Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Io AvNIs BA LAII credebat assensurus; quia ' in illo Antistitum collegio summos ad gradus non hereditate, sed suffragiis itur. dii igitur exorsus turbavit Nicopompum ; Dies abeat, in quit , priusquam, Nicopompe, quae in utramque par tem dici possunt, enumeres. Nam quotusquisque Philom phorum non invenit quae pro Regibus vel Republiesidi ceret Et tecum quidem sentio, unius imperio rem communem melius geri; illud magis in perplexo est , an adigi populum praestet ad unius familiae servitutem, an jus illi relinquere ex omnibus civibus optimum deligendi. Si quidem in ea populi libertate, qui regio sanguine nastuntur, impensitis rectis artibus se dederent, certi non anth in sceptra majorum quetim in virtutes venire se posse propter quas illi majores regnaverunt. Et iam populo gratias quis que Regum haberet, memorque se ab eo subvectum, moderatius uteretur credita potestate. Nunc vero quasi nata mancipia, si subimus imperium, ne respicimur quidem; sin detrectamus, pro flagitio habetur. Cum deinde in infantem, in puerum, in imbecillis animi hominem, summam rerum fatorum ludibrium transfert, quid hac luctuosa luccessione acerbius p Non expectat mehercule civium improbitas donec ille Rex adoleverit; sed dum simplex & inutilis aetas superbe despicitur, eae clades publice eveniunt, quas deinde vix multorum foeticitas annorum sarciverit. Tunc utique omnes regnant, populum omnes despoliant; ut nec saltem a solis calcatus Regibus contumeliae solatium habeat ipsam peccantium digniratem. Quod si gubernatori navis utcunque praestanti, filium rudem in successionem non lassicimus; ne quos ille servavit, i ste evertat. Nec Philosophiae scholam proximus extincto praeceptori, sed sapientia. simillimus excipit: cur regnandi unam hanc artem praeceptorum plenissimam

ctione summi Pontificis Cardinalium sola suffragia valent, non jus hereditarium; unde postea i Ihffagiis Regem

122쪽

: A R C A N I s. L I A. I. nissimam, & ex cujus erratis omnium pernicies pende pueris tradimus; qui si hereditatis jure habent, ut regnent, nobis jure eodem ut pereamus relictum est Z Huic quidem instituto ignosco; si putamus populos atque urbes gratia Regum ipsorum conditas esse. Perdant enim illi quod suum est; ferantque populi illam sortem quam numina dederunt. Sin fatemur hanc tuendis gentibus dignitatem esse repertam; miror majores non cavisse, ne ex illa pejor interdum calamitas esset, quam quae ejus beneficio praevertitur. Sed haec tibi Dunalbi relinquo exequenda; tu sanctior nobis author comprobabis eligendorum Prin. cipum morem, quem dc vos 'in sacris comitiis justissimo

ritu servatis.

Dunalbius in publice obloquendo semper religiosior.ed tamen devenerat, ut assientiri Lycogent , vel in eum disserere cogeretur. Praeterea omnium oculos, & maxim δNicopompi, in se videbat esse intentos. Modeste igitur abnuens sibi placere quae Lycogenes attulerat, tandem omnium pertinaci silentio, iic eum ad dicendum invitan tium, in hanc sententiam loquutus est: Scio te Lycogenes , haec philosophandi magis causidixisse, quam qu bd revera sic sientias: nisi id forte tuae in nos pietati dedisti, ut quia suffragiis Regem sacrorum renunciamus, author sis eum ritum ubique sanciendi. Sed ne sceptri & sacerdotii jura confundas; vide quiim diversa utriusque sit ratio. Nobis quidem cum lex vetustissimae sanctitatis matrimonia abstulerit, quomodo ' infulas relinquemus liberis nostris quos tollimus nullos; multa praeterea in sacris sunt, quae sacerdotes per se peragere, non mandare aliis debent.Si igitur in pueros hoc munus successionis jura de volverent, quo arae, qtib templa, quo divom illi cultus,qui profanis nec numini initiatis, committi non possunt ira quoque

I Insueris comitiis J In Cardinalium mactavi. In l.M. J Dignitatem pontificiam. Metonymice.

123쪽

JOANNIs BAR CL AII quoque admonemur non divitiis incumbere, aut caeteris mortalium curis ; sed pro domo, pro familia, pro posteris coelum habere: neque illa nostra esse, sed Numinum, quae a nobis duntaxat procurata ad heredem non transeunt. Sed& uni familiae si hae summi sacerdotii infulae donentur, quamdiu putas illam cogitaturam se hanc Numinibus magnitudinem debere, neque sibi, sed diis, regnare Θ Uel Reges ac populos tantae cognationis supercilium ess laturos' qui nulli nunc stirpi, ac pene nec homini, sed ossicii sanctitati, seipsos sine aemulatione aut vilitatis suspicione subjiciunt λ At in civilibus imperiis quae opulentia viribusque consistunt; quae populo quietem praestare, & Contumaciam frangere impiorum armatis legibus debent, multa sunt quae successionis utilitatem concilient. quorum praecipuum forth est ambitus Optimatum exarmandus, ne in Regni spem audeant ipsum Regem violare. Finge enim in nobilibus & inquietis gentibus, quas cernimus hereditario contineri imperio, hunc quem laudas electionis morem vigere ; quid facturos Optimates existimas, nunc quoque Vix Regum patientes λ Jam haec illis ac cederet sui Dducia, posse se quoque regno potiri, jam deqspectus in Regem, qui & ex illorum ordine fuisset, nec majores liberos relicturus. Ast ubi fortuna regnandi stirpe in una consenuit, Regum praeteritorum reverentia arueo vivit in posteris, ut vel cunae puerorum in purpuramnatorum tacita confessione sortis nostrae nos tangant; nec

iis parere indignemur, quos priusquam lucem subeant, scimus nasci ut imperent. Nec dubium grandius quiddam insinuari illis ingeniis quae ad regnandum a puero insti ruuntur; sive natura hoc Lcit . sive disciplinae rest,tudo; aut potilis deum cura. Certe enim consuetudine honorum, qui ipsis habentur, obstupestit superbiae gestus ac veluti acies; aliturque imperandi iactis illa securitas, quae ut contemni vix potest, ita nec in odium venire, qui plerumque accedit comia animus, & cum Optimatibu fami-

124쪽

Α R GE NI s LIB. I. 9ν semiliaritas, nulla praeteritae humilitatis verecundia erubescens. Altiora deinde assuescunt cogitare, regnoque, tanquam liberorum suorum patrimonio, cum fide incumbere. Qui vero suffragiis in hunc verticem rerum humanarum attollitur, nondum primae immemor sortis est, inquam recidere sui heredes possunt. Itaque a publicorum munerum sedulitate. propiori cura subducitur; ut filio vel proximo cognatorum eos conciliet, quorum est regnum dare ; aut familiam saltem tot opibus expleat, ne

deinde ullus ignoret fuisse ex ea qui regnarit. Sic publica

ornamenta, publicae opes, quacunque ratione in priva

tam degeruntur familiam; & quae splendori, quae utili

tati communi vota majorum destinaverant, tristissimo errore in nescio quos lares profunduntur, eosque laborant

in lucem vindicare. Nec ejusmodi Reges suis modo peccatis Rem p. laedunt; sed & Optimatum erroribus, quos perniciosa indulgentia ideo sibi devinciunt, ut purpuram cognatis suis servent, aut largiri immodice non Veientur; aut denique ne futurum laedant Regem' nam quis ille de tot optimatibus incertum est injurias in de- celsoris familiam vindicaturum. Jactes nunc licet electionis prudentiam, quae novas identidem stirpes obtrudit

malo publico saginandas. Ipsi Aquilii diverso e genere lecti, quam saepe Majestatis suae vires his proditas curis

fregerunt 3 Inter hos ille cu)us sanetiones aureas dicunt, ut filio regnum pararet, quo precio suffragatores emit Z quo deinde sceptri incommodo cum solvendo non esset, pu

blica iis vectigalia concessit; quae primum pignoris nomi

ne I IU Aquilii με se δ reneνo lecti.J Imretatores sie dicti ab Aquilis , quas

in sitis gestant stemmatibus. Hoc enim insigni Iovem adversus Titanas usumserunt, quod Cervos Draconesque ster nat Aquila, vel certe quod pugnanti Iovi auspicio fuerit. A Cretensibus ad Troianos , demum in Latium ab δι-nea moa translatus defluxit; unde Ro. mani Aquilam velut causpicatissimum

signum habuere. 2 Sin, Aiones aMreas. J Imperator Carolus quartus , qui decessit Anno salu

tis i3 8. Imperii sui 3 r. postquam

Romae inauguratus est , caeso competitore Gonterio , remensus est in Germaniam Dietamque coegit, in qua pra

gmaticam illam tulit sanctionem, quae

125쪽

- IOANNIs B A R C L A I Ine occupata, mox isti imbecillitate vel errore regnantum in hereditatem verterunt Z Multa praeterea sunt, ut scitis, s ve opera, si ve consilia, quae non statim lic concepta sun rei publicae prosunt; sed expectant maturitatem suam , dc instar frugiferarum arborum, legitimo denique tempore edunt baccas. Ex his longioris spei consiliis plerunque solida regnorum salus consistit. Sperni tamen, aut omitti saepissime solent ab Rege, qui non patrio, sed comitio rum jure obtinet sceptrum. Quia illis operibui inchoandis labor est ut plurimum sumptuosius; eoque suis auth ribus ingratior, quod non viriditatis, nedum messis ea ipsis voluptas est, quae posteris Regibus olim contin get. Qui autem erunt hi Reges Θ liberi, amici, familiares mei λ Imo folle ex ignotis, aut invisis. His ego securitatis, laetitiae , opulentiae fundamenta stabiliam, magnis curis, & jactura aerarii , quod nunc melius in meos effuderim Fac me velle; at hi ipsi successores forth invidia

sua inutile meum munus efficient ; & opera in spem longioris utilitatis inchoata, vel negligent, vel evertent Pquoniam mihi meisque temporibus erit in decus ea insti ruisse; ipsis autem, ut altoribus tantum, & sapientiae nostrae custodibus , inglorius sumptus accedet. Haec neque

vano timore, neque tamen pretbter rerum publicarum per iniciem, ejusmodi Regum animos solant ab ingentibus

coeptis avertere. D

Minori tamen utcunque Reipublicae incommodo re ignare electi Reges possitnt, quam eligi. Nam in vividis agentibus, subtilique & exerto ambitu ferventibus, num quieta fore speres comitia Z num largitionum armorumve immunia, ubi multi opibus, genere, animis pares, neque cedere

Imperatoris eligendi continet formam, posteaὶ tam tondo non est , publica in luxta quam eum ambiret suffragia pro uectigaliaconesit, quae primum pignoris filio,septem Eleetaribus divisit Imperiit mino oecupara , mox istis imbecistitate, dominium, & sie proditas sceptri viresimia inure regnantum in hereditatem veν- stegit. Hoesceptra incammia, ut subjicititerant.

126쪽

A R G E N I s. LIB. I. 9 ri cedere invicem poterunt, neque omnes regnare' Quid, deinde cum in duos ' candidatos studia dividuntur, ain boque in regnum se asserunt, ut nescias uter vitio sit crea

tusῖ quantae hae turba:ῖ quam saepe longissimo bello cruen- . tae Ut sileam quod populus Regem facere jure assuetus,

i saepe quoque eum audet amovere injuria. Ne vetera nunc . curcua; 'cerne Aquilium. Duo regna totidem comitiis

. Don pridem adeptus, paulo post corum dem hominum poe

nitentia excidit sceptris. Rite inauguratum negavere. Ita ferro, cladibus, vastitate terrarum repetendae res fuerunt, hinc in Peran hyleum, alterum e X regnis ambientem,

hinc in Dere ficum jam alteri incubantem, qui pro dapibus, quas in mensam Aquilii ipsum ferre oportuit, fere sustulit

penum & mensam. Haec vero nonne summa discriminai existimes, iisque pejora quibus interdum nostrorum pue- . ritia Regum funesta est λ Nam non nego vel regnantum s infantiam, vel tenue ingenium, ineptumque negotiis, . saepe publicis rebus nocere squid enim sic ad hominum commoda exactum ut unde quaque sit utile λ) Sed haec ipsa. multo mitiori tempestate in nos volvuntur, quam quae procellae ex comitiorum freto eX aestuant.. At nec putes optimum quemque, aut maxime ad regnandum idoneum, per haec comitia venturum ad puris

puram. Quam multae sunt factionest Ut saepe qui stirpe de

r Cantat a G.J Illi sunt, qui Μagistratus ambiunt : οἱ me οἱ δεξοιδ ιι, a toga eandida , quae notabat integritatem , quod solus hic color purus esset; sive ut dineerni possent.

ἀem comitiis adeptus. J Alterum fuit Boemiae, alterum Hungariae, quae in Comitiis Germaniae & utriusque dicti regni in ditionem Imperatoris venerunt. Sed Ferdinando se ad Imperium promovente , Bethlemus Gabor, dc P

latinus , quali ille Ferdinandus nullis pol Cn- legibus,ture nullo ad Aquilas pervenisset, haec duo regna concitarunt invaseruntque; Bethlemus Gabor, Hunga riam, accitis ad opem Mahume anis, Frodericus vero Palatinus Boemiam dc sie emundem hominum poenitentis excidit sceptris ἴ rite inauguratum negavere , ita ferro 3c cladibus repetendae res fuerunt. Ubi nota, haec accidisse cima Ioanites Barclajus Argenidi 1 ux coronnidem poneret; nam postea Petilinan

dus Catholicis succinctus copiis juxta Pragas victor rebelles uitas i do

iuuit.

127쪽

porentia praecipuus est, animi bonis deficitur; tanquam verentibus fatis, ne si summam fortunam ac mentem dent homini, deum faciant ex mortali Z Non igitur dignissimus utique erit quem Principem comitia dicent, sed aut potentissimus, aut stelicissimus; quorum utrumque ab arte regnandi abesse multum potest. lite viribus suis suffragia aut terrebit aut emet; ille ignavia favorem apud eos inveniet qui sperabunt sub tali Principe ipsi rvinare. Nam si denique eligentium studia atque vota sic integra fingis, ut in eo quem destinant Regem, solam virtutem respiciant, solerterque inveniant; si praeterea candidatorum modestiam & assensum populorum hunc facis, ut praebeant o noxias cervices sic ad sceptrum provecto, addas innocentiam novi regis inter recentis fortunae blandimenta. aded memorem sui futuram ut nunquam conniveat; Tunc ego ad hanc foelicitatem proclamabo, diisque charissimas gentes credam quibus illa contigerit. Sed haec bona sperari non possunt. Reclamant vitia hominum & toties emperimenta in contrarium versa; ut injurist accusetur nati

num sapientia, quae dedidere se uni stirpi, ex qua tranquilliora sint & magis illustria apud se imperia.

.... . . ARGUMENTUM. Potarum aereptis ab Argentae litteris accingit se υia, sed quo tutissimὸ in Regiam nulli notus accedat , ab Argentae absique invidia videri possit, latronis oblato a Timocl. evilotio tegi placet.

IRA Tissimus Lycogenes erat, destitutam a Dunal bio esse spem suam; quod tamen ne convivae adverterent; aliquot jocis, quos elegantissimos habebat, rei seri i gravitatem mutavit; adjuvante Eurymede, cui apud serot periculosae Philosophiae argumenta jactari non placebat. Maxime de Peranhylaeo, & Derefico, inter convivas ser

mo fuit; quorum in Aquilium audaciam Dunalbius modo

128쪽

ARGENIS LIB. l. 97 potaverat I & hos quidem dissitarum tumultus gentium, Pleraque narrare amabant, vel audire. Sed Arsidas inter haec, jam provecto convivio facile elapsus , ad Argent-dem ivit, breviterque narravit quam contumaX Lycogenes esset in Reges. At illa de temporum injuria breviter questu, codicillos ei tradidit perferendos Poliarcho, quibus sua mandata commi lerat. Cumque plurimum navem,& iter, & secretum , & quicquid ad fugientis securitatemerat, commendavisset; Tibi denique, Arsida, inquit, qui tantum hominem suis inimicis subduces, primum praemium dii, consciusque virtutis animus persolvet; tum Poliarchus aliquando foeticior; & si caetera abfuerint, a me saltem tuae benevolentiae fructum expecta. Ille hilarior Argenidis verbis factus. & cum Archombroto deinde quae videbantur loquutus, prona jam vespera ad Timocleae praedium venit ; cui Agrestes comperto errore tunc forte pridianos tumultus excusabant. Illa saepitis cogitans se in leges peccavisse, quam scrutatoribus abfuisse hortunam, comiter omnes habebat, si quid in posterum opus esset,ianimos sibi parans. Arsidas eosdem benigne affatus est, omnibusque dilapsis, prima nocte ad Poliar-clium descendit. Is mora dc aegritudine aeger, ut venientem conspeXit, quid, ait, vobis placet me viventem se

peliri 3 Eripe me ab hac nocte Arsida) & vel hostibus

permitte. Certum est non diutius ferre hunc situm. Ille gnarus quanti gaudii chartam afferret , nihil ad omnes questus, sed literas Argenidis profert, ' gemmamque, Amanum jubet inspicero. Confestim Poliarchus exuit tione plenissimus, Ut valet, Arsida; ut meminit nostri Neque nomen adjecit; nam dc Timoclea audiebat loquentes,1 Gemmamque'moum. t sigillum de Chirographum. Antiquis annulo sum usus fuit, ut in gemma aliquod symbolum vel Imperatorum majorumque imagines insculperent, quo signarent Epistolas. Lentulus avi figuram, Africanus patris effgiem insculpsit a nulo , Augustus Sphynges , 8ce. Plautis

129쪽

9s JOANNis BARC LAIItes; sed lino deducto, deflexit aliquantum ne legentis

affectus vultusque notarentur. Perlecta epistola, secr- tum Arsidam ad se trahere coepit, illumque consulere, satisne fidere vesti ignotae, &ascito capillamento posset, sicque ad Argen idem ire ; an tutiora sequi praestaret, & ad navigium Messanam proficisci. Et hunc statim navigare Arsidae quidem placebat, sed cunctanter obstabat Polla chus avidus videndi Argen idem , & verecunde pro amore suo pugnans. Quod ubi Arsidas sensi, exoneraturus pudorem amatoris, mutata sententia author maxime fuit ad

Argenidem eundi. Quid enim facilius quam postera die templum, quod omnibus patebat, intrare Θ Argen idem de

more staturam ad aras, quibus osculum ponere nec miser rimi supplices vetantur. Obfirmato Poliarchi consilio, Timocleam advocant; monentque sub diem Poliarcho eundum ad navem, quae in Italiam eum ferat inam ad a Iam proficiscendi consilium premebant. Adjecit Poliarchus, nunquam hospitii gratiam apud se vanam fore; vitam & quaecunque per eam homines habent, semper illi debiturum. Matrona inter preces arque vota lachrymis manans, jam non ut hospiti tantum , sed propemodum tanquam alumno, omnis curae, omnis solicitudinis affe-oum impendebat. Multum erat ad amorem beneficium dedisse; verebaturque ne jam suum Poliarchum inclermentior fortuna exciperet. Et tunc quidem flens acquie

turum reliquit. A P.

Nocte vero inter vota , dc metus . anxie ducta, rediit in specum cum Arsida, attulitque frusta panis mero in linita; & ad Graeci moris jentaculum adegit adhuc de somno 'fastidientes. Emisit deinde pauid ante auroram cum Gelanoro Poliarchum. Et Gelanorus quidem cum Arsidae ad uxorem litteris, Mesianam profectus est. Nam Messanae

' . s. l

130쪽

Α R G a N i s L 1 B. I. 99Messanae Arsidas habitabat, urbem sibi a MeIeandro creditam regens. Litterarum sensus erat, ut conjux instructum navigium haberet in portu, quo ipse propediem in Italiam uteretur. Sibi necessariam Rhegium viam esse; hominem qui has litteras ferebat, diligenter apud se servaret. Se Messanae intra quatriduum fore. Postquam ille discessit, jam solus Poliarchus Arsidam sequebatur lenthii equo praeeuntem. Pedes erat, vilis amictus ; dc scipio ne non necessario utebatur; manibus quoque necandore proderentur, diluta fuligine, in sussiavum colorem mu

ratis.

Pervenerunt in urbem, cum recluso jam Palladis fano deae copiam fecisset sedituus; necdum frequens populus commodiora ad spectandum occupavisset. Poliarchus quam licebat proxime resedit ab ara; Arsidas ad Argent demivit, docuitque quam religiosus cultor in templo illam maneret. Obstupuit virgo, simul periculo poliarchi.& oblatae laetitiae seni percussa; signisque dilipenter quaestis, quibus mutatum agnosceret, Res, inquit, periculi plena erit, Arsida, si Rege atque Lycogene mox ad templum ituris, Poliarchus vestium furto duntaxat & capillorum celabitur. Ex tot viris, qui Principes circumstabunt, neminem putas sensurum hanc fraudem p Maximh cum

mutuis suspicionibus erecti, & qui Regi, quique Lycogeni student, vultus omnes, & quicquid insidias tegere potest, solertissima ratione explorent. Venire juberem huc ad arcem; sed larvam qui in statione sunt milites forth

cuterent. Pergam potius ad Parentem, moneboque,

eae quo me voluit Palladi ministrare, nunquam nundinarum hunc diem, imae plebi ad vota negatum: cum au-u tem 1 Necessaνἰam Rhe iam viam esse. J - Ηaee hea vi suondam ω vasta con fatremum agri Bruttii oppidum: inde no- ruinamen habet, quod ibi sicilia ab Italia ere. Difitiale ferant, eum protinus utraque datur esse avulsa. ρηγνυρει enim est , tellus Lumpo. vire. lib. g. mei a foret.

SEARCH

MENU NAVIGATION