Vetus missale romanum præfationibus, et notis illustratum cura, et studio Nicolai Antonelli s.r. ecclesiæ cardinalis

발행: 1756년

분량: 616페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

gnitate, auctoritate praeemine Lat=ranensis Basilica, quae non solum Urbis sed omnium Ecclesiarum totius Orbis Mater est, ac Princeps , de qua dignum est, ut hoc loco memoretur, quod scribit Petrus Abaelardus in Epistola ad Be nardum Abbatem Clarevallensem Antiquam, inquit, certe Romana Sedis coms etudinem nec ipsa Cloitas tenet dfla Ecclesia Lateranensis, qua Mater es omnium, antiquum tenet officium, nulla barum s/arum in hoc eam sequente, nec ipsa etiam Romani Palatii Basilica. Qui-- Π 'bus allatis, ita subjicit lar vir Ioannes

meteres Romana Ecclesia ritus accurate

indagare cupit, sudiosius ea legere debet, qua pertinent ad Ecclesiam Lateranen . - . . in Contigit autem mihi superioribus: . ii annis, cum chartas, chartarumque Gy menta in angulum projecta Archivi Basilicae Lateranensis, cujus mihi custodia commissa est , Volverem, ut ad manus perveniret antiquum istate nullis tegminibus

32쪽

VIInibus coopertum , tineis ac blattis o rosum, humiditate, carieque non uno

in loco corruptum, pluribus paginis

in fine mancum, mutilum. Erat autem totum in charta pergamena majori Charactere, quem uncialem vocanta scriptum, unde statim inspicienti elus et fas apparebat. Itaque ea majori diligentia, qua potui, collegi, laescribendum

Cura Vi , cumque rem Cum nonnullis eruditis hominibus , ejusdemque Basilicae Canonicis communicassem hortati sunt, ut in publicum edi vellem. Missialis nomen , seu Missarum Lethi si iis ber aliam prorsus apud veteres significa-: nia Via.

tionem, quam nunc obtinet habuit. Nos enim Missalem vocamus librum , quo omnia continentur, quae ad Sacrificium peragendum ad Altare recitanda sunt; antiquitus vero hoc nomines, ut plurimum , significabatur liber Sacramenti rum , seu Sacramentarium sive Gelasianum, sive Gregorianum, quo continebantur orationes Treces, quae in Conficiendo Altaris Sacramento a Sacerdote

33쪽

VIII

proseruntur: si autem ad preces accede bant Evangelium, Lectiones, Epistolis, Antiphonae, Graduales, talia, quae ritu, ac de more ad Sacram Dei mensam dici debebant, tum Codex Missale ple-

Missale nostrum narium Vocabatur. Nostrum autem Mise

q' Η' ' partes dispartitum est: β' rum prima , quae aliquantum vetustior esse ex characteris specie, ex iis, quae in ea leguntur, comperitur, rationeS, Praefationes,in Evangelia, hysticas in Sacro faciendo preces complectituri altera vero, quae primae assuta, conjuri . sta est, qui eque recentior esse non solum ex characterum diversitate, sed etiam ex iis, quae in ea occurrunt, agnoscitur, LC-etiones, Epistolas, Antiphonas ad Introitum, Responsoria in gradibus, VersCulos ad offertorium, jos communio nem continet adeo ut in hoc uno Codice inveniantur, quae apud veteres erant in quatuor voluminibus disposita , quibus ad rem Divinam peragendam ut 'bantur. Haec autem volumina erant tiber Evangeliorum, seu Evangeliarium,

34쪽

Lectionarius seu liber Comitis es Ap solus, liber Sacramentorum seu Sacramentarium, quo precationes solemnes ad sacrificium conficiendum Antiphonarius, quo Antiphonae ad Introitum, Responsoria in Gradibus versiculi ad Osse

torium, post communionem contin bantur. At vero hoc loco plures nobis exori in 'io'M,

de nostro M

untur quaestiones Prima est, an ad Late- in ingranensem Ecclesiam nostrum Missale peditinuerit Si autem ad Basilicam Lateranensem an potius ad Monachos, qui Monasteria eidem Basilicie contermina habitantes sacras laudes die, noctuque in Salu toris Ecclesia, vel in suis Oratoriis pedi solvebant an ad Canonico Regulares, qui Sacramenta in eadem Basilica longo tempore administrarunt, aliaque Ecclesiastica munia obiverunt; Demum illud inquirendum utique est, cujus aetatis Co- de noster sit, inuo tempore scriptus, cum ex antiquitate sacris hujusmodi me cibus pretium, & dignitas accedat, vel

decrescat.

35쪽

Neminem esse puto, qui mihi, hac

in re, libenter non concedat, conjecturis uti licere,, omnem controversiam ex verisimilibus, si certum aliquid haberi nequeat, argumentis esse dijudicandam

Quantum igitur conjectura assequi posia et Latium, ita mihi persuadeo, Missale nostrum

ad Basilicam Lateranensem pertinuisse Moveor autem non eo dumtaxat, quod in

Lateranensi Archivo inter alios Ecclesiasticos libros, vel antiquitus impressos, vel manuscriptos, veteresque hujusmodi chartas a me inventum est; sed quia quorum Sanctorum nomina, seu Missarum officia , aut orationes in nostro Missali occurrunt, desunt autem in aliis antiquis Sacramentariis Gregorianis, horum omnium vitae, seu passiones in vetustis passionariis si Lateranens Ecclesiae le- ntur. Scribit Dominicus Macri in suo 's Hierotexico: Mombritium ex antiquo Passi sonario pergameno s. in Archivo Lateranensi conservato, acta Sanctorum descripsisse, tempore Sixti IV typis mandasse. Sed in Archivo Lateranensi inter

36쪽

paucos alios Ecclesassicos libros manuscriptos servantur quatuor Codices scripti in charta pergamena praegrandi solio; in horum primo sunt homiliae Samctorum Patrum, in fine reperiuntur nonnulla acta, seu passiones Martyrum, vita Sanctorum; in reliquis vero Continentur dumtaxat acta Martyrum nonnullorum Confessorum vitae: omnibus autem Codex notatus littera a praecellere antiquitate videtur. In prima hinjus Codicis pagina prope finem hujusmodi versiculi leguntur: . . si et gesti rarum fartus honesis ti,hi. . . feres quaris quis 'ipserit, ecce do , sis. .

ceris.

Moribus ornatus Monachatus arce Acm

Christo dicatus Bibianus MM.vocitatus. Hiancibrum factum, Dominoque juvam te peractum Pulli Anastasius Romana Presb ter almus Ecclesia, Tituli Clementis Mart ris almi, inci latus sublimi Cardinatatus. His etenimIunctis Sancto Ab aedere nexis a Gr

37쪽

Gregorio Magno sunm figi rite rationacuem Christus semet faciat, quod is

athere regnet.

Auxilio quorum perfecit in omne decorum. Quis fuerit Cardinalis ille Anastasius cujus jussu Bibianus Monachus, seu A bas Monasterii forsan Lateranensis Codi cem hunc, quo Sanctorum Martyrum acta, Vitae Sanctorum Conse rum aliqui sermones de Sanetis .insuper le- ει in dedicatione Basilicae Lateranensis continetur , haud inane a supervacaneum est inquirere. Nam duo fuere Presbyteri Cardinales Tituli Sancti Clementis Anastasii nomine, quorum primum perperam confundi cum altero putat Ldoinus in additionibus ad Ciaccon Har. Uterque Anastasius sub Paschali II Pontifice vixit undecimo saeculo exeunte, Anastasius Iunio usque ad Honori II. Pontificatum vitam perduxit; nam ejus dem Pontificis diplomati anno Iasis subscripsit Ad eum autem allatam inscriptionem pertinere verosimile admodum est . Fuit enim studiosissimus Ecclesiae

38쪽

XIII

siae suae exornanche, instruendaeque sacris

libris insuper, religione ac pietate illustris, ut ejusdem Ecclesiae S. Clementis monumenta .inscriptio antiquo ejus marmoreo sarcophago insculpta in C, acconio relata testantur. Et quidem aetas Codicis, qui ex characterum specieri sedi m scriptus esse videtur exeunte saeculo undecimo, vel duodecimo ineunte, bene cum temporibus, quibus floruit AnastasiusJunior, congruit. Hunc autem Cod, cem, aliosque nonnullos non vidit, neque descripsit Mombritius, ut cuique compertum fieri potest, si opus Ombritii cum nostro hoc Codice, quod a me factum est,

conferre velit. Sed eo revertor, unde di,

scessi Missale nostrum pertinuisse ad Lateranensem Basilicam ex eo etiam colligo , quia in Calendario, quod tamen mutilum, diversoque charactere scriptum ei praepositum, adnexumque est, nota tur V. Idus Novembris Dedicatio Sabmatoris, heodoti quo die etiamnum memoria dedicationis Lateranensis Bailicae recolitur. Praeterea in eodem Mis

sali

39쪽

sali extat Missa pro Pontifice in ejus autem oratione legitur Famulum tuum iv. Pontificem nostrum: Et in alia oratione, quae posita est in fine Missae,&inscripta pro peccatis haec habentur Pietate

tua, quaesumus c. DOMNUM APOST IIcUM PONTIFICEM NOSTRUM, ET OMNEM CONGREGATIONEM ILLI COMMI

SAM, MNos famulos tuos, re omnem populum Chrisianum, atque locum sum in omni Sanctitate custodi Insuper in eo habetur Missa de octavara Laurentii Festum S. Bartholomati die as. Augusti, de quo Eminentissimus Baronius, n not. ad Martyrolog.,4 alia hujusmodi, quae erant peculiaria Romanae Ecclesiae.

Non filii clari Posito igitur, quod ad Lateranensemes i ta et Basilicam Missale pertineat, restat, ut Vi- deamus, an Clero Regulari ejusdem Basilicte, an potius Monachis, qui prope eam habitabant, sit adjudicandum. Prosecto quod ad Clerum seu Canonicos Regulares ejusdem Basilicae attinet, haud quidem verisimile est, eos alio Missali in Sacris peragendis saeculo XI. quo, ut postea

diis

40쪽

XV dicam, Codex noster exaratus est usos

fuisse, quam Missali Cleri Saecularis Romanae Ecclesiae, cujus vices,t locum in Basilica Lateranensi pii tenebant. Nam aetate illa nullum aliud discrimen inter eos, talios Clericos Romana Urbis imtercessisse videtur, nisi quod in communi, aliquibus regulis constitutis, sub uno Priore Regularem vitam apud Basilicam Salvatoris agebant. Caeterum veri Romanae .Lateranensis Ecclesiae Clerici habebantur, & muneribus omnibus in Ecclesia Salvatoris , quae olim Clericis iacularibus commissa erant, ipsi perf-gebantur, Sacra faciebant, Sacramenta administrabant, populum sibi commissum regebant, caeterasque Sacras flanctiones in Ecclesiastica munia, perinde ac Clerici saeculares seu in privatis domibus degentes, obibant, quemadmodum notum fit , certoque constat ex Litteris , seu Bullis Apostolicis, quae adhuc in Archivo ejusdem Basilicae asservantur. Hascimter extant Litterae Paschalis Papae Secum di datas sexto Calend. Januarii anno VII.

SEARCH

MENU NAVIGATION