Angeli Galluccii e Societate Iesu De bello Belgico ab anno Christi 1593. ad inducias annorum 12. an 1609 pactas. Prima altera pars

발행: 1671년

분량: 472페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6 1 DE BELLO BELGICO

quod facile consequens esset , ipsius Regis. Si quid enim a tantis Hostium Copi)s inuectum sui stet in regiam ditionem detrimenti;ipsi statim vitio verti poterat,qui paratas in tempore suppetias

minime tulisset. Itaque magis e re sua, Fratrisque suturum duxit; si tum ab Archiduce imperata faceret. Diesthemium igitur ve sus Exercitum deduxit, cum his tamen conditionibus: ut is ab reliquis Copijs perpetuo segregatus, propriam stationem habe- auartiero. reti neque unquam diuideretur: atque ubi primum adesset Fri-dericus, quocumque ipse iuberet, extemplo migraret. Haec Omnia Fratri per literas Marchio significauit. IAM pridem ad obsistendum Maurit ij conatibus cogi iusserat Archidux quinque Peditum, quatuor Equitum millia; ijsque

praesecerat omnibus Franciscum Mendoetetam Aragoniae Archi. thalassiim, sepe supra memoratum. Copiae Thenas ductae, vulgo Tillaemontem. Compertum quippe iam suer. at, Mauri- Tebmone. tium cum Exercitu in Agro Nouiomagensi constitisse, ponteS- Divisera. que ad Mosam transmittendum instruere. Accessit Spinula cum

suis Copijs ad Mendoretam: eius quidem praescripta sequi ab Archiduce iussus in eo praelio;verum absolutum ab eodem retinens in suos Milites imperium. In campo dimid a leuca Thenis re,n. oto Castra posuere Catholici , eademque circumcirca muniere . Ed namque Mauritianos contendere pertulerat rumor. Vcrum hi ad Sancti Trudonis oppidum progressi, quod trium San Tru GK borarum itinere Thenis distati, leuca una procul hostili Exercitu gradum fixere. Cumque dies aliquot nihil mouendo triuissent: vel quod expectarent, ut prior Hostis consereret manus: cur prudentiores Duces sustinere, quam aggredi utilius ducant: vel quod maiores ad repugnandum vires, quam sibi persuaserant, offendissent; tutius habuerunt eadem, qua processerant, via inde recedere.

E o de recessu certior factus Mendoaza Senatum bellicum conuocauit. In eo quaesiuit, quae potissimum deliberatio pro rei, ac temporis opportunitate capienda. Variae fuerunt in medium prolatae sententiae. Alij persequendum Hostem existimabant, tu que xerga premenda, quantum liceret , importando detria menti: ne sineretur impune spatium sumere ad Urbem, aut Arcem quampiam oppugnandam. Contra sentiebant alij, diuersa via per Diesthemium,SIluam-Ducis,& Grauiam properandum: Graue. ut ambo haec loca praecurrentibus subsidiis firmarentur, de quibus obsidendis pronior erat suspicio. Neque vero insequendum Hostem , cuius longe maiores essent vires: nὸ cum eo miscero

pratium parum felici exitu cogerentur. Curandum potius, ne

72쪽

rsio a. Crane

LIBER DECIMVS QVARTVS. 6

progressus maiores faceret.Aliorum denique sententia haec erat, ut de statu rerum uniuerso ad Archiducem referretur :& quid έuscipiendum consilij, mandatis eiusdem praescriberetur. Haec prae caeteris placuit Mendoaetae, adeoque Principis mentem perbieras exquisiuit. IM et g Ri M vero Diesthemium versus Castra mouit, ac prope id oppidum in aperto substitit campo; unde facilis, atque expedita traiectio erat vel Grauiam , ac Sylvam-Ducis , vel ad su-uium Mosam , vel demum quocumque Mauritium pergere fama nunciasset. Ea tamen continenter animum cura mordebat:

quod pecunia , bellico apparatu , carrisque ad alimenta conuehenda parum esset instructus, parumque idcirco alacrem Exercitum haberet; extra eam partem, quam rebus omnibus abundantem Spinula Marchio moderabatur. Non defuere, qui tum quererentur, optimam praetermissam grauiter laedendi Hostis opportunitatem. Quippe qui dum ad Sancti Trudonis moraretur, magna victus penuria laborauerat. Quamobrem Milites sere tyrones, ac nescij tolerandi, valde ceciderant animis. Cumque receptus omnis perturbandis Ordinibus sit obnoxius : perque regionem hostilem , aC plures locorum angustias transmeandum Mauritianis fuisset; nullo negotio ingentia eis licui Lset inserre damna. Sed rerum omnium ad bellum idonearu inopia a tam commoda occasione animos Catholicorum auertit.

R Espous ubi Archidux ad epistolam Mendoaetae dedit: eius militari prudentiae integram reseruans deliberationem suscipiendam . sapienter tamen admonuit, ut caueret, ne per bellicum dolum Hostis Catholicorum Exercitum in Belgium interius Ostenda procul auerteret ; quo tutius ipse posset Milites suos repente in naues conij cere, ac validum mari Subsidium ad Oppidum illud immittere.Quare ne longius inde digrederetur,quam ut posset hostilem appulsum impedire. Accepit Mendoaza consilium: ac dies aliquot ibidem supersedit, nulla deliberalion Osuscepta, sed intentus in eam, quam caperet Mauritius. Is Vς-ris primum varias simulauit obsidiones, ut Hostem loco moueret, ac distraheret: mox unam , ac veram Grauiae aggressus est. Ad eam sese instruxit, Helmondae Arcem in itinere obuiam Occupando ; caute veritus ab Hostibus illinc infestaretur. G E L o R i Aa quondam Duci subiectum Oppidum, postmodum vero Brabantiae, Gravia erat, ad sinistram Mosae ripam situm . Oppigneratum id fuerat Maximiliano Egmondo Comiti Burono, cuius unicam Filiam cum Guillelmus Arausionis Prin.

Archidaxi delibo ratione reiicit ad Mendoriam. Mauripus Graisu in obsideri Grntiae situs, do. uiu. descriptio.

73쪽

Propii Piraeulun perdita sumptii 4 Obsi sionis initiu. Sisi Catholicorulubadii causae. Dispositio Exem. cιtus Obsidentia.

68 DE BELLO BELGICO

ceps sibi connubio iunxisset, ingenti quoque pecuniae vi numerata, Familiae suae patrimonio Grauiam addidit. Ab Alexandro

tamen Parmensi Duce capta, in Hispanorum venerat potestatem. Mauritius igitur, quasi paternam ditionem recuperaturus,Grauiam inuasit. Munitissima ea est, tum ab alta sossa circumducta, manibus celsis, validis propugnaculis: tum ab aquis extra eam late stagnantibus. Fluuis quoque traiectui magni momenti desuper imminet. Verum ,qubd ad eiusdem eluviones c ercendas,ingentes in utraque ripa obices sunt erecti:facili negotio possunt ijdem in aggeres conuerti, quibus Hostis ad oppugnandum Oppidum utatur. Ex aduerso Grauiae in altera ripa munimentum extructum erat ad fluminis transitum custodien

dum : quod quia statim occupari ab Hostibus poterat, propugnaculum perditi sumptus appellarunt. Et ipse quidem Mauritius id vocabuli comprobauit: quando vix in illud dircistis, di

splosisque tormentis, ob exiguam molem , paucorumque Defensorum capacem, eo potitus est.

PRID ill Idus Iulias ad Grauiam Castra positit. Validis ab omni parte aggeribus, propugnaculis, & receptibus Exercitum communiuit aduerssis Hostem ; ad se mouendum loco, subsidiumque Obsessis inserendum , sine dubio venturum. Ad ea perficienda opera plus concessiim spatij suit ab Archiducis Copijs, earumque in succurrendo tarditate , quam vel praesens necessitas, vel militaris peritia requirebat. Causi tardandi fuit

aut Ductoris ipsius lentum,&consideratum ingenium; aut aliorum Exercitus Praefectorum, pro varietate Nationum,in senten. iij, dicendis magna varietas. FOEDERATOR vM Castra oppidum circumsidentia tres suerant in partes distributa . In prima statione, quae ad ripam fluminis collocata Orientem Solem spectabat; ipse Mauritius erat cum flore, ac robore Exercitus. Duos ab eo latere pontes imp suerat Mosae: Peditibus alterum, alterum Equitibus transducendis. Totidem inter utramque ripam interiectae catenae, ac munimentis utrinque custoditae, ne hostilibus nauigijs prono fluuio delabentibus aditus pateret. Ad alteram Oppidi partem,quae Solis occasum versus longius a Mosa recedit, stationem nactus fuerat Guillelmus Nassauius cum Equitatus parte, Frisjs,& Scotis . In extremo latere, qua rursus Oppidum vergit ad flumen , Anglis suis praeerat Verius Tribunus: unaque cum potestate aderant Ringrauius, S: Fridericus Sol mensis Comes . Ibide commeatus nauibus importati deponebantur carris subuecti per uniuersum dispensabantur Exercitum. At ultra Mosam e

74쪽

ρ LIBER DECIMVS QVARTVS. cy

Iustinia s.

Haraeus

regione oppidi nulla certa pars Militum stationem habebat: sed e totis Castris lecta Equitum manus eodem ad agendas excubias transmittebatur. Haec fuisse sorma traditur huius Mauritianae Obsidionis. O p p in v M id temporis cum imperio tenebat Antonius Gon-Σalius Hispanus bellandi vetus,& rerum expertus:Auilam aliqui cognominant. Praesidiarijs utebatur mille quingentis ex varijs Nationibus, praecipue vero Hispanis, tum sit ductus, tum Ioannis de Tarna. Nihil is praetermisit ex ijs, quae ad muniendum Oppidum, Hostem propulsendum, obsidionemque diutius sustinendam idonea existimauit:firmante praesertim animos haud dubia spe, adfuturum in tempore subsidium ab Archiducis Co-pijs,non ita longo interuallo remotis. Neque omnino falsa spes fuit. Quippe obsessae Grauia nuncio ad Mendoeta am perlato, eo direxit iter cum Exercitu,quem propter Mosam deducebat;quo facilius instrui posset commeatibus, & bellico apparatu ab Vrbibus Namurco, Leodico, Traiecto, locisque alijs ad Mosa sitis. Ruraemundam ubi peruenit, ibidem dies aliquot substitit:

tum ut ea cuncta compararer, quae forent opus: tum praesertim ut fabricandum curaret pontem ad Mosam traijciendum,quan

do res postularet. Verum laaec mora, quae in subsidium obsessi Oppidi trahebatur, ingenti eidem detrimento suit : siquidem in

ope serenda nihil celeritate opportunius. Etenim postquam in conspectum Grauiae tandem venit , impositoque Mose, quem construi iusserat, ponte traiecit Exercitum,ac non procul Mati riti j munitionibus Castra posuit: tum demum intellexit, seriusquam oportebat, se aduenisse subsidio: cum nempe Hostis adeo sese undique roborauerat, valloque tam firmo oppidum circumsepserat ; ut neque huc penetrandi, neque illum obsidione depellendi spes ulla superesset. IA M QI E Obsessores non modo triplici ex parte deductis ad oppidum aggeribus,viciniorem ei extremam perniciem intentabant: sed contortis quoque identidem globis, igneam pestem ferali arte spargentibus, domorum tecta, cum ineuitabili multorum strage, ad imum solum opprimebant. Non eo tame terrore consternati animos destituebant Obsessi. Quin ipsi pariter militarem virtutem prae se serebant, fossam diligenter tuendo, bombardas non incassum exonerando, frequentes faciendo

eruptiones.

Ar Mendoaeta insiperabiles obiectas videns dissicultates ad immittendum Oppido Subsidium , Hostem-ve submouendum ;in summa ambiguitate deliberationi: capiendae militare Con

cilium

Grauiae Guberna. totis diligenti

leni om ilenuo cogit Concilium bellicum.

75쪽

o DE BELLO BELGICO

cilium coegit. In eo variatum de more sententijs fuit. Ut enim i sol. Praesectorum quisque bellico praestare se ostenderet ingenio ;nouum aliquod,alijsque irrepertum consilium in medium pro- -ιά ' ferebat. Optimum factu nonnullis videbatur , si ad auertendum ab ea obsidione Hostem , hostilis aliquis locus obsideretur. Proponebatur prae caeteris Uachiendoncha, aut Rheno berga. Alij

persuadere conabantur, ut Rauestentum duceretur Exercitus

Oppidulum id est duabus leucis Gravia,totidem Mega distans,

atque utrique interiectum in eoque facile occupato, cum immineat Mos, , prohiberentur ad Hosteni invehi per eum fluvium commeatus. Ita quippe a siperiore Mose parte interclusus eis transitus fuisset : quemadmodum ab inferiore obstruebatur Catholicae ditionis locis ad flumen sitis. Quae vero Nouiomago alimenta deportabantur, aedificato ad Rauestentum ponte, transsimissoque Equitatu , magnam partem intercipi posse . Quare Obsessoribus undique victu destitutis omnino recedendum.Caeterum ibidem persistere Catholicorum Exercitum nihil agendo, stultum: Hostium castra validissime munita aggredi, temerarium omnibus apparere. In hanc sententiam Rauesten ij inuadendi, qua m praecipue tuebatur Grobbedon cliij Dominus, Syl-uar-Ducis Gubernator, eiusque peritissimus regionis; haud aegre veniebat ipse Mendozza: sed qua ratione posset eodem tautum Exercitum tuto perducere,valde anceps animi erat. Duae ad destinatum locum ferebant viae. Altera longiore circuitu profusa, quinque, aut sex dierum itinere. Quo temporis interuallo Mauritius Catholicorum consitum facile deprehendisset: ac locunia ipse prior occupasset: vel summa celeritate tantum commeatuum in Castra comportari iussisset, ut ad finem usque obsidionis essent satis. Is vero haud procul abesse credebatur, cum iam aggeribus peruentum ad fossam foret, eaque iam iam submotis obicibus traijcienda. Quae vero longe breuior erat via, magnis erat implexa dissicultatibus. Nam & paludibus passim stagnabat, per quas aegerrime trahere licebat Exercitum: & non longe ab hostilibus munimentis incedendum erat, eisdem agminum latera obiectando, non sine ingentis detrimenti manifesto discrimine. Ad has dissicultates explanandas, Grobbendonchius respondebat. Breuiore via iter si scipi turbposse. Namque inter

munitiones Hostium, eamque viam tot, ac tantas interiectas esse paludes: ut ipsi ad eamdem accedere, nisi pedites, de singillatim, ac per angustas semitas nequirent. Quamobrem nihil abriss Exercitui Catholico metuendum. Minus tamen id responsi

probatum plerisque suit: quando magnae imprudentiae facinus

76쪽

3 6 οχ. ducebatur , tam florentes, ac tanto labore contractas Copias ,

dissicilibus, atque impeditis vijs, aut Hostium mille nocendi a

tibus exponere.

N Ε tamen eo frustra contendisse Mendoeteta videretur: ac nihil agendo, de siti nollinis existimatione quidquam minueret : ad subsidium arquod Grauiam inferendum, viam omnem indagavit. Comperit tandem, Hostium munimenta, quae Ra-

uestentum spectabant, quod in loco erant paludibus obsito, ideoque impervio Catholicis ad subsidium ituris; & humiliora,

&m inlis custodita. Quare Ioanni Thomae Spinae, Neapolitan rum olim Militum Tribuno , mandauit, ut cum Peditibus mil le ex omni Gente delectis, per noctis tenc bras ,& silentia paludes illas vado transiret: hostiles aggeres inopinato adoriretur: perruptis, disiectisque raris ex ea parte custodijs, scalisque, quas secum deferret, munitionibus superat s , haud modicum illud Subsidium in Oppidum induceret.Quod si minus res ex sententia successisset; ut incolumem haberet Spina cum suis receptum, iussus est Simon Antunius Hispanorum Tribunus cum pari numero Hispanici Peditatus eum iusto interuallo subsequi, atque

ad nemus consistere vicinum loco, per quem transitus erat Spi, nae tentandus. Quo vero ab ea parte, qua perrumpendum erat, frequentior Hostis auocaretur: idem Mendoza a Marchioni Spinulae iniunxit, ut uno eodemque tempore cum bis mille Pedi tibus aduersum Castrorum latus inuaderet, ac vehementem opinpugnationem intentaret. Peractum egregie fuit a tribus magnis Ductoribus , quod ab summo Duce sapienter imperatum . Verum humanam diligentiam Omnem plerunque non comprobazeuentus. Cum enim destinatum in locum Spina mouisset; maiores in itinere dissicultates offendit, quam animo,'cognicione praeceperat. i)aludes praesertim tam altas vadare oportuit; ut aquae Militum latera pertingerent. Quare lices sub primas noctis tenebras discessissent ab suis , ad Hostem tamen peruenire non nisi 'iam orta luce potuerunt. Munimenta vero abunde instructa Militibus obseruarunt: a quibus extemFlo deprehensa, ac trequentibus mosque torum ictibus in se stati. Igitur magnanimum tentamentum ad exitum perduci non posse cum iam exploratum haberent; ad Antii nij Copias prius, mox una cum ii. S ad sciam stationemrcmearunt. Neque telicior contigit exitus militari Marchi 6nis consilio . Quamuis enim quo simularum ipse impetum inccrat, fiequens Hostis accurreret; non idcirco indefensa relicta suit, aut desolata pars munitionum opposita , ii quam vera irruptio ferebatur.

dium immitterestustra coriatur.

77쪽

IMMirigunt Subsidij spe Mendoetzadeturbatus, Praesectos I sol. militares de more ad concilium vocat. Eorum , super deliberatione capienda, rogat sententias. Pluribus placuit, ut receptui suon ' ὰ caneretur . Obsessis quippe opem serre nulla ratione, aut via li- cere. Exercitum illic diutius morari non posse, ubi equis copia nulla su ppeteret pabulandi. Hinc eos per varia loca palantes dissipari. His euictus Mendoaeta rationibus, mouere castra consti

tuit: indictaque in crastinum diluculum prosectione; ubi pri

mum orta lux est, maturauit inde discedere Ventonam versus. Venelo Motu Copiarum animaduerso, Mauritius. Exploratores misit, qui de Hostium consilio cognoscerent. Cumqne hi colliger vasa Catholicos renunciarent; non tamen ille munimentis egre,diendum ceti suit: abeunti Hosti patentem viam relinquendam, ex trita sententia, ratus: totumque se ad opus , quod praecipue moliebatur, obsidionem scilicet urgendam, dedit. OBSESSOS, quamuis sperato, ac tam vicino subsidio destitutos; cruciatosque, uti fit, bono simul ostenso,&negato, non ideo animus, constantiaque deseruit. Quin , ac si vellent Auxit: arium iacturam suamet virtute supplere . frequentes, validasque fecerunt in Hostem non sine graui ipsius damno eruptiones. Is iam ad fossam peruenerataquam prope lunatum erat munimentum a Gratilensibus excitatum adaggerem tuendum,qui

ex munition bus Oppidi doestus fuerat ad iossam; ne huius aquae, ob humiliorem situm , in vicinum Mosam defuerent . Hoc imprimis munimentum oppugnare aggressi sunt Obsessores: hoc omni ope defendere Obselli nitebantur. Tribus id ab lateribus admotis machinis Hostis concussit: subiect o succensoque cuniculo perculit, ac labefecit: acri demum irruptione septimo Idus

Septembris adortus est. At Defensores receptu quodam in eadem munitione constructo;cx eo multos Hostium peremerunt,plcrosque vulnerarunt, Centurionem unum ceperunt, qui grauiter saucius intra biduum occubuit. Ivpnos pago hoc siccessu irritati magis, quam absterriti Nauritiani nocturno tempore nouum aggerem contra unum e propugnaculis erexerunt. Quod opus non ante compertum,

Graviensibus fuit, quam . illucesceret. Eo cognito, Gubernator ingentem eruptionem machinatur, cuius vi agger ille repente constructus aequetur solo . Ioanni de Tarna Praefecto Custodiae Capito lat. oppositi propugnaculi mandat, ut cum centuria Militum Hostes ex eo aggere propulset: ac receptaculi ad caput eius excitati potiatur; tamque diu retineat, donec opus hostile pessum eat.

Multas deinde Operas iubet cum ligonibus, & palis ad aggerem Guastatora. diis

78쪽

a eo a. diruendum aduolare. Alteri postremo militari Praefecto impe

rat , ut cum duabus centurijs terga operarum laborantium tegat . Ad exitum omnia tam feliciter , quam acriter , matureque perduista. Plurimi e Mauritianis extincti, dum receptum a Catholicis occupatum recuperare conantur: nec leuiter inter alios vulneratus Tribunus Anglorum Uerius, ei tuendo lateri praepositus. At non incruenta, nec diu felix ea victoria Graviensibus fuit. In his,alijsque conflictibus tot saucij, tot occisit ut lunatum destituere munimentum coacti sitir Eius extemplo potiatus Hostis: aggeremque proximum interrampens, uniuersa sessam aqua exinanivit. Tum e regione situm dimidium propugnaculum occupauit: adeoque obse res inter, atque Obsessos, Praeter moenium loricam, nihil intercedebat. Aliud quoquo propugnaculum aggressi erant Foederati ;& iam actis cuniculis sqffodiebant. Gravienses his cunctis animaduersis , seduloque voluentes animo, ita se numero diminutos, ut vulnerati simul atque incolumes vix octingenti numerarentur : summam esse in

oppido bellici instrumenti penuriam: & quod rei desperatae caput obsessis est, nullam omnino Subsidi jipem affulgerer denuque moriendum sibi omnibus ibidem breui, ac velint nolint, pidum in potestate Hostium relinquendum : decreuerunt ad extremum ultro dedere, quod retinere non poterant. Igitur decimo tertio Calendas Octobris Arcem Praesidiarii deseruere, biduoque pdst Oppido excessere cum armis, atque impedimentis, igniarijs accensis, tympanisque sinantibus. In hac obfidiono desiderati sunt e Catholicis septingenti: ac praecipue Centuriones duo, Thomas Dianius, Hieronymusque Nobilius. Totidem Praesecti Militum inter saucios recensiti, Placidus Sangrius, &Gaudentius Coretius. Sed neque leuior clades in Castris Foede-i i ratorum fuit

AT Mendoreta digressus ab obsidione, uti diximus, ad Tho num Pagum cum Exercitu substitit. Impositus Mola ripis P gus hic est , Ruraemundam inter, atque Traiectum. Hic audito, alom Catholicos Milites sere sexcentos, Equites, Peditesque simul, ad .Hamonti siburbia in Agro Modicensi secessisse; ibique concita

seditione tumultuari: aduersus eos cum lecta manu, quatuorque tormentis bellicis contendit: ut surgentem flammam ante com primeret, quam latius amplificata, maiora damna importaret: Prius tamen Praesectos Militum aliquot praemisit , qui ab Duc vel criminis veniam resipiscentibus offerrent, vel in scelere pertinacibus minarentur, eos hostium loco habitum iri: ut e duabus vijs alterutra debitum ad obsequium reduceret. Sed qu k rum

Multi utrinoeae duntur Propigraeulia potitur Hostis.

Grauia eidem de ditur. Mendoria vertie arma ad sediti sos Hamontieescendos.

79쪽

Peditat Ad Equiteatur Comea seru

li mosin . nullo

rum ad lumen rationis caecutit animus , eorumdem aures ad K- 1 6 odi. lutaria monita obsurdescunt.Itaque neutro remedio intestinum malum curante processit in eos ulterim iratior Mendo2χaugni-

inque missilibus in Pagum repente iactis plures dom0s succendit. Quo perculsi terrore Militiosi, seque ad extrema redactos conspicati, saluti suae consulere statuerunt. Et, qua iidd diuers

erat in eo discrimine Equitum, Peditumque conditior ut eumdem consequerenturi incolumitatis finem, in contrarias plano sententiasti ac deliberationes abierunt . Equites nλmque , qui praecipuum erant tumultuantium robur,de quibus eo procliuior

iuga, qt' velocior i ex una eortarum effusb cursu seie .mature proripuerunt L At Pedites rapide fugiendi adminiculo destituti, in Ducis obsequium ultro redeuntes, se penitus eius arbitrio permisere. Ignouit illis Mendoeteta, quamuis ob recentem per uicaciam adhuc seruidus ira; tum ut hos Bellatores in meliserem

usum reseruaret, tum ut caeteros eo benignitatis argumento ad

obsequendum inuitaret. od ut facilius perageretur, ad sug, tiuos Equites itransmisit Ioannem Iacobum Comitem Belgioiosum, a nobis alias memoratum, cum paucis ; ut qua .praedicus erat natiua Gentis facundia, & singulari apud mitra gratia, eos pelliceret ad susceptum consilium tam turpe, quam pernicio sum , abi sciendum, atque ad iucunda Commilitonum contubernia repetenda. verum aeud obstinatas ire flagitio mentea ne que eloquentia, neque gratia quicquam profecit. ildi: L . iEx eorum Equitum uno compertum est, eisdem in animo esse, Diesthemium inuadere, atque occupare. Quamobrenia Pistri occurrendum periculo ratus Belgioiosus , eodem p raeivit et Die-sbemenis, ac finitimorum locorum Incolas praemonuit, ut in excubiis essent aduersus Seditiostrum irruptionem.Igitur bi sui spe depulsi, ad expugnandam Beringliam mentemfverterunt. I Ubem Sed eo quinue consilio in irritum recidente; Bredam versus iterreaturarunt. In hoc itinere vallonem obuium habuere, Hoc- D'Hρ'

.stratani Praesidij Instructorem. ει ut facile nanciscitur vitiunia non imitatores modo, sed etiam adiuto res in eorum secietatem allectus popondit,sese ipserum in manusΗocstratanam Arcem Eqturum. Et quia facilis essestiet inopinata proditio, ubi praeser--tim aPraesectis patratur; nullis negotio Arann potestatem sedi- .riosorum Venit, unaque quod in potestate Arcta Oppidum erat. Mum primum ad Castra Catholica eius rei fima peruenit: tantus inde ad assum illud factus est Militum inquietorum concursus; ut breui supra mille conssuxerint rac temporis progres

su Peditum duo tristia, Equites mille sue trecensiti

80쪽

a 6 o r. ΤAM perniciosi tumultus fastus certior Archidux, Mendotetae imperauit, ut cum Exercitu Diesthemium praeiret. Eodem quippe ipsemet se conferre decreuerat, ut armis, ac vi seditionem compesceret. Satis enim exploratum habebat, haud valde munitum locum Hocstratam eue, neque eum muniendi spatium fuisse Seditiosis: ipsos vero maximam partem armis, ap paratu bellico,commeatibus destitutos. Igitur ubi Diesthemiuin peruenit Albertus ; Exercitum in suas acies explicari iussit ; &conuersus ad Milites, paucis ostendit: suantum inuexerit malorum ut cum maxime importuna seditiosiorum insolentia: qui tum ausi fuerint in tumultum prorumpere ; eὰm hostilis Exercitus tam malidus , ac potens Catholicorum ceruicibus immineret. βuid mirum si Copys per eorum Persidam secessionem imminutis, tam expectatum, ac

debitum Grauiae periclitantisubsidium inferri nequiverit Z Eius Oppiadi , si obsidenti Hosti dederetur ; Seditiosos fore proditores. deoque se

iam tum eos Principum perduelles, commilitonum desertores, militaris , ac pene Catholica Fidei travsfugas declarare . uare in eosdem non secus atque in Hostes arma se mertere moluisse. Irint secum fidelis Principibis, ac militari sacramento Cohortes, mindicatum palmarem iniuriam Catholico nomini inustam, punitumque tam ignominiosum earumdem Nationum hominibus,tam perniciosum omnibus flagitium. His inflammati vocibus Milites pollicentur, contra refractarios, ct contumaces alacriter se Principis sui ductum, imo vel nutum sequuturos. Eam ut magis io ueret Archidux alacritatem , antequam Castra mouerent, unum solui stipendium iussit. D v M vero cum Exercitu pergit Hoc stratam versus,adest qui

nunciet: Mauri iij iussis Breda deportata ad Seditiosos arma, bel

licum instrumentum, atque alimenta . Non tamen propterea

vel ab itinere, vel a mente perfidiam opprimendi reuocatur. At non post multum tristiore percellitur nuncio, Grauiam in potestatem Hostium deditione venisse . Quamobrem subuereri coe- pit,ne Foederati ex ea victoria animosiores, cum ipsum viderent in suorum componendis tumultibus occupatum, ad vicina ca-ν nes. pienda loca, fortuna in belli secundam prosequerentur. Ventonae prae caeteris metuebat, quod Oppidum nullo munitum Praesidio erata cum oblatum tam a Mendoeteta, quam ab Hermanno Tliserem bergio Gubernatore Geldriae, recusasset. Igitur seditionis compressione posthabita, praecauere malens Hostes, quam sitos punire ; Venionam iter aduertit. Hic ei non nihil laborandum fuit, ut ad accipiendum Praesidium Cives adduceret: ne

gantes illo sibi opus esse seseque ad custodiendum locum satis

idoneos asserentes. Vicit tamen ad extremum auctoritas,& prae

Archidux meos

mouet.

plignandam Venia Ionani ic tra,sert.

SEARCH

MENU NAVIGATION