Adenographia sive Glandularum totius corporis descriptio. Authore Thomâ Whartono M. D. ..

발행: 1659년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

1 6 De Glandulis artuum.

dite transmittuntur, glandulam nonnihil infarciunt: unde fit, ut vice versa redundet aliquid detrimenti arteriis & venisa nervis primo lassis, illaeque circuitum sanguinis dissiculter in glandulis peragant, tumorque consimilis excitetur ei, qui , indiximus, oritur ab arteriis & venis prima rio affectis.

Si vero superfluitates jam dictae soli

quantitate peccent, aut qualitate non m ligna , nimirum visciditate, crassitie, aut smilibus; tumor simplex exorietur, & a malignitate omni alienus : sin materia asinsuens venenosa aut contagiosa fuerit, Oritur tumor veneno peculiari respondens ,

Pestilentialis , nempe & VenereuM

C A P. XXVIII. De Glandulis penis peciei conservationi dicatis in maribus is primo deleaeticulis. E Xamii3atis jam glandulis, quae ad ii

dividuum spectant ; ad alterum eorum genus , nempe ad eas, quae speciei confervationi inserviunt , deveniendum est ;quarum aliae maribus, seminis aliae peculiares sunt. Maribus propriae sunt, testes a epididumis , paranatae, medulla deferenitum glandulosa , vescitia feminales, promvatae, earo glandulo corporum nervos

212쪽

Testes, mala vel poma amoris, duo sunt, Tes ηm

quanquam nonnunquam raro tamen )modo unus, modo tres reperiuntur. Foris extra abdomen propendent, ad radicem penis sub ventre in scroto. Muinque μ' c tumcis Involvuntur; quarum duae, com- μmunes; tres reliquar, propriae sunt. Communiuma oscheon, scrotum, dicitur, χ' damros, quia excoriabilis. Propriarum xysto

throides, a rubicundis & carnosis fibris ;est sarcocelis sedes; Σ' elythmides, vaginalis,quia instar cupulae glandis est. 3 ner-vea vel albuginea : inter has duas posteriores continetur hydrocele.

Substantia testium est glandulosa, alba, mollis , laxa , cavernosa vel sipongiosa,

quae licet manifesta cavitate careat, tota tamen quoquo modo pervia est in funiculam nervosum , per ejus sere medium is,cundum longitudinem , decurrentem. Figura testium ovalis est, duasque habet extremitates; quarum alteri, annectiatur principium epididymi dis ; alteri principium parastatae sive deferentium. Quae distinctio partium testis necessaria est ad genuinam descriptionem actionis &usus ejusdem ; ut pollea videbimus. Illa ve-- ro distinctio a Spigelio proposita , nimirum, in caput testis & landum , haud magni est momenti, nisi ulterius ex licetur. Nam ille caput tantum distinguit a fundo, quod illud superius & angustius sit, hoc vero obtusius araptiusque 3 quae verbari s palum.

213쪽

Vena.

parum lucis huic negotio asserunt, nisi capitis nomine , intelligatur illa extremitas , quae excipit vasa praeparantia ; fundi autem, illa , quae connectitur parast

lis.

Vasa habent quinque generum ; arte rias , Venas, nervos , lymphaeductus, Mductus nervosos. Arteriras habent ab aorta, flermaticas Sictas, quae supra ureteres ad inguina delatae & peritonaei processium egressae cum vena & nervis implicantur, &mde admodum tortuose & anfractuose ducuntur, adeo ut, si a plicatione liberatae in longitudinem protrahantur, ulnas aliquot adaequent. Arteriae sic plicatae sua sede immotae detinentur virtute nervorum , quibuscum mire intertextae sunt, .&in toto ductu firmiter ligatae , adeoque constituunt corpus pyramidale vel varieo-fum, quod annectitur alteri testis extremitati , indeque dividuntur partim ad epidi-dymidem & parastatas, parrim ad ipsum

testem; hae maxima ex parte sub tunica albuginea repunt, & tortuose modo dextrorsum, modo sinistrorsum flexae incedunt &literam Romanam majorem SSSmultiplicatam referunt. Verum hinc inde spargunt a se ramos, qui testem ipsum ingrediuntur penetrantque ut plurimum ductum nervosum, indeque versus superficiem varie reflectuntur, ubi potissimum

Exonerantur. Venae autem capillares ver

sus glandulosam telticuli substantia hian

214쪽

ies , assiuentem sanguinem exhauriunt , ne testiculus eodem obruatur, eundemque reportant in venas majores demum

que vel in emulgentem , vel immediate in

cavam.

Nervos habent numeroses , partim a Nerum sexto pari, partim a spina succum nobialem undique partibus distribuente me diante inseriore abdominis plexu , in quo illi mutuo implicantur & uniuntur: nervi ab hoc plexu orti, arterias concomitantur, earumque plicationes , ut dictum , ne interturbentur , cavent; in descensu vero majores subinde evadunt, & numerosiores , surculosque impertiunt partibus testiculos involventibus , demumque ad ipsum testem producti, videntur quasi in membranam expandi; tunicamque albugineam constituere ; a cujus superiore superficie hinc illinc numerois fibrillae siparguntur inductum nervosum, eundemque conficere videntur. 0 haeductus harum partium in majo Lympha.ribus animalibus valde conspicui sunt;prae- ductus.1ertim si ligaturam vasis praeparantibus vel ante vel statim post animalis obitum injeceris, Videntur autem oriri ab ipsis testiculorum tunicis, S inde venas per processum concomitantes, abdomen ingrediuntur , & venas paulo post deserentes ad mesenterii glandulas vergunt, unde cum lacteis ad commune receptaculum defe

runtur. -

215쪽

r go De epidi i midibus

s. Dumuneruein, ut dixi, conficitur concursu fibrarum nervosarum ab ia teriore tunicae albugineae superficie projectarum. Situs est in ipso medio testiculi secundum longitudinem ejusdem, ita ta

. men ut non minus recedat ab illa extremitate, cui connectuntur parastatae,quam a lateribus ejusdem ; verum quoad alte fiam extremitatem , non tantum ad eam

pertingit, sed & eandem variis ductibus in unum coeuntibus pertundit, qui liceacavitate conspicua destitutus, liquorematamen spermaticum manifeste in vas epididymidis sibi continuum effundit. VActionem & usum testium tanti*er disseremus, donec epididymidem quoque αparastatas descripterimus. C A P. XXIX.

. . tibus.

inpidia)- Π Pi id mis constat ex variis ductibu mido δε- minutulis, albis, varie contortis &s istis, complicatis ; qui omnes e testiculi ductu prodeuntes, in unum vas majusculum, priusquam medium epididymidis longitudinem emensi sint, coeunt. ductus hic similiter huc illuc contorque tur & involvitur ; demumque ad alteram testiculi extremitatem delatus, retror

216쪽

U vasis deserentibus. I 8 i

berculum elatus, qui explicatus in longitudinem vix credibilem extendatur. Orbtur , ut dixi, ex illa testis extremitate , inquam vasa praeparantia inseruntur I ubi cis is, nonnihil lividi coloris obtinet; qui nihili Ior videtur provenire a materia adhuc veas. crudiore in ejus ductu contenta e nimirum ab illa portione sanguinis, quae nondum satis digesta vel reducta est, quaeque cum spermate adhuc permista manet. Sanguis etiam si cernatur per medium ex albo obscure pellucidum , livescit. Quo vero longius procedit versus parastatas, eo minus livido illo colore inficitur. Priusquam vero medium iter eonficit ,

plane albescit; scilicet; dicta singuinis pomtiuncula , partim in succum album ait ratur , partim in venas resumitur. Hic ductus partim nodosus, partim plicatus , versus parastatas sertur. Continet autem

in se nonnihil parenchymatis glandulasi sibi proprii , praesertim in nodosis suis

partibus. Situs hujus partis , quo melius firmetur , toto ductu tunicis testiculi connectitur. Desinit epididymis in parastatas ; nam hae partes ductum unum continuum constituunt. Paulo antequam epididymides ad fundum testiculi perveniunt , mutant nomen ¶statae dicuntur. Distinguuntur vero ab invicem ι partim quod hi candidiores cernantur , partim quod minore ductu gaudeant , eoque magis im

217쪽

Eorum actioneser usus, Arteriai

torto & complicato, minus autem nod

se; molliores quoque sunt,& laesi albiss1-

mum effundunt succum. Porro, ductibus his leniter inter digitos attrectatis, com pressisque, emungitur lacteus succus in vasa deferentia , in quae immediate termi nantur , vel potius antequam desinant, ulterius aliquantulum in ipsum vasorum deserentium initium progrediuntur. Sequuntur actiones & usius harum glandularum. Non est dubium , quin semen conficiant r modum vero explicatὰ demonstrare, haud adeo obvium est. Putarunt veteres, tam venas, quam arterias ,

materiam huic operi suppeditare. Dato autem circuitu sanguinis , venae ab hoe munere eximendae sunt , siquidem ipta extrorsum sanguinem nullum deserunt, sed ejusdem reductioni soli incumbunt.

Quomodo autem arteriae hoc munus obe ant, inter omnes non convenit. Plurimi

volunt, vitales tantum .spiritus ad hanc rem sussicere, illud autem plane evertit sanguinis circuitus. Artetiae enim nullis partibus spiritum vitalem sine sanguine impertiunt. Quapropter concedendum est , arterias spirituosum sanguinem ad has glandulas distribuere. Num autem is solus sit materia ex qua semen conficiatur, merito dubitari potest. Arteriae enim quanquam satis evidenter in testiculorum substantiam admittuntur , ut supra monstravimus: non tamen adeo copiose hie

218쪽

U xoli deferentibus. I 83

sanguinem distribuunt, ac arteriae ejusdem magnitudinis in aliis partibus ι recto enim ductu , ut dixi , feruntur versus canalem nervosum ; indeque iterum pedmiras ambages revertuntur propemodum ad testiculi tunicam propriam , prius quam se exonerant. Arteriae similiter ad tunicam ipsam delatae, valde anfractuo

se huc illuc flectuntur & gyrantur ; ita

ut natura videatur utrinque caloris vitalis incremento , magis quam copiosis sanguinis affluxui operam navasse. Non tamen negaverim, quin aliquid sanguinis vitalis in testiculi parenchyma estvnindant , sed potissimum versus ambitum ejusdem. Verum mox venas capillares eandem exsorbere , ne nimio sanguine Obruatur. Porro , notandum est, ut in

medullari & alba cerebri substantia pro funde secta, ita in testiculi parenchymate Ans

similiter incisio , guttulas plurimas sen- ex illoguinis conspicis quae tantum ex arteria- Dura norum dicto modo decurrentium sectione, emanant. Deinde, si arteriae sanguinem copiose tu testiculos essunderent, hi necessario colore etiam sanguineo tingerentur quemadmodum & aliae partes omnes eundem colorem prae se ferunt, quotquor copioso sanguine perluuntur. Ad haec, caro glandulosa testium nervis uberrime intertexta est, adeo ut si seriin suum testimonio standum sit, nermi in

ipsam glandulae substantiam distributi a

tertia

219쪽

184 De epidihmidibus

teriarum venarumque numerum quadrum plo excedant. Neque existimandum nem vos hosce nulli usui destinatos esse. Quo- , niam autem neque sensus neque motus

causa facti videntur ι restat, ut aliquid vel ad testes adserant , vel ab iisdem auferant. Non credibile est , auferre quippiam ; quia testiculi per alias vias

conspicuas , nempe , per vasa desereri ita & canales aquosos vel lympharductus, plenitudinem suam exonerant. Statuendum ergo est , nermos aliquid ad testiculos deserre. Est autem succus nobilismis , ipso sanguine longὀnobilior ; quippe , vigeeupla sanguinis

quantitas ablata , non aeque debilitat, ac simplex seminis portio. Porro , avenae sectione non observantur animalia ν ινι contristari ; omnia vero animalia post stant an coitum excepto gallo contristantur dapoy & nonnihil enervantur. Quare sperma i ejectum non ex solo sanguine constat , sed ex alia & quidem nobiliore materia, cujus drachma una , viginti minimum osanguinis drachmis aequiparanda est. Ratio Vero , cur gastus soIus non contri' fletur ι est seminis , in calido hoc anim ii , ubertas; tum etiam quod parum admodum illius uno coitu eXcernat, unde nullam debilitatem ex hac excreti ne percipit. Gallum autem una vice seminis exiguam admodum quantitatem emittere , ex eo innotescit, quod

220쪽

vasis deferentibus . 38s enem quanquam duplicem habet) exiis

em tamen admodum utcunque obtineat,

ut nantillo temporis spacio, quo coitum perficit, exiguam solum spermatis pom. tionem emittere possit. In aliis vero animalibus , quae copiosius sperma ejiciunt , secus contingit; quod nermi isti, insignem succi hujus nobilissimi quantitatem singulari coitu profundant. Por ro , hoc vel inde constat; quia nervi nervotaque partes frequenti Venere ex siccantur atque incalescunt. Venaefectis vero corpora potius humectat quam desiccat ue magisque refrigerat, quam calefacit. Unde inserimus , alterationes istas , nimirum , nervosarum partium calefactionem, & exsiccationem , non provenire a sanguine exhausto in coitu,

sed ex detracta nobiliore f ut dictum est

materia ex ipsis nervis effusa. Haec enim

materia humida, spirituosa , lubrica, tenerrima , benigna & generationi aptissima est. Quae si nimis prosese

effundatur , cum defraudet nervosum genus debita sua humectatione & nutritione , non mirum , si idem plusculum calefaciat & exsiccet. Contra vero , si haec materia diutius solito retineatur 3 nervi omnes plus justo humectantur & refrigerantur, ut Videre est in castratis animalibus , in morbo virgineo , cachexia atque simili

, Quadim

SEARCH

MENU NAVIGATION