Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Mecum omnis Natura manus. Saturnia proles De Jove sum mater ', 'staternos caerula nutM Unda timet, ' nigroque gener capit omnia mundo. Meleander multo ante assueverat illuc divertere, quasi

sulchritudinem loci sequutus; venationum quoque simu aro amore quas vicina regio ferebat; fidissimi militum in

praesidio erant, &, ne si coeptis fortuna abfuisset, etiam intercideret fuga. Vario praetextu, regiarum triremium partem ad stationem applicuit. Captatis quoque temporibus, quicquid olim cumulaverant Reges, in eam arcem delatum est. Vis magna gemmarum: ' coraliorum multinplices rami, quos ex vicino mari petierant. Exoticam purpuram per aliquot saecula coactam Τ pinguis murex suo fulgori servaverat. Vasa aurea atque argentea ; quorum pauca recenti artificio nitebant: rudia plura, impensitis in vetustatis reverentiam colebantur. Signatae pecuniae ingens modus non erat, per liberalitatem Principis exhausto aerario, quam denique futuri conjectura minuerar.

Rex uni Argent di consilia aperuit; sibi regiae dignitatis ultionem in animo esse: si simul Lycogenes & factiosorum praecipui, varia negociorum specie cogi possent ad regiam. jam enim in diversa secesserant) omnibus se judices, & supplicia daturum. Huic rei Epeircten esse idoneam , unde ic vicina regio teneretur, & in potestate maria essent. Forstan, inquit, violenta consilia reliquos frangent, qui meae clementiae fiducia peccant. Sin resurgent saevius bella, consiliumque eventus destituet; relinquam

Saturni, compressa a Iove fratre προ-xit Proserpinam. a Fraeemos eruti, me.J Id est, frater Neptunus maria moderatur.

Proserpinae, inferorum Rex. 4 co Pio in multipliees rami. J Fru

stra est mollis & viridis coloris, dum sub aqua naseitur, haecas producit eandidas a aqua exemptus statim Iapiadescit, ruboremque contrahit. Naseitur in mari rubro , laudatius in Oceano septentrionali, iuxta oreadas insulas. Conversionem viridis coloria in rubrum fabulamur poetae attactu Μ duisi eapitis esse factam, ut Ovid. Metamorph. lib. 6.

152쪽

ΑRGENI s. L I B. II. 1ΣΤ quam ingratissimum solum, tecumque divitias triremibus imponens navigabo in Africam. Neque enim illicd sunt qui fugientem excipiant: & aut ego tantus natu, aut tu in annis ejusmodi clade indignis, fortunam placabiamus. Si ea calamitas incidet, solam Εpeircten comme dabo Eurymedi: hanc cum delecta manu ad extremum propugnet. interim nobis , gnata) poenas dabit Sicilia. gravibus inter ipsos conjuratos odiis lacerata; vulgusque

errore discusso, quid illi sint, & quid fuerimus, tristissima aestimatione pensabit. Quippe nec in dividendis facinoris praemiis unquam convenient, nec Lycogeni omnes accedent. Multi enim me percelli, non everti, desiderant Sic inter se commissi, pars ad nos respicient, & redi ius noster forte illorum beneficium erit, quorum scelerat pulsi fugerimus Tu interim, Argenis, in arcem conce de; vereor enim ne bellum improviso aut accipi aut inferri oporteat. Unum vide, ne in tuam familiaritatem ignotae fidei mulieres admittas. Satis est, mea gnata, proditione virorum nos laedi.

Ad haec Argenis. gratulata fortissimum consilium Patri; & hortata novo bello experiri fortunam, adjecit se hactenus cum fide curasse, ne ignoti ingenii mulieribus sua familiaritas pateret. Sed postquam digressi sunt, cogitare acriter coepit, a qua muliere timendum Rex monstrasset: quaeve secum omnino viveret ipsi invisa. Statimque consuluit Selenissam: ignara, illam esse, quae Timocleam Regi suspectam occultissima fraude effecerat. Et tunc quidem callidissima anus, quanquam laeta suas artes procedere, perfidiose apud Argenidem simulavit mirari se, quis ad has curas impulisset Meleandrum. Causa

autem cur arcanis consiliis Timocleam petiisset, haec erate

Argen idem illius ossiciis in Poliarchum senserat esse captam I

153쪽

ὰαχ Ioa Nuis BARE LAIIptam verebaturque ne jucundissima novitate Matrona veteres amicitias anteiret. Ergo invidiae curis gravis , ad familiaria in aulis flagitia & odia se convertit. Nihil tamen aperte in Timocleam loquuta est. Ars enim & causa perierat, si deprehenderet Argenis fraudis ingenium. Sciebatque praeterea, se mulieri graviorem hostem fore, si eam odisse non sciretur. Uaria itaque ingerebat, quibus consultissimum esse probaret, ut Argenis beneficium in eam aut omitteret, aut differret. Uisne, inquiebat, scire Timocleam haec praemia esse occultati Poliarchip visne secretae inter te & illum fidei pignora in plures emanare λ S tertius ' mecastor feceris, si tanquam tuopte ingenio illi mediocriter favebis; ut dari, non referri beneficium credat. Sit vero suae domi. Non careret suspicione, illa tuae

familiae accessio. Finge enim squod & Superi faxint) nunquam in vulgus periculose emanaturum, ab ipsa Poliarchum esse servatum. At quid iste hospes ArchombrotuspScit quantum de eo sit merita ; & praemia tam subito scilicet a te solvi non sentietZHis, &pluribus, sibi veritis quam alumnae cavebat Selenissa; rata actum de gratiae quo eminebat fastigio, si praeter se alia esset cui nihil sileretur. Sed tam commode,

tantoque circuitu peccabat, ut videretur unam Argent-dem curare: assiduum & exitiabile Principibus malum, apud quos gratiosi praetextu juvandi aut monendi, satiant invidiam, & interdum aemulos laudibus attollunt, ut maligna deinde inserentibus sit pronior fides. Ergo & S lenissa suspiciones secreth ornaverat, quae in Timocleam

Regi allapsiae sunt; Hanc olim favisse Lycogeni &adhuc

incertam fide esse; tamen ab incauta Argenide amari.

Rursusque apud Argen idem ejusdem matronae laudes, &merita, miscebat imagine periculi, quod in ea subvehen- datia

154쪽

Α R G E N I s. L I B. II. I 13 da timendum videbatur. Et quoniam partim vera monebat, effectum est, ut vix melius ab Argent de Timocleae esset; nisi qubd interdum, ut solebat, venienti, famili rius se praebebat, augebatque recedentem aliquot donis, liberalitatis occasione utique semper apte quaesita.

Post proferam eum uburram Argemdem , Meleander quoque Deirclan ex constituto proficiscitur. Eo dum se eonfert, equis in lacum demersis,

ingens vita periculum adit. Sed Arehombr. accepta pone Regis veste periclitantem e lacu detrahit. Regis aurigam vultu horrentι ad ria tendentem Eristhenes, tanquam Regem vindicaturus, improviso ictis excipit: quod consultioribus minime placuit. De regni negotiis, ct revocando Poliarcho Rex concilium cogit.

INter hos dies Argenis, ut erat imperatum, comitanteibburrane, qui tunc forte negociorum causa in regia erat, Epeircten profecta est. Nec multb post Meleander, cum in idem oppidum se conferret, ingens vitae peric tum adivit, sive suorum fraude, si ve fatorum con silio, gratiam & favorem Archombroto quaerentium. Lacus

erat passuum non plus mille in ambitu; placidis quidem di facilibus ripis, sed aqua deinde praealta, de instabilissendo. Ad illum Regis auriga declinavit tanquam via marigis aprica ducturus. Frequentia curruum, qui illic quotis die agebantur , multis orbitis notabilis, ne quid timer tur, effecerat, cum ecce Regis equi seu sponte consternati, seu culicum palustrium stimulis acti, aut denique prodi tione ductoris, quassatis alte jubis, & periculobe arrecti. viam in lacum praecipitant; omnibus quidem qui in comitatu erant pavidissima vociferatione certantibus: sed pauci ferebant auxilium ; si ve intempesti vo metu sibi cavebant, si ve lubiti atrocitas periculi vires torpentibus eripuit. Inter illos qui ruentem per deviae currum cum fide sequebantur, nemo Archombroti celeritatem aequavito Nunc aurigam ille monere, ut acrius equis obst-

155쪽

steret, nunc Regem ut ab curru in aquas desiliret, nondum hominis mensuram sequantes. Ferebatur interim currus, primasque jam rotas altior aqua suppresserat. Tum vero Archombrotus virile facinus ausus, quia impeditus fluctibus equus tardius eum vehebat, se in lacum pedes misit; ad vicinum deinde currum praecipitans, volentem Meleandrum arrepta pone velle tam mature detraxit; ut eodem ferme momento lacus lubira voragine desidens, totos cum vehiculo equos absorpserit. Archombrotum Regis pondus in se e curru collabentis afflixerat; tum ex

pingui argilla lubricum fundum,'& ipsius aquae instabilis

moles quae perveniebat ad humeros. Nec minus Rex laborabat sua vestigia obfirmare. Ira luctantibus simillimi inter se invicem haerebant; ctim jam prope cedentes incumbentibus undis celerrimi amicorum eripiunt. Ubi ad ripam Meleander pervenit; tanti ouod eva serat periculi horridior imago, tum suo, tum suorum animo insedit. Illud praecipue horrorem augebat, quod imperitus natandi certissime periisset, n i si A rchrombrotus contempta salute veluti in se avertisset periculum; quem ubi &natandi rudem esse compertum est, coepere utique omnes

impensius mirari hunc in Regis discrimine adeo vilem sibi fuisse, juvenem, externum, non beneficio, non lege obligat uin; cum tot, proh pudori gentiles & obnoxii cessasient. Praecipue Regem, ut debuit, hoc beneficium Iermovit. Cupide illum amplexus erubescentem ad suas audes tenebat; & jam antea tanta indole ad amandum compulsus, gaudebat hoc casu potestatem esse factam eumsbi intima, nec invidiosa familiaritate jungendi. Interim Regis auriga elapsus fluctibus vultu horrenti ad ripam tendebat, cum Eristhenes diu ante verbis in eum bacchatus , gladium strinxit, & tanquam Regis periculum vindicaturust improviso omnibus ictu excipit in Delicem. Confossus ille ruit in aquas, magno quidem juventutis, quae aderat, plausu.. At non illa consultioribus placuerunt. Si

156쪽

non enim haec aurigae culpa contigerant, cur miser tam cruente mulctabatur Z Sin noxam meruerat, cur non habita quit stione, non editis consciis , facili morte eripiebatur suppliciisZAn unus denique Eristhenes Regem amabat , tam properae ultionis minister Z Lapsi inde animi, ut auriga crederetur factione Lycogenis emptus Regis vitam hoc facinore petiisse, & quoniam sceleri fata obstiterant, ne conjurationem prodere cogeretur, ab Eristhene

Lycogenis amico esse sublatum. Sed Eristhenis potentia,

nondumque maturum ad ultionem tempus, quamvis invitum Meleandrum ad dissimulandum coegit;vultu quidem sic placido, ut nec se Eristhenes senserit esse suspeetum. Ubi Epeircten perventum est, frequens Optimatibus oppidum fuit, de Regis salute gratantibus, Meleandro tegente quid animi sibi esset, & ad omnem hilaritatem se cogente. Erant in primis Lycogeni amici Oloodemus, &Εristhenes, per hunc ad ingentis potentiae gradum subvecti. Nam Eristheni summam aerarii Meleander crediderat ; certus se has vires hosti conferre sed ita tempora,& quam iniverat simulatio, ferebant. Oloodemus, ' quicquid ad Pachynum promontorium jacet regendum acceperat. Hi facinus inter se partiti, diversa procurabant ; Arcum Lyco gene Oloodemus corrumpendae Siciliae a Regia aberat; Eristhenes muneris sui specie. incumbebat Regis consiliis. In his tribus summam hostilium virium esse constabat. Rex quamquam consilii Iam certus, tamen quid Cleobulo sententiae esset, scire expetiit. Eurymedis quoque consilio plurimum utebatur; & Archombroti summa

gratia erat. His tribus secreto convocatis Meleander Argen idem secum habens, ita primum locutus est, ut non ostenderet suum sensum, ne praesudicio illo periret libertas sentire timentium Regi contraria, aut se frustra dissuadere credentium. In quo rerum articulo Sicilia esset osten

dit;

157쪽

r16 IOANNis BAR LAI Idit; importuniorem illam pacem pristino bello; haec se

pridem auguratum Epeircten, in qua tunc arce erant, nautitisse; scire se,ex paucis capitibus momenta tam atrocis seditionis pendere.'Jam rogare quid authores sibi e Gsent. Nemo in tantis rebus audebat loqui prior, donec

in aetatis reverentiam , eXpertaeque prudentiae, Rex Cleobulum dicere jussit: & ille, Strenue, inquit, agendum est, 5 Rex; aut expectandum tanquam velatis capitibus maturum eXitium. Mediocris virtus pro vitio tibi erit. Nec aut famam, aut deos, si te de istis hostibus ulcisceris, laedere puta. Nam & primus Lycogenes peccavit in De dera; & ipsus supplicio qui re contemnunt, vel odere, mutabuntur. Scimus solicitaras urbes, descriptos milites pene sub signis esse. Quid moraris p An donec nihil amplius in Sicilia syncerum sit Z Timesne turbare adhuc praecoces illorum apparatus; aut ' religiose expectas, do nec ferrum jubearis recipere λ Eristhenem hic habes; Ly-

cogenem, & Oloodemum, tanquam ad consilium in re subito oblata, accerse. Si venient, confestim majestatis damnatos conficias. Sin abnuent ; hos tu vero contuma

ces, nec dum omnia instructos, justo celerique bello per sequere. His Cleobuli verbis adjecit Eurymedes, spondere se, peditum sex millia, equitesque quingentos, in fide & potestate fore. In praetorianis partim hos estoe, par tim in Epeirctes praesidio. Alios Panormi &'in arce' Epipolis distributos. Tantillam veteranorum manum tyronibus posse praestare, quoscunque delegisset Lycogenes. Et ubi regia vexilla fulsissenr, haud dubie multos se melioribus partibus applicituros.

Interi selisisse expectas, donee ferrum Jubearis νecipere. l Alludit ad gladiatores, quibus ex orchestra conclamabatur, ferrum recipe: dc ad homines , qui eligebantur in victimas mortuis immolandas, ut est apud Homerum in patrocli funere, di apud Virg. in Palladis exsequiis. Religiose autem miserae victimae debebant expectare ferrum, nee fugere, ne sacri turbarent ordinem. Alludit etiam ad victimas homines imis molatos Diis Deabusque, ut Saturno de Dianae Tauricae, c in Gallia Μercurio.

158쪽

Α a G E N et s. LIB. II. xv Inter haec, Archombrotus, illata armorum mentione hilarior, ratusque locum esse, aliquid pro Poliarcho audendi ; Ego, inquit, & externus, &juvenis, delum ma rerum non disputo. Sed si bellum vobis placet, cur auxilia vestra respuitis p cur ante discrimen frangitis vires 3 Po-liarchum Lycogenis invidia pulsum, adhuc hodie nemo est militum, qui non optet restitui. Praeterquam quod bel. licis artibus valet, timendumque est hostibus nomen, scitote illius reditu conspectuque , tanquam salutis auspicio, promptiores ad omnia exercitus sore. Equidem quaerendum censeo, excusataque temporum necessitate, quae

illum hinc abegit, ad novam lauream invitandum. Haec fidenter pro Poliarcho orantem Argenis intuebatur, ed potissimum laeta, quod Rex illum avide audiebat. Itaque ne quis tam liquida & prolixa omina tubaret, ipsa adjecit, in eadem qua Poliarchus causa, Arsidam esse;

quem omnes ferunt, inquit, in Italia moras trahere, tan

quam solum exilii causa vertisset. Nec aliud ipsi crimen. quam ab vexisse Poliarchum. De Arsidae fide, o Rex, non dubitas ; &fortasse de nobis isto facinore, quam de Po-liarcho plus meruit. Quod si tamen deliquit, hunc donari mihi peto ; licet quamdiu Poliarchus in damnatis aut invisis fuerit, non possit absolvi. Argent de in defensionem Arsidae, quia cum salute Poli archi cohaerebat, erecta,

omnes in virginis gratiam eadem cum ambitu senserunt. Tum Rex D is, inquit, res nostras curae esse, vel idet,

intellexi, qudd mirabili animorum consensu, quae apud me constitueram , eadem ut facerem suasistis. Sit igitur auspicibus diis ratum in Lycogenem bellum; si absque tuis multu capi, & perduellionum supplicio tolli non poterit. poliarchum autem, & Arsdam, pridem meo suffragio absolvi; restat quaerere, qua ratione utrumque reconcili mus domum. Omnibus visum, notae fidei aliquem cum muneribus ad Poliarchum mitti debere, eumque orari ut cum primum coeptae erunt in Lycogenem turbae, remigret

159쪽

118 IOANNIs BARCI, AI Igret in Insulam. Sic constitutis rebus consilium Rex dimisit, omnibus, quae scicbant, senserant ve, diligenter premere jussis. Sed Argenis de amantium more semper immodice exultans , aut moesta, objecta praeter spem laeti tia aperte fruebatur; ignarusque rei pater; Accipio, filia, inquit, omen: ex quo in haec mala incidimus, . nunc te primum hilarem, & porrectae frontis cerno.

Archombrotm impotenti Argenidu amore torquetur. At Deogenes nulla non arte nititur plebem demerere. Etim 'periphamis occulte uti, fama est. Iguismi isti H eriphanti, O setita quu author, Ar-ehombroto Itibu= ranes edisserit.

EsPER A appetebat, & in hortum regium Archom brotus, ut plerumque solebati intravit. illic cum solus inter arborum spatia erraret, in noctis memoriam in cidit, qua Timocleae hospitio.cum Poliarcho erat usus, inter caetera subiit animum, frontis vocisque mutatio , quae illic Poliarchum de Argent de interrogatum Confudit ; id enim Archombrotus in amoris indicium cum traxisset, deinde exciderat supervenientium rerum mole, etifacilius quod non amorem mutuum , sed juvenilem in Po-liarcho insaniam esse conjecerat. Tunc verb diligentius omnia revolvebat: bis ad Argenidis nomen Poliarchum obstupuisse : bis de virginis aetate & moribus rogatum, respondisse strictim tantum , & ut scires incompositi ad hoc nomen animi esse. in illius rei memoria haerenti, succurrit, Argen idem, dum Arsidam apud patrem tueretur, inter seria verba & preces, totam arsisse. Facinus aurem Amsidae ad rem Poliarchi pertinebat. His utrinque pensatis, secretae inter illos necessitudinis facta est Archombroto suspicio. Occurrerunt ilicet cogitanti, virtutes Poliarchi , & quicquid hunc ad spem tantam subvehere potuerar, aut solicitare Argenidem. Certe qubd illius genus lateret.

160쪽

A R O E N I s. L I B. II. I 29 teret, aliquid eximium posse subesse. Neque enim, inquiebat, solus sum, cujus genus, aut fortunae, ex illa quam subii dissimulationis larva aestimari non debeant. Sed dum Argent dis speciem, fortunamque, ad animum revocat suum, foeticemque hoc amore Poliarchum tacita. gratulatione ingeminat, ea ipla laudare incipit & mirari, quae antea intactus aspexerat. Nam quid Argenide venustius esse λ cui unquam ad tantum habitum, tantosque pa rentes , tot virtutes accessisse λ Si non generis praerogativa esset, sed ex Siciliae virginibus deletius haberetur, neminem ante Argen idem ad regnum asciscendam. Sapientiam, modestiam , verba, suo sexui praestare ; speciem supra mortalem esse. Post haec ad se redibat Archombrotus, nec indignam tanta spe nobilitatem suam, haud dubium novis ignibus alimentum, reputabat. Et id primo non quasi amaturus 3 sed tantum veluti ociosa, nec imparia tamen vota. Capi inde paulatim , & oblectatione jam anxia ad earum rerum imagines teneri ; 'ignarus, si vi Eior & liber esse vellet, fortitudine opus esse in haec ipsa amandi initia. Quantum charior fiebat Argenis, tantum de amicitia decedebat, quae illum Poliarcho conjunxerat, primum invidia, mox aemulationis malo grassante. Ita seger, & ad animi captivitatem adactus, horto digreditur , quem paulo ante Delix solutusque intraverat. Acces

sio mali fuit; qubd ad solatium in ea tempestate solitudi

nem quaerens, solus coenavit. Nam cum tacitus secretuΩque, non aliud quam amorem audiret, paulatim , illis curis se permisit, quae intra paucissimos dies ectistim ama

tem nondum expertis malis urserunt.

Dum haec apud Regem aguntur, non solutiori cura cum suis Lycogenes meditatum facinus adornat. Is ad praecipua oppida non uno praetextu diverteus, magistra

2 tin reus , si victor edi l ber esse vellet,srtitudine .pus esse in hae ipse ani dilutis ia. J Ita ον id. de reinedio amoris, lib. I. incipiis sista, sera med/cimi paratura

SEARCH

MENU NAVIGATION