Ex universa philosophia secundum veterum et recentiorum placita selectæ theses in Seminario Romano publicæ disputationi propositæ a Carolo Albani ejusdem Seminarii convictore, et Academico Redivivo die 1742

발행: 1742년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

XXII

nimium tenacibus , erebrique messa duriuscula species rerum impriini

nequeunt.

XXXII. Somnus est vinculum , aut ligamen sensuum ad anti-lium quietem, salutem a natura institutum differt a vinculo, aut ligamine quod saepe etiam a morbis inducitur; nam istud est violentum Min ruinam illud vero est maxime naturale, in animalis levamen. Inducitur autem non per specialem aliquam potentiam, cujus munus sit colligere spiritus animales ut reficiantur resectos postea dimittere ad suas operationes , quemadmodum aliqui cum Galeno opinantur dpotius per obstructionem aliquam in nervis, iensibus factam ab hum ribus, vaporibus , qui a stomaco ascendunt ad cerebrum qua obstructione posita, cessat magna ex parte excursus spirituum vitalium, lani malium, remittuntur a sua naturali intensione nervi ; atque hinc dommientibus laxantur is cadunt manus, inclinatur caput , demittuntur palpebrae, corpus omnino cessat ab opere . Illi, qui alte dormiunt, non somniahi, quia sensus omnes tum externos , tum internos ligatos habent in illis vero, qui somniant, ligatis selum externis, soluti manent sensus interni itaque vapores in istis sunt minus crassi, reli quunt locum spiritibus, quibus excurrentibus per organa sensuum intemnorum , excitantur species illa materiales , ex quarum varia combin tione formantur somnia . Somnia ipsa , quamvis magna ex parte con

stent ex cognitionibus pure materialibus aliquando tamen habent etiam admixtos aestus, cognitiones aliquas spirituales , Ad potentias, sen- auo laus f in susque internos pertinet etiam appetitus sensitivus, qui est facultas ani-πιοι, προ ηυμ te sensitiva affective tendens in objecta sensibilia cujus sedem, quemadmodum iraedictorum omnium aliorum sensuum, reponimus in solo cerebro . Potentia loco motiva est realitcrochequat distincta tum ab

appetitu sensitivo, tum ab aliis sensitivis potentiis ju sed , χωganum non est in solo cerebro , sed est in mustulis , qui extenduntur

per totum corpus.

XXXIII. Progredimur jam ad essentiam, potentias,' proprietates anime spirituales utque separemus certa ab incertis, ex iis, quae aut expressa habentur in sacris Paginis , aut stabilita sunt. Conciliis

n. a.;- νὰ, . supponit 'us' inquam Omnino certum, Primo Animam rationalem non naι sans Ion. eue formam praecis assistentem , aut quasi Aurigam humani corporis, ς' η. xca basi quemadmodum mniarunt aliqui eum Platone , sed esse sormam vere intrinsecam, S informantem : Secundo, contra Carpocratem, Epiphamnem, Malios, eam non esse accidens, scd substantiam Tertio, non

esse aliquid aut aereum , aut igneum , sive aliud quid corporeum , ut voluerunt multi cum Anaximandro, Anaximene, Anaxagora, pluribus que Stoicae familia aliamnisci Quarto, non esse particulam divina mentis, sive ex Dei substantia decisam, in quam opinandi amentiam incide runt nostici, Manichaei Priscillianistae : Quinto, eam non ex se inine propagari, qui Luciferianorum sui error : Sexto contra Seleu cium , me iam , non ab Angelis , sed a solo Deo ipsam creari Septimo , contra Origenem, eam ante infusionem in corpus non exti tige, neque in poenam peccati antea commissi, in corpus, lauaquam in

22쪽

carcerem, eam detrudi quem errorem sequutus quoque est Priscillianus. Octavo , contra Averroem , non dari in cunctis hominibus unam ani-

.mam, intellectum, qui ipsis simul assistit, ut Solis lumen huic rerum universitati: Nono, neque dari animarum transmigrationem , juxta sen tentiam Pythagorae, sive potius inanem sabulam Ultimo demum. tanquam omnino pariter certum supponimus rationes Omnes, quae contra

anima rationalis immortalitatem afferri possunt , esse sephisticas , inanes, atque lubiles veritas haec definita in notio Lateranensi quinto, sub Leone X., respicit aliquos, qui absque ulla consideratione dicebant Animam rationalem, attenta quidem divina Fide immortalem esse sed secundum Philosophiam esse mortalem. XXXIV. Iam ut ad scholasticas conclusiones veniamus, Mabani via ipsius immortalitate incipiamus , dicimus hanc etiam rationibus o. --. .i; turalibus, eis evidenter demonstrabilema quod idem quoque sentimus au stum de ejusdem Animae spiritualitate . Negamus omnem disti nectionem rea mitis/-lem inter animam rationalem is sensitivam , aut vegetativam humanam e quare in uno eodemque homine neque simul , neque successive animas specie plures admittimus Sanguis, aliique humores humani corporis non sunt animati Anima tamen non proinde residet in solo cerebro, aut in sola glandula pineali, sed diffunditur per totum corpus. Potentiae Animae spirituales non distinguuntur realiter inter se ne e ab ipsa anima: Cognitiones tamen, &volitiones sunt realiter ab intellectu,& voluntate distinctae Intellectus vere intelligendo agit neo cognoscit res in Idolo , sive in Pliantasmate substituto ; sed omnis cognitio in 'mediate ad objectum suum terminatur cognitiones autem ipse realiter ab intellectu productae, non distinguuntur realiter a verbo mentis, sivo specie expressa. Ad habendam speciem ipsam expressam praerequiritur Proportionata species impressari itaque, sicuti species intentionales interiales, de quibus supra dicebamus, complent, atque determinanti tentiam materialem ad producendam, efformandam objecu imagineminaterialem ita species intentionales spirituales complent, atque deter minant potentiam intelleistivam spiritualem in ordine ad eiserinandam objecti imaginem spiritualem, sive ad produeendam cognitionem spiri tualem sunt entitates spirituales realiter tum ab intellectu , tum a cognitione distincte Quamvis quoad persectiorem, vel imperfectiorem cognoscendi modum , unus homo valde disserat ab alio homine nihilominus una anima rationalis in persectione essentiali non differt ab alia. XXXV. Anima in statu separationis a corpore potest naturaliter intelligere,in naturaliter re ipsa intelligit non quidem per conversio D. Anima infla-nem ad phantasmata , neque per ideas, aut species ullas innatam sed vel per species spirituales aquisitas in statu unionis cum corpore , quae remanent etiam in statu separationis bel per alias species a Deo insum sas . Sicuti ad frequentem repetitionem actuum materialium sequunturbabitus materiales correspondentes is subjectantur in potentiis male rialibus ἱ ita ex frequenti repetitione aestuum spiritualium oriuntur ba

bitus spirituales , .mbjectantur in potentiis anima spiritualibusci illim mortem hominis labefactantur pereunt isti vero post mortem

etiam Diuilias by Orale

23쪽

XXXVI.

XXIV

etiam remanen , conservantur, ipsisque pariter anima pro eo statu uti potest ad eliciendos actus proportionatos . Persectior modus cognoscendi, quem habet anima in dicto statu separationis , non tollit quominus naturaliter appetat remionem cum corpore.

CONCLUSION ES

ME TE OROLOGICAE.

Xhalationes, iamres nihil aliud sunt, nisi particulae subtilissimae, quae abomnibus corporibus , sive solidis , sive liquidis perpetuo resolvuntur , atquctattolluntur per aerem attolluntur a tem, iustentantur, vel per Ventum, vel per sermentationem, vel per hoc

quod essiciant corpus in specie levius quam ipse aer Nebula, Nubes sunt addensatus vapor et ad explicandum discrimen inter utramque , dicimus cccorporibus humidis duplex halituum genus secerni quorum aliqui crassiores sunt, supra aerem non assurgunt, nec costringuntur in aquam, ex istorum genere est nebulaci alii , utpote leviores , 'en Oros, assiirgunt, condensantur paulatim, ae deinde resolvuntur in aquam , c. . istarum genere est nubes. Iuxta Galileum, quemadmodum radii se lare , vel per lentem , vel per phialam aqua plenam collecti, accen d.R Oscam cita per hoc , quod radii ipsi olares uniantur restan-g3Πtur in quibusdam quasi spherulis aqueis , quas nebula relinquit in herbis alantis , sive in segetibus , ista quoque aduruntur , aut saltem l bosectantur ratio hujus tamen expeditior est , si dicatur nebulam ha- hero secum admistas plures parii las vel salinas, vel sulphureas , quae horta , segetes, soli , aliaque hujusmodi , quibus adhaerent , corro dunta nisi sorte nebulam sequatur imber copiosus, a quo particulis p sar adurentes corrosivae abstergantur; in quo casu, aut si sorte non adsint didis noxia particulae immixtae nebulae nebula non nocebit. XXXVII. Nubes, vel ope frigoris adstringentis , vel per en zzzz I. os inter se opposito , vel etiam per mutuum earum occursum uniuntur' in guttas, ore ivuntur deinde in pluviam, praevalente scilicet gravi

tate nubium constrictarum subjecti aeris gravitati. Uere, inutumno , Pluviae sunt frequentiores, quam per hyemem, aut per Estatem, quia per Hyemem, constrictis a rigore terrae poris, vapores , exhalati ne non attolluntur in tanta copiari per Estitem vero attolluntur qui-m .is. ι-- dem sed altius unde fit , ut facile dissipentur . Nix est nubes in aere. t. congelata irando vero est pluvia in aere pariter congelatas quae qui dem congelatio fieri potest tum in media, tum in infima regione aeris, juxta diversum occursum particularum, vel nitrosarum, vel frigorifera

rum , hujusinodi enim particulae sunt causa potissimae congelationis Ni ,

ut Disitiro b Corale

24쪽

ut plurimum, cecundat agros, vel quia terne meatus obstruit , imp ditque ne ab ilia exhalentur particulae, spiritus vegetabiles, vel quia nix ipsa abundat spiritibus vegetabilibus , ac seminalibus terrae profi-cuis , vel ex eo , quod dum liquescit , amicum agris ipsis humorer

communicat.

XXXVIII. Naturam .phenomena Tonitru , ac Fulguris explicamus per analogiam ad accensionem pulveris pirii rataque quemadmodum cum accenditur pulvis pirius apparet coruscatio ignis , simulquo , --, ἡ ω auditur fragor fragor ex eo provenit , quod ignis dum conatur se fultura. dilatare perrumpit aerem, ex cujus tremulo, reciproco motu fit ille senui, ita per hoc quod accendantur aliqua exhalationes , quae sunt in. nubibus, uot fulgura, & per hoc quod simul scindantur nubes, aer, sum tonitrua. Quamvis autem aliquando videamus fulgur, qui audiamus tonitru alias vero audiamus tonitru quin videamus fulgur illud tamen contingit propter distantiam , istud vero, vel propter luminis tenuitatem, vel ex eo quod exhalationum accensio fiat intra nubes, taut nulla in nubibus ipsis sequatur scisses caeterum subscribimus etiam nos recentiorum Philosophorum sententia docentium unum nunquam ab es

ter separari.

XXIX. Sintaliter opinamur de Fulmineci quare licet longe plura tonitrua a nobis audiantur, is ideantur fulgura, quam fulmina, re a vera tamen defendimus cum Omni tonitru & fulgure conjungi fulmen: quamquam haec non semper in terram cadunt , sed aliqua hi aere con sumuntura aliqua origonialiter , aliqua etiam seruntur sursum , quem admodum teste De-Chales constat de celeberrimo illo Coenobio in mon te quodam editissimo prope Gratianopolii posito, unde ejus incolae se: pe vident nubes infra se stantes, Min his generari tonitrua, fulmina, quorum multa seruntur sursum, nec sine magno incolarum ipsorum metu. Porro tam fulgur, quam subire habetur per exhalatione accen Sofulmise, eiussas, differunt tamen per hoc, quod exhalationes, ex quibus formantur H --- fulgura, neque sunt ita compaeis, neque ex materia metallica, minerali, ex qua potissimum sermaptu fulmina . Praedictarum exhalationum accensionis causa triplex a nobis assignatur prima est occursus, admixtio igniculorum simul, particularum combustibilium intra nubes latentium, ac volitantium, eo modo quo per occursum sulphurearum quarumdam particularum cum igniculis in silice latitantibus, hoc excusso per calybem , si, ut illa quoque accendantur: Altera dicti accensionis causa, praesertim si per diem contingat, possunt eis radii sinlares , qui in nubibus , veluti in cristallo , aut lente coadunantur , ac restanguntur sic accendunt particulas illas metallicas ibi existentes ex quibus diximus formari fulmina Tertio etiam recurri potest ad Anti peristatim, sive ad particularum circumobsistentium humiditatem, quas , ut igniculi qui sunt per nubes dispersi , tanquam ad praesentiam Contrarii, aufugiant, isnum eundemque in locum compulli, efficiant agens validius, sive aquirant vim producendi ignem in exhalationibus, aut particulis combustibilibus sibi proximis: quo pacto explicatur etiam permultos nova productio ignis in calce, aqua frigida effusa, in foeno humi

25쪽

XXVI

do, aliisque hujusmodi casibus. Quantum ad pecuniana absumptam supio intacti ad gladium colliquefactum vagina illesa , ad vinum exhaustum integro relicto dolio, aliosque miros, singulares effectus, qui vulgo tribuuntur bilinini , permissa rerum veritate , putamus salvari posse per analogiam ad salem volatilem, ad aquam regiam, aliaque id genus quamplurimari sicut enim , ut de reliquis sileamus , constat, exempli gratia , per aquam regiam re tui serrum , non ceram, ex eo scilicet, quod illa libere per hujus poros pervadat ita respectu aliorum sentiri potest de fulmine. XXX. ridem aliqui dicunt consistere in reflexione , aut refrat,nυ..... tactione radiorum Solis cum Duo rorida, opaca, concava alii in sim-s, ..iAM 'ν' plici admixtione Solis ipsius oppositi cum opaco nubis; alii in reflexi ne aut refractione radiorum Solis cum guttis pluviae cadentibus e regione opposita Soli AE a Sole ipso illuminatis . Ex isti tribus sententiis, nos cum Antonio De Dominis, Hugenio is recentioribus , tertiam sequimur, duo prae caeteris sunt , quibus ad eam amplectendam movemur. Primum est, quod quotiescumque habemus Iridem, pluviam pariter in parte Coeli correspondente habemus, simul habemus a tergo Solent sequitur ergo, ut radii Solis oppositi non reflectantur a nubes, sed potius a guttis pluviae alterum quo movemur , est analogia

desumpta a sontibus aquam sursum jaculantibus in quibus , modo in ipsos incidant solares radii, habeamus Solem a tergo, statim videmus Iridem, aut aliquid Iridi omnino simile. XXXI. Quidquid alii contrario sentiant, admittimus receptissimam divisionem inter Cometas superlunares, ac sublunares, dicimus Cometas sublunares accendi in suprema regione aeris, constare alitibus, & exhalationibus, sed magis densis, .constipatis quam constent reliqui transeuntes aerei ignes unde fit, ut diutius durent, quam pli. Circa Cometas vero superlunares, probabilior nobis sententia est eos non esse ad instar aliorum corporum Planetariorum , aut Syderum permam

D. ων is, Isis nentium , neque ex vaporibus, aut exhalationibus terrestribus efformari, que spectri caele sed potius a vaporibus, exhalationibus , 4nfluviis lanetarum , ali ρ ρ' ' rumque coelestium corporum. Porro ex concursu vaporum , exhala tionum, ex quibus formantur Cometae, praesertim sublunares, sequi naturaliter potest in aere vel extraordinaria aliqua siccitas, vel alia similis intemperies cum illi, qui delicatiorem , aut debiliorem habent corporis constitutionem , quemadmodum viri Principes habere solent , ab omni Cocli intemperi magis patiantur hinc ipsis praecipue aliquid mali Cometae possunt portendere Aurora Borealis, ignis lambens, datuus, Draco volans, Caprea saltantes, Sydera disturrentia, & cadentia, Lancea, Trabs, Jaculum astor, Polluc, melena, aliaque spectra, Sccoelestes facies , Omnes pariter explicantur per exhalationes diversimode accensas, Sc combinatra Corona vero , sive Halones , quemadmodum MParelya, salvantur. optime per reflexionem, aut refractionem radi rum Solis.

n ν ,: .. XXXIX Huc etiam denique faciunt enti, erremotus, Maris , -- . Fontiumque aliquorum salsed . Ventus per nos eonsistit in agitatione,

26쪽

Wcommotione acris, estque inter ventum, Maerem illud ipsum discrimen, quod intercedit inter Lacum , alumen . Praecipuam Uentorum causam censemus esse aeris rarefactionem , qua post , aer proximus statim,' magno impetu accurrit rarefactio aulcm ista haberi potest vela calore Solis, vel ab accensione sulphuris obituminis, aliarumque combustibilium exhalationum , e terra sinu erumpentium. Hinc etiam censamus petendam esse Terra motus causam exemplo esse possunt militares illi cuniculi, quos minas vocant, cin quibus conclusus, inflam- - , matusque pulvis pirius, dum se dilatare conatur, muros, aedes, ion νω, retes ipsi, concutit aliquando, disjicit. A praedictis adustis exhalationibus , quae a Uentis dilatae tandem in Mare decidunt, provenire aliqui volunt Maris , Fontiumque plurium salsedinem: Nos , quod ad Fontes attinet , dicendum potius existimamus reddi aquas illorum salsas , dum dinas salis praetermeant quarum certe latent sub terris multae quantum vero ad Maris salsedinem , simili modo philosophamur, & dicimus eam repetendam esse a Salinis, in primo ipso Mundi exordio, ad aquarum, Piscium praeservationem, a Deo constitutis in fundo Maris.

SEARCH

MENU NAVIGATION