Ioh. Beverovicii Exercitatio in Hippocratis aphorismum de calculo ad N.V. Claudium Salmasium equitem & cons. regium. Accedunt ejusdem argumenti doctorum epistolæ

발행: 1641년

분량: 293페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

3 IOH. BEvERO VICI Iperspectum habeam parem cum tuis calaculum vix quenquam, nedum me, posi

turum : ad eum tamen revertor , non

quo majus nunc pondus me allaturum sperem, sed ne me βpsum, quod nec sapiens voluit Socrates, condemnare velle videar. Iterum itaque non pro aris &focis, sed de arenis in arenam descendo, non ut Dares aliquis gladiatorio animo,

praesto enim esset Entellus) sed veluti

Teucer, qui experientiam pro scuto Ajacis habeam, ita pugnaturus, tanquam si vincere non possem. Cui enim, quamvis vetus & nobilis gladiator, sanguis hactenus tantas vires dedit, Queis magnum Alciden contra stetit, quin subito sensit Herculeam manum, nodisque gravatum robur 3 Quod ut de manu ejus, qui contra duos non stetit, extorquere nemo potuit, quis cum eo, qui omnium tela uno di tu pereesiit,

manum conferre non exhorrescat 3 Ego

si mihi confligendum esset cum tali hoste , aut post principia me proriperem, ut extra teli jactum meis calculi signum

darem, aut certe metu hastatorum tuorum abjecta hasta , & relicta parmula

42쪽

μμs, & pedem coiisero. Absit autem Ichartis, atque animo prius, ut responsionem accipias, qualem nuper ab alio tibi datam, a me non metuere scribis. Aliter longe privatim tu devie, aliter publice de omnibus, qui elegantiores Musas colunt , es meritus. Et siane qui, contumeliis jactandis in immerentes Sc indignos, sibi placeti

aliud hunc, quam sibi creare di- Ipsi dolores, atque risum malevolis.

Pythagoras, ut est apud usit ranum, dicere solebat. , hare duo divinitus data esse longe pulcherrima, πο, τε , m ra Σεργε ν, Veriratem amplecti, is aliis benefacere, addebatque utrumque cum deorum immortalium operibus comparari posse. Tu , Vir magne, cum ut bene Aeetes; veritatem me docere rogatum volueris , ingratus sim nisi privatum hie& publicum beneficium agnoscam, eo que nomine me tibi devinctum Sc devotum. Non assiimam tamen arbitrium,.quod defers, de mutuo, qui sciam eum,

43쪽

3ς Io M. BE VERO v I IIcui cum Copriis res est, sive vincat, sive Vincatur, commaculari. Quod dictum vulgari sermone tritum inter allax elegantias emblemate , & carmine nuper

expressit ampliss Calsius. Milii certe satis negotii datum esse video, ut mea, quae, quasi ventus folia , dissias spiritu, paullum suffulciam, Ne turbata volini rapidis Iudibria

mentis.

Duo sunt in Medicina, ut & in aliis artibus , recte judicandi κωτήεια , ratio de experientia. Hinc & optime monet Hip

cii Ap Mγου, non probabili prius ratiocinatione adhibita mederi, sed usu cum ratione juncto. Quamvis vero , ut est apud

ρας με ἔπιωψ ίω τε , 'υρου/δίω, de eorum veritate iudicium facere, prout flabiliuntur, o fidem accipiunt ab expe-νimentis. Quod si ullam, artem certe Medicam experientia fecit. Hac fretus non poteram io animum inducere arenas inuripa

44쪽

urina subsidentes habendas esse pro signo Calculi Vesicae. Quare meam sententiam examini tuo subjeci, vel stabia

Iiendam, vel evertendam. Eam minus

tibi probam videri declarasti iis literis,

quas accipiebam, cum vir, in patria hac, suprema sunctus dignitate Gul. Stac- mannus me de Calculo sito consulendi caussa huc venisset. Illas proinde omnigenae eruditionis viro , atque maximo nominis tui aestimatori legendas dabam, qui qua voluptate eas legit, tanta admiratione suspexit tuam in omnibus disciplinis Postea cum ad illum scribendum esset, simul meas, quibus respondebam, misi, sed obsignatas, ut, si tibi ita videretur, eas quoque legeret, Virtum in aliis, tum in hoc praecipue morbo, curiosus. Illis mox non epistolam, sed, qui ingenium in numerato habes,

integrum paucis diebus 6 rem stupendam j librum reposuisti. Memor scilicet

praecepti Hippocratei ex lib. v. de Mor

45쪽

suuque verbis fidem facere , ad ea , quia

firmiter in opinione inharent, multa argumenta adferre. Quamvis tibi mecum longe imparem congressum esse lubens merito agnoscam, in hac tamen de Caliaculi ludicio materia, non persuadebis, ut ajebat ille, quamvis persiuadeas. Quae haec, inquies, nova haeresis, quis igitur nos componet ξ Nos ipsi, ut ipse praescripsisti. Propius igitur gradum confero, frontibus adversi compositurus lites, sed amicas. Quare non est, quod, quamvis propriam caussam agam,& quidem nullius patrocinio defensam, ad clepsydram scribenti multum infundatur, sed suHadpusillum aqua. cleno nostro Comment. in lib. 1. Hpocr. Epidem. υε- ωαν-apretum sunt virtutes dua ha, ut o listi servent sensum, commentariorum suorum lectores , qua conducunt, do eant.

Meum est igitur ostendere , quae dixi, quaeque dicturus sum, non adeo aliena esse a sensu Hippocrateo, & utile fore

lectoria,

46쪽

Ex ERC IT. DE CALC VLO. 3'Iectori, artis mystae, nam publice scribimus si verba Semonis nostri ita accipiat. Dum autem is αληρεσίαν προς τι χωσ- juvat apud te Hippocratis verbis loqui) veritatem ad id, quod demonstratur, repurgare, quam possum, conor, brevissime, ut cum minus pondere, brevitate saltem placeam, curabo nihilominus, ne, ut plerunque qui breves esse laborant, obscuri fiunt, θιλον aut atramentum cum sepia, quo intinus deprehendar, materiae, quam in clarissimam lucem protulisti insedisse, remaque ipsam obscurasse argui possim. Itaque ne idem saepius occinam , &recocta crambe pariam fastidium, distincte gradatimque ista prosiequar. De duabus Hippocratis vocibus, & de calculos e vesicae nobis controversia est. Sed, antequam ad illa accedis, praemittere nonnihil voluisti, quod praeter mentem meam in literis meis in te pretatus eras, qui tamen ita, ut jam video posses. Cum putares in Aphori simo Hippocrateo e. κρω me accepisse pro c. κύ- , scribebas tibi id non arridere. Cum vero me hoc statuisse negarem, probare

contendis, recte id ita intelligi posse. An

47쪽

o Io H. BE VERO VI cII non hae, Vir undecunque doctissime cum Homerico Marte

Incomparabilis certe eruditio tua , ἁρι- te, & in utrumque paratum retadit. Neque sane tibi, quo polles ingenii

aeum ine, difficile foret, cum Protagora,

atque rationum industria, ut etiam cau se superior, caussa caderet. Quod tamen hie a te factum ostendere, non opis est nostrae, nec quicquid ubique est medicorum. Tecum equidem fateor, si Vrina sive ουρον caperetur in Aphorismo nostro pro sive Vesica , maxime id commodum fore meae interpretationi ; sed quid hoc ad rem, si nemo Graecorum vOcem istam ita usurpaverit: Quare nescio, quomodo tibi haec exciderint: Redd

mus Latine, ut omnes reddiderunt interpretes, mibuscunque in vesica sabulosa sistuntur, iis vesica laborat calculo. Haec

est mea expositio , sed nemo interpretum ita reddidit, alioquin omnes doctoreS pro me haberem, quem vere scribis hie habere nullos. Quia vero patera pOe tae sumitur pro mino, & vinum pro pa rem , ideone passim pro continente conicvrum , O pro contento continens Z Ita

48쪽

Ex ER cIT. DE CALCULO. 4ro O , te fortassis non improbante, a ciperetur pro Copriano , & Coprianus pro Ipse judicem constituis in haereclarissimum, & nunquam satis laudatum Ger. Vossium, utrique nostrum, ut vere scribis, amicissimum. Nec me de-elinasse magni viri judicium , ex meis,& illim literis videre nunc poteri S. Celeberrimo Viro,

GERARDO IOH. VOS SIO, Historiarum xrofessori,

IOH. BE VERO VICI Vs S. D.

CLarissime virorum , Quae currente proelo nuper de urbe nostra in cha tam conjeci, quamvis parum digna oculis tuis , veteti benevolentiae confisus, mittere au o. Vidisti quae magnus salmasius ad me scripsit de interpretatione Aphorismi Hippocratei , . cui responsionem paro, sed qualem meretur constans ejus in me amor,& admiranda eruditio. Cum notasset sibi non arridere, quod τὸ ωρο, apud Hippocratem accepissem pro κύ , resipondi non mirum mihi videri, cum id ipsum ridicu-

49쪽

ctum ab optimo doctore meo. Ille in responso, quod edidit, non adeo ridiculum id ene asserit , ut mihi videbatur. Passim, inquit, pro continente accipitur

contentum , pro contento coutinens,

adducitque exempla a te in Rhetoriciscitata, quem etiam judicem hac de re sumit, neque ego recuso. Sed quaeso te, Doctor eximie, quia patera apud poetam pro vino ponitur, & vinum pro patera , idcirco urina quoque potest dici pro vesica λ Si hoc verum, cur cum me ita statuisse crederet, id atro notavit calculo ; si salsum, cur cum a me scriptum negassem, album adjieete voluit. Te, cujus judicium ambo subire parati sumus, ut hoc pronunties sententiamque feras, vehementer rogo. Vale Vir clarissime , & mihi nunquam satis colende. Dordrechti viii. Eidib. Octobr.

Medis

50쪽

Medita, ct Philosopho eximio,

i io HANNI BE VERO VICIO,

Senatori Reip. Doresectitanae GERARDVs IO. VOS SIVS S. D. s Cis, iamdiu esse, quodpromiserim,grarias me acturum tibi pro munere de eruditis Dominu: quod magnopere me d iactavit. Atque soc quidem, quod dixi, pollicebar , priusquam eo nomine obstringerer. Nempe, ut credere aliquis possit, quo celerius animum meum pascerem epulis inem . Quicquid de isto sit, ab eo tempore, quo dono i eum misist silui str nuer non tam oblimone ulla, quam quia arbitrarer c4sare aliquantis r posse hoc Merarium oscium nostrum in tot adve sit ; praecipue morbo meo gemino, cou-1nu , ct liberorum, is ex hisce etiam mortibus suavi mi Gerardi, O pro sexu

non inferioris Dona, unica filia mea. Hanc taciturnitatem nostram minin te

mirabitur nemo, qui mata, quam alioqui etiam negligens in epistolis et e soleam. Hoc endit non paucos: non te, clari me, amici me vir, ut satis inde video, quod nihilominin mittere volueris Dordreche

SEARCH

MENU NAVIGATION