Ex universa philosophia secundum veterum et recentiorum placita selectæ theses in Seminario Romano publicæ disputationi propositæ a Carolo Albani ejusdem Seminarii convictore, et Academico Redivivo die 1742

발행: 1742년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

IMPRIMATUR, Si videbitur Rino P. Mag. Sacri Palatii Apostolici. Feria G, de Ruberi Arcto Tars viresi

2쪽

Ex usuri Phisophiae.

Hilosophiae nomen derivatum credimus a Pythagora qui cum apud Leontium Phliasi rum Regem multa olim, docte disseruisset, fuissetque ab ipso interrogatus quam arteμ profiteretur,4 qua potissimum in re sapiens esset , non esse se Sophiar, sive sapientem res pondit, sed Philosoph)n hoc est amantem sapientiae Placuit vocabuli novitas , mo-dinia, atque exinde Philosephorum 8 Ph losophiae nomen in omnium ore versari co pit. Prima Philosophia ipsius origo non a Gmeis, quemadmodum putarunt aliqui est repetenda cum antea quam Grania, vel docere, vel etiam discere incepisset, multos ex Chaldaeis pra sertim extitisse constet , qui Philosophicarum rerum scientia pollerent. Quamquam ne ab istis quidem praviantissimae iacultatis initium ductum, sed ab ipso mundi nascentis exordio, &jam usque ab Adamo petendum est Itaque sustinemus, inter caetera naturae dona, quibus Deus Parentem primum Adamum ornavit, magnam etiam tum humanarum, tum Divinarum rerum

cognitionem illi impressisse, Philosopllicarum praecipue scientiarin lumi nibus ejus mentem locupletasse. Ab Adamo facile deinde transmitti potuit talis facultas successive ad Filios, Posteros donec post longam ann rum seriem ad Haebreos, ad Chaldaeos, ad Fgyptios ad Graecos, ad

nos etiam tandem pervenerit. Quamvis vero Graeci non primi authores, instauratores tamen, amplificatores praeclarae artis fuerunt: cum enim

injuria temporum pristinum illa splendorem magna ex parte amisisset, quasi extincta jaceret, prestantissimorum virorum Thalitis Milesii, Pythagorae, Zenonis, Atlantis, Socratis, Platonis, Aristotelis, aliorumque hujusmodi scriptis , opera factum est, ut quasi ab interitu vindicata

revixerit, ac mirum in modum refloruerit.

II. Praecipua Philosophorum Sedri ita scilicet a sectando , sivea secando dicta suerunt duae Ionica, Italica Italicae Princeps, caput ure Pythagoras salutatur; qui alia semper, talia discendi studio

AEgyptum , Babyloniam, aliasque longinquas terrarum partes lustravit; donec Servio Tullio Romanorum Rege imperante, in Italiam sese recepit Crotona non longe a Tarento viginti circiter annis magno au A a dii

3쪽

ditorum, inuidem nobilissimorum , concursu Philosophiam edocuit ab ejus schola Archytas arentinus , Philolaus Crotoniates , Parmenides, Zeno , aliique similes profecti sunt . Secta Ionica Ducem Maput habuit Thaletem Milesium, qui primus sui inter septem illos Graeciae Sapicntes, primus in Graecia ipsa Geometriae artem invenit, primus entorum phoenomena Stellarum motus, cursus, annuos Solis regressus,

aliosque id genus Natum effectus observavit ab eo igitur fluxit Ionica Secta, seu distiplina, ita dicta absonia , in qua docuit . Discipulos,& Successores habuit Anaximandrum, Anaximenem, Anaxagoram Anaxagoras scholam Athenas transtulit , habuitque Archelaum succetarem, deinde Socratem. Inter eximios Socratis Auditores fuerunt Antistenes,

piau.; nubs, Aristippus, Plato quorum hic Academicam Sectam instituit Plato-pbia ni ejusque doctrinae operam dicaverunt suam bene multi, non solum ante, sed etiam post Christi adventum, inter quos plures quoque eLantiquioribus Ecclesiae Patribus, ut Iustinus Martyr , Clemens Alexandrinus , Origenes ipse etiam Augustinus, praecipue antequam Catholicam Religionem profiteretur, multum temporis, S laboris in Platonis libris collocavit, valde sibi miliares secerat Platonicos quosdam loquendi modos quos tamen deinde re melius cognita retractavit. ' Ad nonum circiter usque Ecclesia saeculum floruit Platonis Philosephia quo primum tempore, magno rei Philosophicae bono, industria Arabum factum est, ut Aristotelis Peripateticorum Principis libri, qui ad illud usque tempus terra sepulti latuerant, invenirentur, ac sub eorum quasi vexillum Academiae , Gymnasia omnia sponte, latim

convenerint Aristotelem enim Nationes omnes, Arabia, Graecia, Gallia, Germania mispania , Italia tota tanquam Ducem in Philosophiasidissimum secuta sunt . Scimus verti a nonnullis in dubium gerimnam Aristotelicorum librorum lectionem contra quos duo asserimus, Tu-ν ὰὰ;a. . v. stinemus: dicimus primo , si non Omnia, pleraque saltem , quae tan-brarum,. iras,t quam ab Aristotele scripta circumseruntur, ab eo re vera fuisse scripta: μ ρε i quod quidem, omissis aliis, luculentissime patet tum ex toto contextu operum, tum ex stili consormitate , aequalique in omnibus libris procedendi ratione cita ut eosdem legent , atque inter se comparant , ab author eodem profectos esse non minus constare videatur, quam constet eadem manu exaratas suisse plures Epistolas sola inter se materia diversas . Dicimus praeterea nos non opera ex Authore , sed Authorem

ex operibus aestimare : Quare dum Aristotelicam Philo phiam extollimus, hunc nos honorem tribuimus , tribuendumque ab omnibus judic mus illis identice libris , qui Aristotelem habere Authorem dicuntur; h, i quidquid deinde sit, an hoc ipsum cum veritate dicatur. .. .;ω IU. Porro quemadmodum ab Academia, qui nemorosus erat locus in Athenarum Suburbi ab Academ quodam viro nobili ad Philosophica exercitationes paratus, Academicorum Secta nominata est; est Stoicia Mod dicti, hoc est porticu, quam alii similiter frequentabant, ut Philosephiae operam darent ita Peripatetici ab ambulando nomen sumpse runt Aristoteles enim, qui caput eorum fuit, Discipulorum stipante νE,Fis... v c. δις V ambulans Philosophiam tradebat. V. Septingentis is eo amplius jam annis floruerat ista sectata,

4쪽

Qui positsummoque omnium Doctorum aemulatione , studio in ea illustranda, amplificandaque certabatur, cum , superiori vertente saxulo , Galileus, Gassendus, Cartesius, Maignanus, aliique multi peripateticum excusso runt uetum , aliasque inire philosophandi vias statuerunt is quidem non infelici successu , nec sine aliquo Scholi peripatetica detrimento. id vero nos de nova istorum philosophandi ratione sentiamus, Ptione sequentium Thesium jam palam fiet.

ll- Ogic Cartesii, seu novus ille , ut aliquibus

visum est , sciendi modus ab ipso traditus, non satis nobis probatur. Rus summa reducitur ad ista tria pronunciata: Dubitandum

de omnibus ex eo to; et eripo Illud esverum, de quo habemus claram , didistinctam ideam. Dicimus autem ex ipsis, sive simul, sive divisim sumantur, non suppeditari nobis

aut novam, aut certam ullam regulam verita

tis presertim eum, posita universali illa dubitatione, quam vult Car tesius, nunquam satis videatur constare posse, vel de eo quod re vera cogitemus, vel quod in rerum natura aestu existamus, vel quod habe

mus ullam idem, aut quod sit clara, distincta; multo minus quod sit a Deo , quemadmodum Cartesius dicit, vel quod Deus ipse nono possit esse auctor erroris physici Id quod cum gravissimis viris nos etiam sentimus posse contingere . ejectis igitur artesianis tanquam

firmissimas veritatis notas statuimus primo Sacram Scripturam nam erum vero non pugnat , Fides nos vere Philosophos fecit Secundo consensum Sanctorum Patrum Scripturam inter petrantium, Tertio consensum pariter peritissimorum, maxime in ea re, de qua quaeritur: quarto momenta rationis naturalis antrinseca , praesertim ubi de rebus

philosophicis sermo est quinto etiam testimonium sensuum. VII. Et quamvis sensibus ipsis aut fallere, aut falli solemne sit; nihilominus si sani sint is valentes accedat testimonium aliorum sensuum, nee majus aliquid in contrarium obstet, dicimus ab ipsis quomque suppeditari posse optimam regulam veritatis, omnino necessarios ad cognitionem, scientiam effeci quam quidem defendimus compara ri de novo, comparari maxime per ipse sensu ; non enim admit timus ideam ullam innatam aut Platonicam, aut Cartesianam, sed i mam nostram putamus tanquam tabulam, ut sunt , rasam infundi in eorpus , in qua scilicet nihil depictum sit , aut quasi librum omnino candidum, in quo, independenter a concursu, .ministerio sensuum, nulli prorsus sint caracteres imprem operatio autem sensuum ad cogni tionem, scientiam non requisitur per modum causae , sed per mindum pura conditionis, eo serme paela, quo approximatio ignis ad com bustionem. Itaque objecta externa , si colorata sint , per lucis reflexi 'nem, aut refractionem, si sonora, per aeris crispationem , si odora, S

5쪽

sapida per corpuscula, solida, vel fluida per tactum, singula cum adsensus nostros perveniunt, imprimunt motum aliquem in nervis organi sibi proportionati atque ex hac impressione oritur ea, quae dicitur sensatio externa porro impressio facta in organo sensus externi, accedentibus etiam, Madjuvantibus spiritibus vel vitalibus, vel animalibus, per nervos traducitur statim ad cerebrum, ibique in organo sensus interni, qui vocatur communis ex eo nimirum quod univer rum externorunt

sensuum aflectiones recipiathst alia impresso, quae dicitur sensatio interna ab utraque autem hac sensitione tum externa, tum interna determinatur anima ad producendam in se ipsa speciem quandam intentionalem, spiritualem objecti , quam vocant speciem impressam atque haec tandem simul cum animi producit aliam, quam dicunt speciem expressam , estque ipsa objecti cognitio . Quare etiam nos convenimus tandem ii eo quod nihil sit in intellectu, quod prius non fuerit in

sensibus.

D. D. .x - VIII. Hoc ipsum etiam sentimus circa eognitionem, quam hicinam ... . , bemus de Deo , juxta illud Sapientiae 3 m A magnitudine speciei, ereaturae ognoscibiliter poterit Creator horum sideri mo primae ad Romanos tam bilia enim i us a crearata Mundi per es, quσfacta sunt intellecia conspiciuntur : Sempiterna quoque jur virtuT, Disinita , ita ut Ar inexcusabiles e. Quamvis ergo circa existentiam Dei non admittamus ideam ullam innatam in sensu Cartessiano rum, neque opinemur eam esse per se, ex terminis nobis notam discimus tamen esse optime demonstrabilem ex Creaturis: Neque solum est evidenter demonstrabile Deum esse; sed etiam unicum esse Deus phy 1ice, immediate concurrit ad omnes is singulas aestiones creatura rum Ad operationes earum liberas concurrit per decretum applicativum sua divinae omnipotentia omnino indifferens, cujus tendentia intelligi, exprimi potest per ista verba eo meam disinam Omnipotentismad concurrendum eum reais, habente jam omnia alia praere uisita, o concurrendum inguam ad utrumque disjunctis actum A t circa extra micontrarietatis, des eire extrema contradi Bonio, pro libito aflui Creaturae. Hinc licet admittamus determinationem quoad individuum pomnendam unice a Deo, rejicimus tamen physticam praedeterminationem Thormisticam sim in ordine ad causas secundas necellarias tanquam superfluam, tum multo magis in ordine ad causas liberas ; ac potissimum ex eo capite, quod non videatur nobis satis cohaerere cum ipsarum libertate. De ηἰηctis IX. Inter praedicata Metaphysica ejusdem individui creati rejici , , ' I ri,ia: mus tum distinctionem sorinalem ex natura rei, tum virtualem intrins θεώλου -- ιὸ eam , tum p cisionem objectivam cibi contenti distinctione sorinali

r veris oti νε pro per intelloctum, seu rationis ratiocinatae Dependenter etiam ab intel

lectu silvamus is explicamus unitatem requilitam ad constitutionem Universalis quare Universale ipsum sive Metaphylicum , aut in essen do, sive Logicum , aut in praedicando, a parte rei non admittimus. Disterentia specifica sufficienter habetur per dissimilitudinem in aliquo p dicato essentiali ab hujusmodi differentia, seu dissimilitudine essen'tiali non valet illatio ad inaequalitatem persectionis entitativae Indi vi

6쪽

duatio non desumitur a materia physica quare, ex hoe saltem capiti,

species Angelorum non est ab intrinseco immultiplicabilis. Relatio pro dieamentalis non consistit in entitate ulla superaddita undamento, termino, rationi undandi, cierminandi, neque consistit in complexo ex his omnibus , sed in sola ratione tum undandi , tum terminandi. Ex duabus propolitionibus contradictoriis circa sutura contingentia absoluta , altera est determinate vera , altera determinate falsa neutra tamen uerificatur, aut falsificatur formaliter per divinum Decretum , sed per ipsam rem suturam , aut non suturam . Scientia infallibilis , quam de rebus ipsis suturis habet Deus , optime componitur cum earum conti gentia , clibertate . Scientia demum creata , etiam quae habetur per 1illogismum demonstrativum, non pugnat simul cum actu opinativo in eodem intellectu creato, circa ido objectum materiale.

X. R,-- -lII sunt , in quibus conveniunt omnes Phylosophi, inua simul in causa sunt, cur ipsi deinde in tot tam diversas abeant sententia , totque excogitarint istemata circaeompositionem corporum naturalium . Primum est multa neri in natura mutationes rerum, tum accidentales, ut cum aqua ex se,

gida fit calida, Me converso, tum substa tiales, ut cum ex ligno fit ignis, ex igne cinis, ex cibo sanguis, ex sanguine ossa, caro δα. Alterum, quod curtum pariter , atque mconeussum sui semper is debet esse apud omnes est illud renum nihil in nihilum nil posse, ni attem -- M.tis scilicet viribus agentium creatorum itaque quando exempli causa νηυι m. comburitur lignum, fitque ignis ex ligno, neque totum illud, quod erat lignum destruitur, neque totum id , quod apparet ignis producitur. Porro quid sit tum id quod remanet, tum id quod advenit, quae etiam dicuntur quorumlibet respectivo compositorum principia, hoc illud est , in quo statuendo desudarunt semper , ac decertarunt Phylosophorum ingenia omissis hic Antiquiorum placitis, quae quidem, eo saltem, do, quo suis ab Authoribus proponebantur Zenophane, Melita, Pa

menide, Pythagora, Platone, Anaxagora, Leucippo Democrito, Di curo, Vel non congruunt principiis Christianae Fidei, vel alio ex capite sequaces amplius non habent, tota nostris hisce temporibus controversia circa constitutionem corporum naturalium versatur inter ista quinque sistemata: Atomisticum nempe, seu Gassendisticum, Cartesianum, mi micum, Elementare,' Peripateticum. Iam quod attinet ad prima quatuor, quamvis multa in unoquoque sint quae probamus, sunt tamen etiam multa quae displicent , atque a potissimus , quod nimirum in agentibus creatis negetur virtus vere,in proprie effectiva alicujus entPtatis de novos ac proinde quod reiciantur forma substantiales realiter

7쪽

, a materia distinctae, nec relinquatur locus qualitatibus, sive accidentibus materialibus absolutis distinetis realiter ab omni substantia. Et quoniam in istis tribus Peripatetici conveniunt omnes, immo vero haae ipsa sunt Peripatetici sistematis praecipua capita , ideo relictis omnibus prinserendum ipsum censemus is longe in eo expeditius salvari dicimustum Naturae phoenomena, tum etiam plura eligionis Catholica dog

XI. Notissimam illam divisionem causarum, in efficientem, finalem, materialem, Tormalem, quam Aristotcles tradidit, quam communissime receperunt Philolophi, recipimus etiam nos. Causalitas, sive aeti, per quam causa emciens creata producit effectum , vere, realiter distinguitur a eausa, effectu et dicimus tamen eam non distingui realiter a passione, non recipi in agente , ut tali, sed in passo Quamvis non sit necessaria in agente indistantia immediata immediatione suppositi, est tamen, saltem naturaliter, necessaria odistantia immediata immediistione virtutis nec potest agens agere remotum , qui prius agat in proximum. Quod agens naturale uniformiter difformiter operetur, quod etiam agendo agat , vicissim quod Passum patiendo reagat, putamus Uerum , ita tamen , ut simile non agat in sibi simile . Causa finalis est id,

cujus gratia aliquid fici jus virtus causativa non consistit formaliter in cognitione bonitatis , quam habet finis sed in bonit te objectiva ipsius finis ejusdem vero causalitas in actu secundo consistit in aetione

ipsa causa: emcientis , non tamen utcumque sumpta , sed ut imp rata a voluntate intendente finem , sive ut pendente a praelucentia finis et ad agendum vero ita movet, ut primum in intentione sit ultimum in executione is primum in executione sit ultimum in intcntione . Causa materialis est illa , qua dat es e alteri formaliter ut recipiens illud in se , persectibili per ipsam receptionem : Hinc ratio, aut munus cauis materialis repugnat Deo ciliis autem rebus spiritualibus non repugnat. Caulas itas cause materialis est ipsa actio eduetiva, per quam nimirum a causa emciente producitur res ex potentia materiar Causa formalis considerari Micit vel inordine ad totum, quod constituit intrinsece per modum sormae, vel in ordine ad compartem,

cujus est forma , hoc est in ordine ad subjectum quod actuat, seu quod informat atque hinc divisio causae formalis in intrinsecam aliquomodo extrinsecam eius causalitas consistit in actuali ejusdem unione acum subjecto, subiectum denominatum per formam, est effectus sor- malis ; qui proinde non distinguitur a causa formali , quamvis haec ab

eo distinguatur. XII. Ad aliquam ex dictis quatuor causarum classibus reducuntur etiam Causa exemplaris, Casus Fortuna, Fatum . Causa exemplaris

sive dealis est id, ad cujus similitudinem aliquid fit ab agente rationali alia est interna , alia externa respectu vero Agentis increati ista secunda non habet locum Fortuna differt a casu, tanquam species age nere omnis enim fortuna est casus , sed non omnis casus est fortuna. Cum autem ex una parte nihil possit accidere praeter expectationem, praevisionem Divinam, ex alia vero fortuna, & casus dicantur causa per

8쪽

accidens effectuum, qui praeter probabilem expectationem, pravisi nein sequuntur hinc nihil sortuitum, aut causale relate ad Deum. N mine Fati, si cum Boetio intelligatur in rebus natura sua mobilibus dispositio immobilis, per quam Divina Providentia suis quaeque nectit o dinibus , Fatum certe admitti potest,' debet : quia tamen nomine illius , maeretici olim Priscillianistae, Mali etiam ex plebe ignara intelligebant , atque intelligere adhuc fortasse possunt eventus rerum necessario consequentes impressionem , vel dispositionem Coel rum, sive Stellarum; ideo nomen ipsum, saltem sine ulla limitatione, adhibere, admittere non audemus injdquid si an sit possibilis pernaturaliter , naturaliter saltem non est possibilis idem effectus procedens simul a duplici causa physica in actu secundo totali mutuam duorum causalitatem, quae importet mutuam illorum prioritatem quoad primum, cidem esse reale, dicimus esse absolute impossibilem. XIII. Inter requisita essentialia corporum naturalium , occurrit potissimum ratio Loci, ratio emporis. Locus alius est extrinsecus, alius intrinsecusci extrinsecus est immobilis superficies prima corporis eontinentis nomine immobilitatis venit determinata distantia a quibus is his dam punctis fixis vel realibus, vel pure possibilibus , vel etiam imagi- . . . tiariis , quae puncta fixa debent ad minimum esse duo aliter, pro casti,

quo corpus aliquod moveretur orizontaliter, cum toto motu conservare

posset eandem distantiam ab eodem puncto fixo, quod excogitari posset

in centro. Quando, exempli gratia, deportatur vinum in utre, aut d lio, quamvis superficiem utris aut dolii ambientis non mutet, vere nihilominus mutat locum, quia scilis et vere mutatur distantia vini assu cstis fixis contra vero Turris, aut Paries, quamvis determinatam illam superficiem aeris ambientis perpetuo mutet , nihilominus locum non mutat , cum praedictam distantiam non mutet . Porro ratio illa , seu forma, per quain corpus aliquod constituitur in tali, vel tali determinata distantia a punctis fixis , dicitur locus intrinsecus, quia nimirum est unicuique intrinsecus sie si quis a Deo poneretur supra ultimum Coelum, vel extra Mundum, quamvis deficeret a loco extrinseco, qua tenus non contineretur ab ulla superficie corporis ambientis, non proin de tamen deficeret a loco intrinseco, sive ab Ubicatione in tali deter

minata distantia a punctis fixis: in hoc sensu Creatura nulli bi est im missibilis. Ubicatio alia dicitur circumscriptiva, Malia definitiva cir cumscriptiva est, perquam res aliqua divisibilis ita est in loco, seu spintio extrinseco, ut quoad unam sui partem correspondeat uni parti parti , quoad aliam, alteri partiri definitiva est , per quam res tota est in toto, tota simul in singulis spatii partibus qualis est bicatio, quam habent Angeli, c anima rationalis , quam per miraculam ha bere possunt etiam corpora Potest insuper per miraculum Idem corpus replicari in duplici loco adaequato , quidem ircumscriptives Sicuti vero potest optime intelligi, haberi tum rex, tum locus aliquis de terminatus, quin proinde habeatur, aut intelligatur hoc, quod est rem illam esse in illo loco determinato ita hoe quod est rem aliquam ego aliquo loco, importat ubicationem realiter , a quate distinctam a s res

9쪽

re , loco . Id ipsum valet de duratione relate ad tempus , Wrenta quae durat , aut conservatur in tempore durationem proinde ipsam admittimus pariter realiter adequate distincram a re, tempore aflixam essentialiter is rei tempori non tamen niti uni tantum instanti determinatori non enim admittimus possibilem durationem aliquam epsentialiter affixam pluribus cum de ratione persectissimi, absolutissimique dominii , quod habet Deus supra Creaturam , putemus esse quod quando vult, quomodocumque vult, possit illam absoluto destruere iseu facere ut non existat. XIV. Circa praedictorum corporum qualitates, sic proprietates, consideramus primo quantitatem, dicimus eam esse accidens absolutum realiter a substantia distinctum divinitus ab ea separabile , ut patet in quantitate panis Eucharistic , peracta consecratione: Dicimus eam tanquam in subjecto sustentationis non inhaerere formae , aut toti composito naturali, sed soli materiae adeoque naturaliter non posse ... h. , dari res tionem usque ad materiam primam : Dicimus in quantitate. vitir ausa ipsi subectari alias omnes, vel fere omnes corporum qualitates immo --. vero istarum plures , Oxempli gratia calorem , frigus , humiditatem , siccitatem, saporem, odorem c. explicari posse per quantitatem diversimode modificatam, aut figuratam , juxta illarum , quae qualitates dicuntur, diversitatem. Hoc quod est reddere rem actualiter impenetratam, actu extensam , aut mensurabilem , fatemur quidem esse quantitatis effectus veluti mediatos, secundarios immediatum vero , primarium , dicimus esse solum reddere rem sormaliter impenetrabilem. XV. Quidquid sit an gravitas a quantitate realiter distinguatur, eam certe defendimus esse proprietatem sublunarium corporum omnino intrinsecam megamus gravitatem, descensum gravium haberi, vel ab atomis illis hamatis uncitatis e terra centro jugiter erumpenti bus, corpora ipsa gravia attrahentibus, ut vult assendus vel pervorticosum illum substantiae liquidae , sive materiae subtilis motum circa axem terrae, quem vult Cartesius vel ab incumbenti illo liquido, quod suo ponidere corpora omnia subjecta perpetuo premat Murgeat, quem admodum explicat Du-Hamela vel denique ab illa substantia pariter

liquida, sive materia subtili, quae commune centrum circumambiens, ab eo quaquaversum secunduin rectam lineam nitatur recedere, intu rem

cedendo relinquat quasi post se sva premat, Murgeat reliqua corpora, atque eo magis, quo minus habent pororum, consequenter quo egrauisate, rimagis corpora ipsa manent expolita ictibus materiae illius subtilis, juxta his V ....et recentiorum aliorum hypothesim . Meliu igitur conformius ad ιm. idem , quam habemus de corpore, dicendum est, quemadmodum non soli Peripatetici dicunt, sed etiam alii recentiores cum Galileo, rellio, gravitatem nempe vere cuilibet corpori esse intrinsecam . Quod si fingatur aliquod grave in vacuo, tunc, vel supponitur permanere adhuc in rerum natura centrum globi terraquei, vel non: Si primum, cum corpus grave adhuc haberet locum quo tenderet, absolute dicimus quod moveretur ii secundum, quidquid sit an moveretur, vel non , sive an cessaret gravitas quoad effectum dicimus tamen quod non os

saret

10쪽

saret gravitas quoad entitatem intenim per gravitatem praxlictam multo selidius , facilius consulitur tum phoenomenis naturalibus , tum unioni, vinculo corporum inter se, quam supponendo, juxta hyp thesim Torricellianam , corpora omnia esse positive levia. Aliis autem omissis contra positivam istam taedictorum corporum levitatem est ce- Iebre illud experimentum, quod habetur ex actis Academiae indiceae de nummo aere posito in fundo vasis, qui superasiuso Mercuri, ita ut Mercurius non subingrederetur illius latera, nummus ipse semper man sit infra Mercurium Si vero corpora omnia essent positive levia , unumquodque quantum est de so sursum tenderet, jam quo leviora sunt corpora, eo majori vi , .conatu deberent ursim attolli quare cum nummus atreus sit specie levior Mercurio , debuisset supra Mercurium .

ascendere.

XUL A gravitate corporibus omnino intrinseca statuimus provonire in ipsis corporibus impetum, quem etiam tanquam aliam eorundem qualitatem accidentalem agnoscimus; ab impetu provenire dici mus motum, maxime projectorum Agimus autem hic de motu locali, qui est migratio rei de loco in locum , habita scilicet per plures ubicationes fluentes successivas , quare sensus est de loco intrinsem neque enim videtur sustineri posse conceptus illorum , qui motum ipsum localem explicant per migrationem a loco extrinseco, sive pertranslationem corporis ex vicinia eorum corporum , quae illud immediate contingunt: nam, ut omittamus ea , quae supra dicebamus de vi Immo a

ni dolio, aut utre alibi asportato Ce convers de pariete, aut tu ri accedit etiam, quod corpus aliquod in vacuo positum , altem per

Omnipotentiam Divinam moveri posset; tamen certe non transferretur ex vicinia corporum contingentium. Quod unum corpus velociter moveatur , habetur per hoc , quod modico tempore magnum spatium percurratri contra vero si multo tempore modicum spatium absolvat,

corpus dicitur moveri tarde . Corpus altero velocius est illud , quod eodem temnoris intervallo majus spatium, vel breviori tempore aequiae spatium absbluit illud dicitur moveri tardius , quod vel longior, tempore aequale spatium, vel aequali tempore minus spatium percurrit. Corpora aeque velocia sunt illa, quae aequali tempore per aequale spatium moventur. Corpus, quod aequali temporis patro aequales spatii partes percurrri , dicitur moveri aequabiliter ; si aequali temporis spatio inaequalia spatia percurrat, dicetur moveri inaequabiliter: si augeantur perpetuo spatia, motus ipsius dicetur continuo acceleratus si perpetuo de

crescunt spatia , motus erit continuo retardatus: Qum si ita perpetuo augeantur spatia , ut aequalibus temporibus aequales velocitatis gradus aquirantur, motus erit aequabiliter acceleratus; si autem aequalibus tem poribus aequales velocitatis gradus deperdantur , motus erit aequabiliter retardatus. Si celeritas motus alicujus corporis relate ad aliud in eadem proportione perpetuo crestat, ejus motus dicetur uniformiter accelera eus si vero in eadem proportione perpetuo decrestat , dicetur motus, uniformiter retardatus. Quidquid sit, an acceleratio motus in gravibus dum descendunt , fiat secundum numeros impares, ut vult Galile s 6 vel Dissiligo by Orale

SEARCH

MENU NAVIGATION