De rebus Hispanicis, Lusitanicis, Aragonicis, Indicis & Aethiopicis. Damiani à Goes, Lusitani, Hieronymi Pauli, Barcinonensis, Hieronymi Blanci, Caesaraugustani, Iacobi Teuij, Lusitani, opera. Quorum seriem, vide lector, pag. sexta. Partim ex manuscr

발행: 1602년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

di typis committere quaevis somnia nonnulli aussint. Deus Opt. 1ax. saxit ut propediem meliora sequantur.Caeterum quod ad librum Lusitanicum attinet, dulo equide egi cu Peutingero, ut mihi

eius copiam faceret, idq; tandem impetraui, ea tamen conditione ne cuipiam ostender C, neue r

scr ibi quicquam curare, quod sane pol l icitus era,

eam solam ob caussam,ut quem tanti faciebat Iibrum non intellemim videre,vidi SI mox,ut fide dederam, ne quidquam suspicari possit restitui. Nosti opinor hominem decrepitu, antiquitatiSScraritatis studiosum, qui ob eam caussam libro ut arbitror non intellecto delectatur, quod praeter se neminem habere credat. Allam tamen sedulo, ut si quidquam impetrandnmes a sene, hunc librum eliciam, saciamq; pro viribus ut meam in hoc negocio diligentiam &sedulitatem non defuisse in.telligas. His re cum coniuge quam optime valere cupio Ex Augusta 3 Maij.

82쪽

GOES EQUITIS LV-s IT A NI. URBIS OLI SIPONIS

DESCRIPTIO. .

INCLYTO PRINCIPI DOMI

no Henrico γortu galliae infanti sacrosancta ecclesiae RomanarTituli sanctorum quaritor coronatorum Cardinali meritissimo, Damianus Goesta et ques Lusitanus. S. P. D. N diearum rerum historiam, in luce Pt darem, cum crebris a octorum hominum cpistolas diu urgerer, eam ex exemplar;bus colligere, atque d sponere pridem cae eram, id quidem mihi est ictum iri posse, tunc pol ictbatur otiu meum ιιιerarium, quo eo quidem tempore laure, ct cintra publicorum negotiorum onera viebar. Sed cum mecum perpenderem, mihi id modo deesse, quod summem histori ribenda requiritur, ab incepto destiri. Νam ei qui iustum, se absolutumhιβο-rium scribere vult, in primis liberum, O vacuum tempus tribuendum est, deinde animi quies, o inmum munerum Focatio , postmodum magno-

83쪽

rumprincipumfauor quo industria. o Iabor studio.

rum,prami s adaugeantur. Quocirc. rasierum cum refi cura neri nigorio carere possem) sicci ista tantum dierum hora, id quod continenti timporum decursu destinaram,concedere, o tribuere proposivi, o curriculo mearum Iucubrarιonum currens, olbύ- ponis urbudes riptionem hoc tantum ti inpore com ponere institui, eam1 ruo duntaxat non ne illu imquam ipsis euulgare decreui, qui a nobis id agitare

nusquam destiterunt. I n qua sane de riptione. qui quid ad ipsius urbu originem, ct ornamentum triue- it gure paluimus, faciliori quam potuimus penῖcillo depinximus. Caeterum opusculum hoc quale quat i cuηλfuerit, sub tua proiectione emittere consulto proposuimin vi qua noliro huic labetri desunt, nam

forte multa deerunt, qua nos assequi non posuimin, ea tua animi cestudine, o eximia doctrina, fico- - eantur, protegantur , uti ab alienorum laborum mordacibis. temere1 calumniantibas, nullo alis

84쪽

NIS SIT Vs, ET FIGURA,

o Vae sunt urbes nostra hac tempesta.

te , quas iure Oceani dominas, ad tanquam ReginaS appellare possimus, quarum ductu & imperio totus oriens, occidensque hodie nauigatur. Earum

altera est Oli sipo, quae a Tagi faucibus eius oceani partis imperium sibi vendicat, quae Africam, Asiamque immenso maris circuitu complectitur. Altera vero Hispalis,quae a Blti fluuio occidentem versus, quem hodie di- cui nouum orbem, classibus patefecit. Cuius describendae partes, iis cos ulto relinquimus, quoru scriptis,de huius noui orbis reperti ratione, multa forte memoriae mandabuntur. Nobis vero, cum de situ,& urbis Olisi ponis statu constitutum sit solummodo scribere, non ab revisum fuerit, si antequam negotium aggrediamur, inde incipiamus, unde ipsa res de qua scripturi sumus, nobilior effecta sit, nempe de inuento a noli ratibus persequora in Indiam itinere. Quae res ut me.' λ, ε . mora

85쪽

inor bilis, ita etiam in ea paulo nobis vagari licebiti atque etiam antiquorum testimonijq. studio nostro lectoribus aperire. quanta dissicultas in hoc negotio, se semper obtulerit ijs, qui rem tantis periculis p Ie. nam, ausi fuerunt quouis modo tentare. . Quocirca ab eo qui summo studio , summaque animi virtute rem tam praeclaram nostris temporibus aggredi ausus est, exordium capiemus. is enim inuictus ille

Alfonti quinti filius, diuus Ioannes se. oundus Lusitanorum Rex suit. Ille quidem qui bello regnum suis vindicauit, paceque tibi regni haereditatem multifarie turisbatam restituit Igitur cum regis indefatigatum animum Indicarum rerum desiderium vehementius agitaret, non nauibus solum ab illa parte litoris AEthiopici, quod ad ea usque tempora a nostris exploratum erat, eam Indiae plagam, quae ad ortum solis attinetinuestigare proposuit, sed terrestrib. etiam itineribus negbtium auspicari voluit. od quidem per homines Lusitanos singulari linguarum, rerumque notitia praeditos, in eo libro quem de rebus AEthiopicis scriptimus, factum elle demonstrauimus. in quo etiam studio, doctrinaque prudentis simi principis Henrici, oceani Atlanti. ci, AEthiopicique insulas, &litora prius,

multoque antea inuesta, lustrataque anΟ-- . siris

86쪽

OII IpONIS DESCRIPTIO 'ue

stris suisse. obiter tractamus. Proinde dum Ioannes ille adhuc viveret, indu stria. au spici jsque Bartholomai Didaci, viri Lusitani, nauticaeque artis peritis limia romem ei continentis parti configuam quae recta ad montem Lunae porrigitur, nostri inuenerun r. Quae frons ab Oceano emergens, sinu Heia perico, Prassoque promontorio, immenso tractu terrarum , ad australem coeli cardinem, Vtrinque pro tensa , gradum serme

quintum, &trigesim tun attingit. Quibus terminis Ichthiophagorum videlicet &Anthropophagitarum, nihil literis Ptolomaeo cognitum fu isse constat. Quamquam Plinius Mela,Solinus,&IMartianus, ex Iuba, Artemidoro, & Xenophonte Lampsaceno, &Nepote Cornelio, de Hannone Poenorum Rege , & Eudoxo, alijsque qui hoc mare exin

perientia, seu relatu nauigabile tradunt,scribentes, huius itineris notitiam olim suis te, totumque ab Indis ad Herculeas columnas patefaetum, cultaque eius litora osse te sientur. Ac insuper testimoni js confirment. C Caesare Augusti filio in Arabico sinu conssi- tuto, Hilpaniarum nauium, naufragio eiectas fragmentorum reliquias appa, uisse. In qua quidem sententia Herodotus eximius' antiquitatum indagator, Graecos fu ill ea is rit, qui mare quod extra columnaS Vocatur

87쪽

certo amrmant. Atque alibi Graeci. in quit,

qui Pontum incolunt, Oceanum confluere terram, pro comperto habent. Post nio duinex vetusti nimis AEgyptiorum annalibus, haec prodit. Ncmpe Necum ipsius genti, regem cum a deprimenda fossa et Nilo ad Ar bicum linum dei titisset, nauibus quosdam Phoenices misisse, quos iussit, Herculis c

lumnis Iuperatis, ad septentrionale usq; mare penetrare, atque inde in AEgyptum cursum facere. Qui e mari rubro soli, entcs in australe venerunt mare , dcnique in AEgy-Pluna per fretum Herculeum post biennium remearunt: de in hunc modum dicunt Graeci Asrici litus primo in totum cognitusu isse. Secundo ucro, Xerxis temporibus Α- isticae promontorium Sata spem superasse scriptis confirmant. Osi admodum nauigationis taedio conscelus, ad columnas Herculis, unde in Atlanticum Oceanum prodierat reuersus , in AEgyptum cursum tenuit, Dcnique Strabo ex Aristonico testatur, Menelaum per Gades circunductum, iter in Indiani secisse. De qua quidem re, prolixius

non agemus, ne longius, quam res ipsa postulare idetur digrediamur. Illud quidem veris limum videtur, & ratione credibile, tam vastam, & puriculis infinitis obiectam naui-g.monem , ita tum hominum animos affe-

' cisse, ut sis mel inchoata, vel si attigit absolutas

88쪽

oLIsIpONIS DESCRIPTIO. 19

1uta. nemo secundo rem tam arduam, Vel

potius monstrosiam, aggredi auderet. Qui sane tam immensae peregrinationis cursu S, . nostratium , siue indefatigata indole instigante, siue auri sacra fame vi gente, tam denique modo frequens habetur, Uti non maioris nego iij nunc huiuscemodi nauigationem existiment, quam si in Britaniam, aut in Belgicam, ex Lusitania per Oceanum iter' facerent. Huic Vero repertae fronti, Ut ad inceptum redeamus, ob rem insperatam, Rex idem Bonae spei caput nomen indidit:) -reliquum iam inde Oceanum indicum nauigandi, occasionem faciliorem, sib i oblatam esse sperans. Caeterum naues illae quibus Bartholomaeum Rex praefecerat, multis casibus,aduersisque tempestatibus disiectae, ipso Bonae

spei promontorio, Vt antea demonstrati, mus, su perato, flumen ingredi utitur, cui

Infantis flumen nomen inditum fuit , eo

quod inter caeteras naues, Vna cui Rex Lupum Infantem , virum Lusitanum praesecerat , Omnium prima ad fluminis Ripam appulsa sit. Inde vero Ulterius progredi minime tutum esse duxer*nt, propterea, quod in tanta maris vastitate, itinerisque,& temporis intercapedine , gentem nutolam reperissent, quae tum nauibus Vteteretur , veriti ne si longius procederent, non Indos, genus hominum suapte natur

89쪽

tura cultissimum, ac diserti stimum, sed alias natione , terrasque barbaras ac immanes οὐ fenderent quibus forte etiam grauioribus 'l incommodis promerentur, quamquamn ijs experti essent.q lorum litora. portusque antea tetigissent. Qua re mature pro rerum facultate, & prudenter animaduersa, mutata velificatione in Lusitaniam reuertuntur.

Id vero diui 3o potius quam humano consilio accidisse crediderim, quod deuicti Ocea. ni gloria, futuro regi integra, fato quodam,

intactaque reseruari videretur. interea quidem re insecta, Ioannes Rex moritur: ΠΟ-tiisque rerum momentis mccurrentibus . vii tum maxime fieri consueuit, Emanuel Regnum suscepit, statimque bienio postquam regni gubernacula suscepisset, cum omnia domi. forisque, a finitimis regibus tuta satis, ac pacata cerneret: quod a suis maioribus antea summo studio factum esse videbat, in idipsum animum coepit intendere. Tres igitur parari naues. ac instrui iubet. Quibus Uascum Gammam, genere Lusitanum, equestris ordinis virum praefecit. Qui comparatis rebusqmnibus quae ad tam longam prosectioncm necessariae videbantur , octavo Ι-dus Iuli j anno Dominicae Incarnationis M. c CCCXC Ull. idoneum Aquilonem nactus Ollii pone soluit celeriterque,to, cita lipre vento inandiam larus aulpici, ed im-

90쪽

ΟLISI PONIS DESCRIPTIO. m

mensis labore peruenit. Sed nos rebus iis mnibus cum ipsa India omistis, ad in stitutunostrum properemus: Olili ponem igitur quis primus condiderit, in tanta secul orum

Vetustate, pro certo nos affirma re non aud mus,quam tamen inter antiquissimas Hispaniae Urbes, annumerandam esse, vetustissimi quique scriptores testantur. Hanc Varro O

lili ponem, & Ptolem eus Olios ponem appellant. Strabo vero Vlisseam ,&ab Ulisse condita esse, ex verbis A sclepiadis Myrtiani videtur asserere. Is enim Myrnantis in Tu ditan'ia ludo literario praefuit, atque degentibus ipsius regionis libruconscripsit, prodis ditq; etia Olui pone in teplo Mineruae, fra Pmeta quaedam suspensa tuc extare, videlicet parmas, A pulstra, nauiumque rostra, Vlysiis errores indicantia. Ex quo sane loco non satis liquere arbitrantur quidam Olili ponem ab Vlysi e conditam esse. Nobis tamen tanti viri testimonio adhaerere placebit potius, qu m illorum dicta comprobare, qui id nubio certo argumento cauillare conantur. Prq-

sertim cum Solinus vir apprime doctus ipsius Strabonis sententiam sit sequutus. Noster quoque L. A ndreasR essendius vir doctorum omnium iudicio& calculo comprobatus, id multis in locis scriptorum sitorum, & imitatur & confirmat. Sed quod ad nominis rationem attinet, ex quadam ipsius Resen dij or

SEARCH

MENU NAVIGATION