Onosandri Platonici De optimo imperatore, atque adeò de re militari, Nicolao Saguntino interprete. Raphaelis Volaterrani princeps, in quo rei militaris summa continetur. Agapeti Diaconi de officio regis ad Iustinianum Imperatorem, Albano Torino inter

발행: 1558년

분량: 240페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

34 ΟNos ANDRI hostilis causa, siue opportunitatis commodius obseruandae , occasionism ho se offendendi captandae gratia: tamen cistrarin ea tibi delige loca in quibus castra i sim . neas,quae nem limosa,nec alioquin in salubria sint. Eiusmodi enim locorum natura & situs, exhalatione corruptiore ac foetoris emissione uarios morbos ingenerare pestem iniqcere solet,qua pleri affecti male uexatur,multi pra terea pereunt, ut hinc no modo in dies Pereuntium strage copiae minuantur, uerumetiam superstitum imbecillitate atq; moestitia mirum in modum inii mentur Zc languestant. Proinde salubre atq; utile est, castra non diu in eodem tenere loco, praeter quam si hyemandi causa,rigoris & du ricies coeli uitandae,ibidem manere ne cesse sit . Tum uero apprime curadum est, ut construelis ex ordine tabernaculis atm tentoriis fixis, locum ciuitatulae instar incolere uideri possis. Secus em,

ipsae uentris egestiones quae ijsdem in lacia

52쪽

DE OPT. IMPERATORE. 33 locis perdiu fiunt,corruptiores emittutuapores, quorum contagio finitimus aer accircumfusum coelum inficitur, &ad insalubrem qualitatem facile immutatur: cuius assiduo usu oc necessaria cosuetudine, varios oc periculosos mose hos imbibimus. DE EπERcENDIs militibus.

Sta in hybernaculis ipsis exercedi

sunt milites , uarijsi periculis ad pugnam apti reddedi, ne locus usquaocio & inertiae detur. Cessatione enim di ignauia fit, ut corpora mollitia di torpore afficiatur, animi uero segnitie imis helles penitus ac meticulosi reddantur. Voluntatu enim illecebris, oc deliciarii quotidiana consuetudine, uel aud cissimoru correpti animi enervantur. Quamobrem non procul a laboribus ec industria abeudum est uiris.Si quos enim ex l5go ocio ad labores capessendos coegeris, ii nec alacres exeunt, o

egressi minus Perseuerant, ut qui diu-

53쪽

36 8 N O .s A se DRI Ituma desidia fracti labores horresculi iec quodvis negocium ne telatum quidem ac tutum defugiunt: demum sicu hire experiri uolueris,mox illi abeunt, di nulla spe freti laboriosa perferre nee uolunt nec ualent. Proinde prudentis Imperatoris est,ea quae sibi usui futura intelligit, quiete astruere adip comm de praeparare, cum nulla dimicadi aduersum hostem urget necessitas, nulluimminere uidetur periculum , nullum

extare impedimentum, quominus eXercedis corporibus ea militibus suis imperet, quibus in prssenua aduersus hostem nullus sit usus. Praeterea quicquid nego in citra periculum militi demana

datur, inquam quid cumidoneum ad ueram certandi rationem instruat atquedoceat, satis prae se ferre uideri potest. remissionis & laxamenti, uel his qui aliqua defatigatione affecti sint.

Exercitia Exerceatur autem miles in hunc momilitare. dum: Deligantur nonnulli, 5c eorum cuique apta ad rem dentur arma,assuescantq3

54쪽

DE OPT. IMPERATORE. 3 scant* armati seruare ordinem ,&nusquam deserere locu discant: praeterea contuitu mutuo , crebra appellatione,

familiari consuetudine inuicem iungi ac deuinciri, ut quis quo loco ordine constitutus sit, quis tenere di cognoscere possit, di im peratis sine mora acisceptis parere. Edoceatur praeterea mules ex imperato agmen tum producere tum contrahere,oc seu dextrorsum seu sinistrorsum inuertere.Item aciei tradu: 'iones ec motus imperturhare lacere discat ex ordine di tum laxandi tu aractandi modum, exitus denil & recessus uicissim, ait reliquas ordinum diis stributiones partitiones que per decu vias, ratione quoq; agminis uel in crassitudinem cogendi, uel in oblongum Producendi, at* utrini ancipiti ec hia partita pugna certandi, quado presertim nouissimus Zc subsidiarius miles hostibus ambire cum dc undit complecti conatibus,conuersus repugnat. Postremo admonere oportetmilite,

55쪽

33 ΟNos ANDRI ut signa quae inter pugnandum Imporatoris iussu darentur, attente excipiat: Θc ubi receptui canitur, sese ordine cotituat,& sensim de pugna reserat. Quod enim his qui musicis dare operam incipiunt solet accidere, primo ubi opus est impositione digitorum, &uel in foraminibus tibiarum, uel intemiectionibus interuallis sidium, alios alibi tum ponunt tum tollunt, haud ex Prienem per dimensas ad harmoniam intercapedines, adlisc uix extendunt di tarde mouet: Qui uero usu iam haec eadem 5c exercitatione, arte & ratione adhibita callent,sine ullo negocio, siue fatum in tibiis reprimere ueI laxare sit opus, siue chordas discurrere digitis, ocaptetractare spiritum, ad commodum moderantur, oc manum iam edo 'am composite atm celeriter mouent: Idem his usu euenit qui rei militatis rudes imPeritii sunt.Turbuleter primo oc difficulter per multos errores oc longa temporis interualla instrui Sc in ordines re

digi

56쪽

DU OPT. IMPERATORE. 3sdigi posse uidentur: uerum ut primum edocti assiletis facti sunt, ultro ut iradica ac sponte sua, loco at ordini at rei gerendae se applicant, pulchram nimiru & ex omni parte composita spe ciem quis p maxime pro uirili sua e plentes. Hoc pacto instructus 3c ornatus exercitus diuidatur, deinde ad pugnam citra ferrum coeat, distributis leuibus pilis hastism fragilibus: di si forte arua prope sint, iactu glebarum res geratur: etiam loricis ex corijs taurinis, H qua haheri possisnt, miles utatur. Sin uero colles ac tumuli 8c alioquin acclivia loca extant,certi ad id deputati milites Imperatoris iussu id genus telis per singulos distributis, haec Ioca cursu occupent: alij quom constituantur, quibus id de

mandetur negocii, ut eodem armorum genere illos de editioribus locis detu hare cotendant, & ipsi succedant. D mum re consecta, eos imperator collaudet qui uel partes sibi traditas ad extres 4 mum

57쪽

O N os ANDRImum tutati sunt, nusqua loco sum m ti: uel loco depulsis superioribus, ipsi Exedieitio- successerunt. Hoc certandi genere, hac ra utilitu. dimicandi ratione, hac deniq; superam di aemulatioe & studio incolumitas ex

ercitui comparatur, et corpora militum . curantur & conualescunt, ut quibusvis .. esculentis quiscp libenter uest tur, ecquemcunq; potu suauiter sumat, nihil Praeterea delicatius 8c lautius, nihil exinquisitius sibi uenado . Fames enim qus laboru perfunctione homini exurgere solet, & sius quae desudantibus oritur, satis pro pulpamento at dulcecula potione haberi potest. Hinc militum compora selidiora atm agiliora redduntur,

quado hi qui sudore, frigore, aestir, sub

diuo exercitati sunt, quosvis labores uti Prompto animo alacrest subeunt, ita di sertiter ferunt. Equites Aequa ratione instituedus est eques.

quo exer Decernatur spectante imperatore cur cindi, suscertatim, insecutiones, fuge,cOgresint: siones, iaculationest, per loca praeserin

58쪽

DE OPT. 1 MPERATORE. 4atim capestria,seu sub ipsasradices monitu, quoad equus possit per aspera& salebras uadere. No enim cogi debet, ut aut ad nimis ardua & acclivia, aut per descensus di pronioraloca excurrat. ΤDE POPULA

Populationibus uero tempertim

utendum est,nec militi permittendum ad rapinas oc praeda temere ferri, re peragrutostilem, si locuples copi susu sit, euagari nimis . Hinc enim pleruss maximae calamitates visae sunt accidisse, quado hostis manu compost,ta dulcedine praedae dispalatos milites, aut praeda ipsa onustos per occasionem adortus, facile potuit fundere fugaresec opprimere: ut qui nec armis ad comis modum uti,nec laborantibus inuicem

ope serre possint. Quare si qui iniussu imperatoris ad populatione profusius

seuerterint, acri poena afficiantur, di nobili nominia notentur.

Cum uero ad praedam populabum e s dum.

59쪽

4x O NOS ANDRI dum militem emittere constitueris, ad leues atq; inermes,bellaces & strenuos tum equites tu pedites adqciendos doligas eu necesse,qui in rapinis & prsdaneutiquam occupetur, quin instructa continuo acie, populatoribus prssidio sint, eiss reditum tutum atq; facilem parent. Et siquando exploratores comprohendantur, non eadem in omnes senotentia uti debes. Sin tuas copias atq; apParatum omne inferiorem hostilibus copiis esse intellexeris , raptim tum eOSextingui iubebis. Sin copiis,apparatu, armis instructore exercitum habeas,

robustiorem deni*militem obsequentior P, alip copiarum ducibus peritioribus 8c illum laribus uti possis : Guniuerso exercitu tuo ad ostentationeus. ornato , exploratores adduci ii

heas, quibus diligenter spectandi omnia potestas det, demum impune abiare eos permittas. Renuntiata enim reis

rum tuarum praestantia, di copiarum robur

60쪽

D E OPT. IMPERATORE. 43 robur & amplitudo , facilem hostibus terrorem incutiet: quemadmodum difficultas rerum at inopia cognita, adouersariorum animos erigit, di spem suggerere solet.

DE VIGILII S.

Ρ Ex vigilias autem custodes com

plures sunt decernendi, quorum alii uigilet, alii per stationes nocturno spatio distributo,uicissim interea semonum capiant, & quieti se dedant. Non enim cogedus est miles ultra quam serare possit uigiliam agere,iametsi noctes insomnes 1 se ducturum polliceatur. Potest enim somni suavitas etiam inuitum militem occupare, membris ultrocedentibus, Θc natura ipsa consentien/ee. Agat ergo quisque uigiliam rectus stansi, quoniam sessiones at* accubationes sensim solent di luere uires, Nlanguefacere corpus, unde somnus facile prouocet. Contra, crurum erectio,

re aliorum mebrorum intensio insomnia inserit animis di immittit.

SEARCH

MENU NAVIGATION