De rebus Hispanicis, Lusitanicis, Aragonicis, Indicis & Aethiopicis. Damiani à Goes, Lusitani, Hieronymi Pauli, Barcinonensis, Hieronymi Blanci, Caesaraugustani, Iacobi Teuij, Lusitani, opera. Quorum seriem, vide lector, pag. sexta. Partim ex manuscr

발행: 1602년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

DAMIANI A GOEs

spacium quinq; horarum,eo modo,ut sς Pius

nostri ab hostibus ad extremum areae rePCllerentur,contra hostes nostris reiicerentur ad turrim usque, per quam ingressa erat, qua. ne transirent, duo hostium duces, a calce adverticem v sque armati ad eius radices versabantur. A quibus omnes sui milites e turri desilientes, aut aggredi ea recusantes,spathinquas utraq; manu gerebant, trucidabantur. Ii tamen a nostris ex arcis pinnis , ictibus ase

butorum saepe petiti, ladem oppressi sunt. Ab aliis etiam lateribus,m arcem pila, i bos igneos hostes deuoluebant, a quibus mire nostri laesi fuissent, nisi prouidentia Ducis Antonii liberati essent, qui nocte pridiana, hoc timens, super testudines turrium, maximam aquae copiam infundere iussit. In qua nostri versantes,plantas phdu ab ardore ignis illaesas reseruabant. Adeo promiscua fuit haec pugna, ut ex nostris multi glande arcubutoru in hostem emissa arcubulo ipso per capulum arrepto,capita hostium assidu- is ictibus ferirent. Qua dimicatione, sine

aliqua intermistione durante, compertum ' est unum tormentum quod camelum Voc, mus, unum supra viginti ictus emisisse. ADtubutarius erat, etiam inter nostros, qui

nonagies supra centum globos in hostem dilecit. Tandem, Deo fauente, nocteque interueniente,praelium dirimitur.Hostes semcastra

332쪽

η eastra magna strage accepta recipi ut, nostris F in arce non minore iuxta numerum cladei affectis. Desiderati nostrorum eo die suerei septuaginta milites inter quos decem nobi leS numerabantur, trecenti vulnerati, alijq; igne tacti, ita ut duodecim tantum remanse- rint a laesione immunes.Ex hostibus,Vt apparuit,circiter tria millia supra quinge tos ce cidere, praeter vulneratos & igne talos. In qui b. sepeliendis, tota illa nocte,&die seque- te hostes incubuere, quod nostri libere permittebant, nullo ictu tormetorum emisso,

ut foetore cadauerum carerent. Erat autem' res incredibilis dictu videre disiecta capita, cerebra, bracchia, tibias, intestina , caeteraq corporis membra, quae in arcis fossa prostrata iacebant. Praelio finito, iam profunda nocte, Dux Antonius Sylve ira, cum vidisset hostes iam ad arcem expugnandam amplius non niti, nec ad eam aliquam machinam admouere, custodijs dispositis, omnes suos si perstites cibo refici cura nit, qui coena superioris noctis, ad horam illam usq; integrum cibum non sumpserant, quod spaciuerat ser- me viginti trium horarum. Resectis autem ijs,& vulneribus ipsorum religatis, mortui Dque opere mancipioru quae in arce captiua

habebant, sepultis, se nobilioribus, quas habebat, vestibus induit, caeterosque itidem sacere iubet. Quo facto, canere atque sal-

333쪽

iare inceptum, caeterisque insequentibus, rara, gnum clangorem,& Vocum,& tubarum Per totam noctem excitant. Id quidem agebant. vi host crederent ipsos eo animo atq; Virtute adhuc esse, qua in principio dimicationis suerantuinter quas choreas &tibiaru concentus,non risus aut cachinni, sed lachrymae profluebant, hostias te futuras in proximum naud dubitantes. si denuo oppugnatio tentaretur. tandem finita saltatione iuratum est se in proxima dimicatione ea obstinatione animorum pugnaturos,Vt si Turca loco potiretur, non antea pugnandi, quam vivendisinem facturos, nec unquam passuros,Vt Vies in hostium potestatem venirent, caedibus dc stragibus ultionem suae mortis petituro eam lque victoriam hostibus luctuosissimam suturam,non enim se in spem vitae, sed ad vim dictam mortis certaturos. Interim nostris in huiusmodi saltationibus,& cantilenis impeditis, Dux certis hominibus,quibus maXime fidebat,iussit ut ex tormentis maritimae par-

ti adiacentibus, ubi semper minus quippe

latus illud natura erat munitum imminebat periculi,puluis adimeretur, ut ex illo pas ac globos igneos implerent, quo in se. quentis diei dimicationem partem eam, qua

arx terram spectat, munitiorem tutioremq; haberent. Omni iam maiorum tormentorupulune carebant,praeter eum, quo tum to menta

334쪽

menta instructa erant, quo deficiente nulla amplius spes defensionis erat Hanc pulueris penuriam Dux Antonius semper penes ses cretam habuit, paucissimis exceptis, ne aba liquo mancipioru ex arce sugienti, hostes ea intelligerent. Hac nocte quidam Venetus nauta, pietate veri Christiani affectus, se ad nostros furtim in arcem cotulit, qui indic uitSolimanum ob ingentem suorum ac clansis iacturam constituisse,nisi illo die, quo ter

arce tentaverat,ea superaret, castra amoti

Te,nauesque conscendere, & inccham vero 'fus nauigare. Quod iam magis cogebatur fa- . icere, ob atrocem acceptam stragem prqterea 'narrabat ipsum Solimanum mire successuisse Coie Coifaro occisi Regis Cambaiae Duci, quo afferebat se circumuentum esse, qui sae pius & cora,& per litteras affirmasset, arcem minime firmam suturam aduersus ipsius p - , tentiam,seq; ulterius habiturum omnes Re- , ges Indis aduersus Lusitanos promptissimos socios. Nam illos unanimi sententia ipsi po- 'cunias ac copias venienti mittere constituisse. Quae omnia falsa ac fraudulenta deprehε-dit.Sed & multa plura dixit bonus ille transfuga, quae postea vera inuenta fuere. Attam e nostri pro temporis ratione, eius verbis non magnam adhibebat fidem,tametsii haec audientes animo nonnihil refocillarentur, ac liquid ab extrema illa desperatione rem it

335쪽

terent.Proinde suo opere non desistebant, ut si forte rursus hostes ad pugnam redire e uenisset;se defenderent. Nocte praeterlapsa,

dieq; progrediente, hostes ut prius dictum est in suis medendis, &sepeliendis occupati suere,nec ipsi a nostris, nec nostri ab ipsis petiti sunt. Sequenti vero nocte s Dei opera

ecce sedecim illae Liburnicae, quas Nonius a Cuntia Prorex miserat, aduentant, quae quatuor millibus passuum a classe Turcica a Lhuc distantes,ducum consilio,in v quaque quatuor luculentas faces erigunt,quae ob noctis obscuritatem visum hostium quadruplo fallebant, existimantes, pro ignium numero, multitudinem nauium respondere. Hoc strata gemate usi magna celeritate, clamore que edito. ac tormetis omnibus crepantibus, impetum in classem hostium faciunt,ac nullo in comodo accepto, arcis naualem magna omnium alacritate ingrediuntur.Quo insperato subsidio Solimanus longe plus perterritus, nullo seruato ordine,omnia inrmeta,c meatum,castraque integra,relinquens,se eadem nocte, in naues cum suis contulit. Et ta, ta celeritate nauigare coepit,Vt ortosole,nullum eius classis vestigium appareret. Milites regni Cambaiae haec videntes, se extra insulam, fluuium tranantes, conserunt Tantus fuit omnium terror ac timor, Vt relictis plus millibus hominum vulneratorum, ae igne

336쪽

DIENSIS OPPUGNA. . Igne laesorum in castris, insuper millib. aliorum,qui praedadi gratia paulo ante ex castris discesserant,fugerint qui omnes ad Vnupostea ab incolis, ut nobis gratificarentur, & ut turpia in ipsos perpetrata facinora, Vindicarent,trucidati sunt. N.ostii ex ea pugna,ingotia spolia, praeter omnia tormeta bellica, quae , circiter centum & quinquaginta numero erat, obtinue rvt. Fuga itaq; hostium facta co- festim Antonius Sylveira, celocem ad Pro regem Gratianum a Noron hamittit, eiq; res 'ibi gestas indicat, quae illum cum tota classe, circiter centum & sexaginta millibus pass tantum a Dio distantem iam inuenit. Quo nuncio exultantesMmnes gaudio magno aD secti sunt, quam qua Gratianus doleret se hostes ante portum non reperisse, nec eorum classem oppugnare posse, atq; gloriam liberatae arcis reportare. hIihi lominus haec dum accepit, extemplo versuS mare rubrum curissum ea in tetione dirigit, ut profugos hostes,

aut terra aut mari aggrederetur. Dorebiu, ct imperio Lusitanorum ad Paulum Ioviaum Damiani a Goes disceptatiuncula.

HViusmodi multa sunt doctis lime Ilebe,

quς quotidie a nostris in Africa, Asiaq; pro secrosancta fide catholica aguntur, quae si Paulum lovium Novocomensem, Utrum sui fatear doctum, non latuissent, Ioui- eaqnae in sua Moscouitarum legatione, de

337쪽

ceptus cuiusdam Pauli Centurionis Genuε- sis vexbis, scribit, nunquam in lucem dediciat. ubi eundem Paulum iniurijs Lusitanoruaccensum dita afferentem introducit, Lusi tanorum nauigationibus, non ilum itin ra reliquis nationibus in Indiam interclindi, verum etiam omnia aromata, inibi comparata, ingenti quaestu Olisi pone, bona dum

seruant,corrupta r prostituunt, Venundari

Id autem non dabimus Pauli verbi ut hane imposturam agnoscamus.Siquidem singulis

annis, a Regis nostri negotiatoribus, omnia ad unum aromata.qus ex India deportata fuerint,divenduntur. Nunquam enim inde tantum aromatum aduehitur,quin facile Vertente anno ab Europa absumatur, praeter

piper, quod in multos annos sine corruptio- lite seruari potest. Nec credo Paulum illum Genuensem ob publicum bonum talia blaterare, sed proprio commodo ad istius Verisba incitari, propter quod & caeterae quoquo nitiones, nostrae inuident nauigationi,potius suum lucrum arietantes, qu/m propaga tionem religionis. Porro nos id quoq; quod confiteri nefas non est, em esumetum etiam& opes ex nostris peregrinationibus quaerimus, sine quo vix tota Europa sustinere poLset sumptus,quos quotidie facimus.Certe vel ob id laudari debemus, quod no ut inermes negotiatores ad quetitum tantummodo arcio mata

338쪽

natum pcr Oceanum oberramus, ut multae

nationes Italiae Hispaniae, Galliaeq; antiquitus fecere,& modo faciut, sed exercitibus, &classibus instructi maximo cum metu hosti-Una,ntin tam pomeria nostrae ditionis, quam Christiantes dei prorogamus. Nec, Ut falso multi opinantur, ex omnibus nostris naui agationibus lucrum elicimus, sed ex pluribus pro religione dimicando, magnam hominu

ac pecuniarum iacturam facimus, Vilia Mauritania,& Atlantico littore, ubi domitis, &in mancipiorum genus redactis Ivlaomethaonis omnibus qui,Lusiitaniam occupabant, idque multis annis, confligendo paucis nostrorum copijs. Deinde Castellanis, eorumq; so-

cijs omnibus, ac Gallis, Vnico prasio ad Sca- labitanum deuictis, ac ex regno depullis, subito Abylam, siue Ceiptam ccleberrimam ciuitatem in seceto Herculeo sitam occupauimus. Postea vero Reges Feg &Hesperidum multis conflictibus subactis, Tingi dem, Argillam, Alcacerem, Tutuanum, Asaphium, . Castellum Regale ac Asia morum, Titium&Massaganum, illorum Regum patrimonia expugnauimus, & alia oppjda, quae exci- dijs deleta sunt. Ex quibus locis omnibus nosi, tum nihil comodi Regi nostro accrescit, sed etiam ingens sumptus impenditur, idque

cum iactura multorum nobilium, quos ibi

perpetuo in prauidio habet. Vtinam doctis. V sinus

339쪽

simus ille Iouius ista una cum ijs, quae in Aethiopia a nostris geruntur, perspecta habuisset. ubi nostra opcra &sermone potetissimus Rex Manicongri cum toto suo regno quod in longitudine tria millia millium pass. h, bet, in latitudine ultra duo millia millium s dein Christi accepi eamq; indies magiS magis'; colit. Deinde utinam & id quoq; cognitum habuisset, quomodo in omnibus Guines ac Nigittarum regnis, quε plurima sunt, , & ad montes Lunae ferme Vsq; , atq; in regnis

loae, Monbacae, Melindi, & in alijs, atque in insula diui Laurentii, &vsque ad Arabicum sinum , liceat eandem Christi fidem per nos praedicari, atque in latissima Australi Brasiliae plaga o ubi mul ras colonias nune habemus. In quibus Regnis, multi ad ipsa in

religionis veritatem a nostris concio nato ribus perducti sunt. Praeterea nostris quoque armis & clauibus fit, ut liceat idque nostris magnis sumptibus) Oratores potentissimi Preciosi Ioannis Aethiopum I mpeo

ratoris, tuto in aulam Romanam commea

re, ac principis sui verbis, Romanum Ponti. ficem ut supremum Episcopum agnoscere, subditorumque obsequia polliceri,id in mL datis habentes. ut se Catholicae Ecclesiae coniungant. Quae res adeo praeclara, Vt gratii latione, non odio prosequenda esset, si ve

340쪽

re Christi cultores essemus. Iam Vt ramittam, quo pacto noliri tapius sinum Arabicunx

pererrantes,Suegium Vsq; peruenerint omnesque ferme eius litorales ciuitates evasta uerint,ac templa Malio metanorum incedijs

absumpserint. aec id quidem sine ingentibus

sumptibus, ac magna nostrCrum iactura co-ficitur,quaestu prope nullo. Rursum quod regnum Adeneii. nobis triburarium cum Farta quorum regno fecerimus, ii numque Per.

si cum in ditione, iusq; nostrum fere totu re degerimus. Vbi regnu & insula Oromu Ziar, i a laquam Lusitaniae legitima patrimonia si . ta sint. Ad haec regnii quoq; Cambaiae, a nobis hoc tempore domitum est, & eius firmi sim a ciuitas Dium occupatum. In quo loco inges classis Sullani Babyloniae,milite etiam Christiano instructissima, ac trecentis Regis Cambalaenauibus, quas Attalaias vocamus, di quadraginta Regis Calecutij,quas Paralios nominant, a Pro rege Francisco de Alineida anno 1 o 9. profligata est, plerisque na uibus,aut captis, aut demersis cum ingeti hostium clade. Quid hic referam Daca, Cheul, Dabul, Bandam, ac insulam Goae, quae tota

iam Chri lio patet .Postremo quod ad Reges Narsingae .Honori, Ilate callete, Otista, Deli, Cana nori, Callequi, Calecutij, Cochini, Coulani, insulaeque Seylani, & vltra Gan. gem ad reges Bengallae, Pegrii, Syani, &V' Σ ad

SEARCH

MENU NAVIGATION