ad haec , quod IX. Octobris in e de Mi4ali recolitur memoria Sancto rum Sergii, macchi, de quibus in lubris Liturgicis vetustioribus nihil occurrit, ut adnotavit etiam eruditissimus vir Dominicus Georgius, quicum , donec vixit, summa mihi fuit amicitia, in not. ad Mart rologium Adonis: quod ideo famim esse videtur, quia in horum Martyrum honorem Monasterium, cujus in usum Missale adornatum erat extructum fuerat, propterea quotannis illorum Martyrum memoria peculiari cultu celebrabatur Leviora cuiquam fortasse haec videri poterunt, sed in tanta rerum o scuritate, Cum Certa haberi nequeant,

verisimilia sequi necesse est,incum, nisesta argumenta, certae probationeS nobis non suppetant, si conjecturas, probabilia sectemur, quis nos ure re prehendet, donec certiora habeantur Eadem igitur via incedendo, haud,

56쪽

XXXI

m erit, nec sortasse lectori ingratum, sedulo inquirere, ex quo Monasterio P schalis Papa Monachos, quos in Mon sterio Sanctorum Sergii QBacchi cob Iocavit, Romam acciverit Profecto si ex verisimili conjectura aliquid assirmare licet, haud videtur improbabile eos advocatos fuisse ex Monasterio Spoletinae Dioecesis, illud autem fuisse antiquissimum Monasterium S. Petri de Florentillo

sive de Firentillo Ordinis Sancti Benedicti, quod posterioribus temporibus Balb

licae Lateranensi cum Omnibus bonis, ribus,in omnimoda jurisdietione perpintuo unitum sitit Monasterium enim Samet Petri initio octavi iaculi si1ndatum fuisse a Faroaldo Spolatanorum Duce, traditum esti Cum autem hujus Mona

sterii prima acta sunt fundamenta, vel

a De quo Paullus Ma nefridus de gemas Longobardorum cap. 13. ωιib. eap. 44. Campeli moria di Spoleto ub ta . . XIII in mine ann. 73 3. Relatio s. in Areb. Bosi Loteruue - E. Irώεll. d. a eo deinde anno circiter 84o Sigu l. v Epise Monachos ejecin 34 e. Do tis. quos in eumdem oeum restituit Luvi rdu eju luccell. . Ita .Sac Tom. Poli ea Monasterium fugati Monachis, charhaei direptum, de vallatum est , sed Ottonema II imperatorem revocatis ΜΟ - Noti arachis in integrum restituisiis, serunt. b. 23M

57쪽

XXXIIcum postea eversum Christianorum PH cipum pietas restauravit, verosimillimum est, ex vicinia Monachos acceritos fuisses, nempe ex celebri Monasterio , quod non magno itineris intervabio distabat, Sanctarum Florae, aucibiae ordinis Sanehi Benedita Aretinae Diodicesis Hinc autem , non alia ex causa evenisse puto, cur in nostro Missali printer Sanctos, qui in omnibus Sacramentariis, Nigalibus Romanae Ecclesiae reperiuntur, occurrant etiam Sancti Eccletiarum Spoletinatis Aretinete, cujusmodi sunt SS. Flora aucilla, Donatus Milarinus, seu Hilarianus, Sabinus Episcopus. ωGregorius Martyres, aliique non solum Spoleti, aretii, sed in Umbria, ωThuscia religioso cultu celebres.

taceret Neque quemquam re puto, qui, ut

sibi, aliisque suadeat, Missale nostrum αε- a Basilica Lateranensi ejusque Monachis abjudicandum esse, illud oppositurus sit, quod ex aliorum testimonio scribit cla-

v. zιta λη rissimus vir Dominicus Georgiusci Sim

z-z - .gularis Ieculo XII fuisse videtur mos

58쪽

Sasi lira Lateranensis , qu ut 'annes

Diaconus, s Durandus narrat, nun ti ... e. o.

quam orationes Liturgicas in Musa, in Diυinis se iis, nimirum in omnibus horis Canonicis usurpabat, sed orationem

Dominicam earum loco, quod in novo Testamento haec prima oratio fuerit c. . .

Durando succinit Rodulphus Tungrensis. Cum itaque in nostro Missali, perinde ac

in aliis omnibus Sacramentariis Romanae Ecclesiae orationes Liturgicae legantur, hinc argumentari velit, nequaquam Lateranensis Basilicae, sed alterius omnino Ecclesiae illud fuisse . Et quidem Duran m. r. dus Episcopus Mimatensis in Rationali ' ΡDivinorum officiorum, ubi de orati ne seu collecta agit, talia scribit In Ecclesia Lateranensinunquam dicitur ormim Sed in Missa, s in omnιbus horis loco orationis alta voce pronuntiatur Oratio Dominica, qua in novo Testamemto prima oratio fuit Nam scin primitiva Ecclesia sis flebat. At vero apud R dulphum Tungrensem loco laudato a D minico Georgio, hoc est Proposit. XIII. hac

59쪽

XXXIV

hac de re nihil reperi, an alibi eadem de

re verba faciat, ignoro Prose Joannes Diaconus, quem Durandus male intellexit seu explicavit in libello de Ecclesia Lateran cap.VII. Cui Titulus est De Oratione Dominica, qua in omni O cio frequemtatur nequaquam id , quod Durandus scribit, assirmat, sed tantum tradit, in Ecclesia Lateranen dici non consuevisis alias orationes, sed solam Orationem Dominicam in ossiciis, hoc est in matutinis horis vesperisci de Missa autem , seu Missarum ossicio ne verbum quidem . Verba Ioannis Diaconi extatans in antiqv. Coae Archiv. Lateranen ,

oe apud Mabillon in Muso Italico in Appenae pagina 366. talia sunt Hac

Ecclesia Lateranensis reservans Ap solicam Institutionem nonnis Dominiaca in officiis utitur oratione e quoniam alia orationes postea fiunt superaddita

60쪽

XXXV

nisatoris vocabulo eo crata est, a maioris orationem, quam d/scipulos suos

orare docuit, pra cateris praecipuam mbeat. Immo tantum aberat, ut in Ecclesia Lateranensi, cum Sacerdotes Sacris operarentur, collem non recitarent, quin

etiam in ipsisEcclesiasticis ossiciis ad vesperas, ad matutinas horas nonnullae cobieeta erant, quae a Summo Pontifice dumtaxat, vel a septem Collateralibus Episcopis in eadem Basilica dici solebant, quod idem Joannes Diaconus nobis testatur quoniam loco laudato institutum sermonem ita prosequitur: Sunt praeterea alia quadam collecta ad matutinas, vel vesseras intitulata , qua ab Apostolico me ab ejus septem Collateratibus Episcopis tantum, S non ab aliis penitus in

ipsa Ecclesia dici possunt. Profecto quis

unquam sibi persuadere poterit, morem recitandi collectas in Sacra Liturgia ab universali Ecclesia receptum, perpetuo que retentum, aetate ipsis nascentis Ecclesiae initiis aequalem Apostolica origine venerandum, Constanti totius Eccle a sae

SEARCH

MENU NAVIGATION