De rebus Hispanicis, Lusitanicis, Aragonicis, Indicis & Aethiopicis. Damiani à Goes, Lusitani, Hieronymi Pauli, Barcinonensis, Hieronymi Blanci, Caesaraugustani, Iacobi Teuij, Lusitani, opera. Quorum seriem, vide lector, pag. sexta. Partim ex manuscr

발행: 1602년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

' hic COMMENT. DE REB.

ad uniuersos proclamans nihil illic esse periculi , paucos retinuit: cum quibus iterum superato muro , cum Castro Menesiloque, qui primi conscenderat, se coniungere contendit. Haec paranti, miles occurrit, qui Fraciscum Menesium, se praesente, caesum narrat : cadauer ab hostibus asportatum. Aluarus vero Castrus saxo, cedente ad ictum ga- 'lea, grauiter vulneratus est. Hoc igitur recepto,ac reliquijsa fuga collectis Mascarenna reuertitur, pluribus Vulneratis triginta Dmisiis. Magnum sui desiderium in primis

fecerunt Franciscus Menelaus genere &Ω-ctis clarus ac omnibus, animi magnitudine alijsque virtutibus rarus: Francisicus Almeida,Lupus Sousm odericus Fernandus, Franciscus Gulielmus. Georgius Me uelius multis acceptis vulneribus m odica sipe vitae, animam trahebat. Non tu, Periera homo nobilis, Mascarennaeque in primis acceptus, acceptis ab eo ad gubernatorem litteris,

Goam, Ut commodius vulnera duraret, ire . instituit. verum inter nauigandum iactationem non serens, mortuus est . Hostes hoc successu cqmpressam nostrorum temeritatem rati, iterum Thomae turrim aggrediun- tur: nec Basiliscum modo, quem antea tentaverant ruptis su nibus ad se pertrahunt: sed Leonem ac Saluagium id quoque genus tormenti est θ in ijsdem ruinis compertum,

502쪽

1N INDI' A GEST. 4 et

de iis stris ceperunt Turris aegre defensa, Exteriore muro prolapso, interiore iam procumbente, nisi Mascarenna interius aggerem obiecissest qui ruentem sustineret. Interea hostes opus immensiim, ac prope incredibile aggressi latum fluminis alueum aggc re constructo angustant:&quaquam flumi nis altitudine, quae facile quinquaginta pedes

explebat,& maris aestu reciproco opus impediretur : eo Vsque tamen coercent: ut pontε consterni posset: vi ex oppido Rum eorum compendio curribus portare possent commeatus, qui antea longo circuitu circumibant. Eodem tempore alia manus cuniculos

in arcem' agebat: ut quῆ rei i qua erant aedificia dirueret. Id opus eo magis properatum, quod rumor erat praei em breui adsutum, ac unacu eo supra tria millia Lusitanorum. Rumican vero cum supra viginti quinque millia militum selectissimorum in armis hariberet,iantosq; in Urbe commeatus, latumq

belli apparatum, ut vel obsita ionem quavis diuturnam pati posset, non tam congredi metuebat, quam ne subsidiorum aduetu obsidio arcis in longum protraheretur. Inter haec sub finem Septembris, mixtus luctu gaudioque nuncius ad Praetorem persertur: arcem qui de strenue defensam. sed multos nostrorum caesos inquibiis filium ipsius Ferias-

dum Castrum. Illo priuato dolore suppresso Gg 2 - multa

503쪽

multa de Mascarenna, & militibus eius h norificesocutus, ob rem bene gestam laetus veste preciosissima indutus, equum conscedit :ac extra oppidum magno comitatu pro gressus, de totius belli ratione cum suis albquandiu disseruit. equo deinde ad exercitationis militaris morem saepius circvacto, ac libero decursu campi spacio consecto, magnam vultu laetitiam praeserens, in oppidum redit. Ibi animo eius in priuato luctu tam constantem duplex casus turbauit:& funus Nonia Peretrae,quod tum ducebatur:et nuntius de morte Fracisci Menesij: Iam mitescSte hyeme, praetor gnarus quam celeri opus esset subsidio, Uascum Cunnan litora Iegere iubet: ac reliquas ex Alvari Castri classe naues violentia ventorum dissipatas,cogere:ac Dium ducere: Mascarennam vero monere, ne omnino ante suum aduentum erupti nem tentet. ipse alias quinque naues celerri

mas armat Lusitani qui soli hoc nauigii genere V tuntur,Carauellas, Vocant in hoc commeatus, puluis sulphureu globi,ollae, scalarum,omnisque generis ferramento- rum magna Vis imposita. in his item milites misisi: quorum quadringenti sclopeia rij erant.Eodem sere tempore hostium aliquot naves, quae militem ac varij generis mercem e sinu Arabico ad exercitum vehebat, in nostros inciderunt:e quibus alis Chau tu perductae. in

504쪽

IN INDIA GEST. p

cti. in omnes nullo sexus, aut aetatis distris mine,animaduersum est.aliae Dium pertra. et quae Turcicum militem ex Arabia vehebant,duce Coii Sotaris propinquo, cuius antea meminimus.Ιs cu pro suo capite triginta millia ducatorum offerret, plus Valuit ira, quam pecunia: eius reliquorumque capita in fluuium proiecta, ut aestu per aduersum amnem relabente, in castra hostium perserrentur. Id spectaculum hosti magis atrocitate rei auxit iram, qua dano militum, animos imminuit. Igitur proni in. vltione, in eas, qui stabant turres,cuniculos agunt. & quaquam nostri transuersos semper ob ijceret, no p tuerut prohibere, quo minus igne subiect', pars aliqua murorum dirueretur. Antonii

Eretri turris, qua hostes spectabat, prostrata

fossam impleuerat. Ad murum igne & aceto antea solutum duo cameli admoti, per foramina eius, vicos arcis infestos secerant, globi etiam in cisternam nonnulli missi, e qua sola nostris aqua suppetebat. Adtiersus hos

malum murus alius interius celeriter obi ctus: & agger excitatus, in eo Camelus,

liaque aliquot tormenta posita , hostium

impetum adeo compresserunt: ut eam muri partem postea nunqua tetauerint. & cum iaarce militum plena, ollas ignitas, Ut antea fieripe fecerant, e propinquo inijcerc non aude ret, trabe iunibus intenta ad antiquum mi-

505쪽

άιο COMMENT. DE RER

litiae more tormentum fabricantur huic imis positas ollas ignitas intra munimenta nostra iaculantur: multoq; plures quam antea. muri partes cuniculis prostrauerant: &no-hri in transuersis cuniculis non magnum esse momentum iam saepe experti, superante multitudine nouum interius murum per totum arcis spacium construxera 't, quo

munimeto omni bes turribus deiectis, spem habebant ad finem hyemis duci bestium posse. Haec agentibus, October mensis per ctus est. Principio Nouembris subiectus ignis cuniculis non satis obturatis, ideoque inualidus, non adeo muItum damni nostris

attulit. Ι n terea Praetor coacto exercitu, idoneam ad nauigandum tempestatem nactus,

Bassaimum cum classe proficiscitur. ibi paucos dies commoratus, dum copias e vicinis locis expectat. Interea Emanuelens Limam hominem notae virtutiς,& prudentiae,& sinis gulari in rebus gerendis felicitate, cum paucis nauibus Surratem usque, maritimam ora exploratum mittit. mulis ab eo onerariae captae, quae commeatus Dium ferebant . in omne genus animantium, militum ira saeuijd Sextodecimo die cum praeda ad praetorem Lima reuertitur. Iam praetor omnibus rebus ad nauigandum comparatis , magno in primis indigenarum numero coacto ad opera

facienda , Lima cum viginti longis nauibus

Praec

506쪽

praecedere iusso, ipse cum reliqua classe veto secudo Diu tendit. Ille ut iussus erat crebris excursionib. in terra iactis, ora maritima late populatur.a Bram aluci prouincia tantum vim belli abstinuit.as principio belli, ut supra demo stratu est, a rege Cabaiae, cui vectigalis erat,solicitatus, ut Basia imi praesidiu a Pgrederetur, in fide tamen nostris pacta per-masit. reliqua ora maritima flama, serroq; vastata: in primisq; Guraratu prouincia, quae tota mari vicina est.quicquid nauium inuentum est, quicquid portuum aut villarum maritimarum toto eo tractu erat, veluti contunenti incedio conflagrauit. terror etia latius

serpsit: & in interioribus continentis locis, trepidatum. Lima his,ut imperatum erat, consectis,ad Mortuorum insulam quatuo decim millia a Dio is locus abest ad praetorem Venit. Is cum octoginta nauium clas, se septimo die Nouembris eo appulerat. classem in ancoris habet in statione, undest Dio prospici posset. Eo Mascarennam accersit,ac habito cum eo de summa belli consilio remittit.Scalae frequentes in arce iacta quibus e rupe demissis milites sine trepidatione in arcem occulte acciperentur. .

per has triduo expositi omnes, per aue s amab hostibus partem arcis, sine tumultu' ingrediutur. quicquid erat tormentorupermuros como de dispositu, in hostium muni--- . Gg 4 menta

507쪽

31 COMMENT. DE REB.

menta conuertitur: quibus pars muri quae δregione arcis erat aedificata, per hos dies Iabefactatur.Hostes interea nostrorum consiliorum ignari, omnibus locis idoneis praesi- .dia disponunt. ad Thomaeam turrim, qua nostros erupturos putant, intentissimas habent vigilias: ollas, picem, puluerem sulfur um, magna sagittaru vim, ac saxa ingetia in

muros comportat. Partem murorum, qui ad fluuium pertinebat, nouis munimentis a gente tormenta maiora eo convehunt , Ut descensum nostrorum impedirem: totum

id latus quod arcem respicit , quindecim/ millia militu tueri iussa. septem millia Turcarum , Arabumque,& aliarum nationum.

quae bellicosiores putantur,in fronte posta ad primum impetum excipiendum, pontem fluminis per quem ad Rumlorum oppidum itur, septingentorum praesi dio obtinent. Α-lijs circa locis ad quae naves appelli poterant,

fossae praealtae facte , ramisque arborum ac terra leuiter contectae. Omnibus, ut videis batur, satis prouisis, tanta in suorum viribus erat Rumicani fiducia, ut paucitati nostrorum illuderet, & conatus,velut Vanos, irrideret, neq; quicquam minus expectare , quam Ut conserere manum secum auderent: nostris contra cum nono die Nouebris praetor in arcem venisse tantum gaudium fuit.

Vt n mo esse qui de victoria velut ambigua. dubita

508쪽

dubitaret.Praetor hoc serὸ pacto suos instruxerat. in nauibus nautas tantum, & calones, quos Goa &Bassaimo aduexerat,reliquerat. , Hi iussi erant omnes nauiculas, quae remigio impellerentur, complere. Indi hastas sterectas tenere, remiges altera manu remum

agere', altera su niculos ignitos haberer amplum illis vexillum, quod praetoris esse videretur, datum . ita instructi, ubi signu quod conuenerat, accepissent, iussi tympanorum , ac tubarum quantum possent maximo edito sono,ad Iacobi Lopis turrim tendere Ea in angulo urbis sita fuerat super rupem in mare obuersamrquam hostes initio obsidionis, quia nullum usum eius putabant,d, ruerant: ut materia ad aggeres struendos v. terenturiaduetvvero pretoris riduo instaurarunt, Vt propinquo portu nostros, si eo appulissent, descensu prohiberent. Arcis

tuendae cura Antonio Correae commissa. da

tum ad id militum quantum satis esse videbatur. Reliquus exercitus ad tria sere Lusitanorum millia erant iussit in posterum diem se ad praelium parare, ac tertia vigiliai

armati adesse. Cum, ut imperatum erat, e5- uenissent: loco magis quam caetera edito, in area arcis,unde prospectus in omnes par tes erat, Ant.Custodius Franciscanus, homo integrae vitae, ac summae sanctitatis opinio ne, sacrum orditur. eo cum magno silen-

509쪽

tio peracto, caeteris tacite subsequetibus oras, tionis verba praeit. Ghristu omnipotentem precatus Deli, ut suu nome a contumelia Vindicet:suam poteptiam hosti superbissimo ostendat:& hanc manum, quamlibet paruam,

ipsius ramea uxiiij fiducia innumerabiles hosti' copias oon reformidante,spei, Votiq; sui compotem faciat: ac in hostium castra, qui

ad religione eius euertendam coniurati Venerant, tumultum, terrorem,& sugam conuertat. Haec ubi dixisset, quaqua omnium animi spe,& fiducia erecti viderentur, Praetor tamen paucis admonendos sibi ratus, silentio facto, ita exorsus est. Si magnitudo ista

animi, & alacritas quam in vobis intueor,aut ex vestrarum virium nimia fiducia, aut hostium ignorantia oriretur, comprimendam potius putarem, nec in praecipitia ruentes oratione etiam impellerem. sed cum & vos memineritis Lusitanos esse, quoru maiores ingentes saepe,non Afrorum modo, sed&Romanorum copias parua manu fuderintr& hos eosdem esse hostes de quibus hoc ipso in loco tam praeclara victoria superioribus annis parta estmemini dubium est, quin v-traq; pars suos animos, suos mores in discrimen adierant: alteri scilicet vinset: alteri fugient. neque enim aequa illis,& vobis propo- sita sunt vel pericula,vel premia. notas enim victis tergo Oceanus tempestatibus inuius, Lutita

510쪽

Lusitania quam petamns toto terrarum o be interiecto dissita: arx in quam fugiamus diruta: neque si incolumis sit, aliae supersunt copiae unde subsidia expectemus. Illis contra pugnantibus omnia .infesta : fugientu ν ius a tergo latebrae, & spes plerisque rede - tundi ad mos: ad quos ut reuertantur. ho, mines barbari,ne ignominis quidem notam reformidant. illis ne si vicerint quid e , spes vlla emolumeti est ex unius arcis no adeo opuletς praedam ec e liberalitate regis quicquaest quod expectent,aerario diuturna obsidio ine exhausto,&fide barbarori tam fortuna mutabili. nobis vincentibus Indis regnu vi ctoriae praemium proponitur. na & parta se uabimus,&eorum animos, qui euentum ii ius bell i expectant,confirmabimus:&hostes, ita profligabimus, ut in multos annos Vi . res resumere nequeant. Quicquid enim apud eos virium est in Turcarum auxilijspositum est: cum his solis, qui non multo plures , 'sunt quam vos estis, de gloria certandum

est: his profligatis, non molio facilius illi ἡ

Thracia , di Macedonia auxilia accersent, quam nos e Lusitania. nam Asiae gentes quae in medio sunt positae, aut non multo Indis bellicosiores sunt, aut non mi nus quam nos Turcis infestae. Vulgus v. ro Indorum seruituti assuetum , in prae

mium victori cedui. Horum itaque me

SEARCH

MENU NAVIGATION