Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

multuarentui, ensesque expedirent, non distulit Pollae chus armis uti, & catenas sibi indere conantem ita mul tavit, ut in ima viscera ferro descenderet. Huic cum alium addidisset compari fato ;. victor quoque unius Gelan O-rus sese patrono applicuit. Tum juncto, ne circumve nirentur, tergo, utrimque hostibus frontem objiciunt. Fractis etiam remis, qui forte jacebant in navi, raptas Palmulas, instar clypeorum circumegere capitibus. Nautae vero quos cum Poliarcho Captos catenis Petratae onerabant, tanto erem exemplo, & ipsi contis arreptis ausi sunt repugnare. Captivi etiam aliquot erantio is constricti praeter eos qui catenis alligabantur remigio; illi laeti hoc certamen intuebantur; Videbatque oculos miserorum Poliarchus sibi propitios . Neque ratus inutile auxilium, lora aliquorum discidit ferro, provocavitque ad ingenuam in sceleratos pugnam. Et hi certatim sociorum vincula solverunt, ut jam pene hostium numerus aequaretur. Tredecim omnino Petratae fuerant. Ex iis ceciderant sub Poliarcho duo: unum Gelanorus abstulerat. Nautae vero atque servitia a Poliarcho liberata , in se quinque averterant. Ita res cum aliis quinque Poliarcho &Gelanoro fuit. Sed nec inulti cadebant. J am enim alterum nauta rum Poliarch i in mare compulerant. Et unus clavum spinis ferreis horrentem in cervicem Poli archi simulans destinare, subita fraude, adegit ad latus. Nisi lorica obstitisset, quam magnos Argent di luctus haec clava faciebat lSic quoque multis quidem , sed non altis vulneribus intravit.' Accenditur violentius Poliarchus, nec cunctanter suo hosti clava extorta cerebrum miscet; magna atque

intrepida voce Gelanorum ad victoriam hortatus; qui lcipse jam in duorum sanguine victor haud segniter perculins s instabat. Timidi, qui adhuc ex clade supererant, sese in aliam receperunt certaminis partem, qua scilicet liberati vincu

lis captivi dimicabant. Sed & illis successu partium gemi-

. nata

192쪽

A R G si ra 1 f. L 1 A II. 16t nata ferocia erat. inclusi praedones hinc ab ipsis, inde a Ρoliarcho & Gelanoro ita mobstari coeperunt, ut aegre in hibuerit Poliarchus quin omnes caederentur. Eos enim capi malebat, maturisque suppliciis servari Tres igitur ad genua provolutos in vincula conjici jussit. Et inter gratulationem miserorum , qui eo duce de latronum potestate exierant ; suavissima consolatione perfusus est, quod publicae saluti videbatur operatus. Certatim ingerebant, hunc tutelarem, hunc vindicem deum esse; supra mortale robur assiixisse perduelles; denique unum dignum ad

quem toto e X orbe vota miserorum confugerent. Sed la tuna omnium laetitia vox dissona erat. Qui enim solis loris constricti Herant, jamque sentiebant libertatem , sibi de patrono sine exceptione gratulabantur. At remiges plenum beneficium volentes, solvi petebant; dimittique innatum a quo per servitutem exciderant. Poliarchus ne poenitendum beneficium daret, quis illius navis dominus, quis gubernator, unde petratae omnia ordine exegit. Proclamat de remigibus unus: Miserere quisquis es, Heros: hanc ego meo censu ratem compegi; hanc & dominus & gubernator regebam ; frequenti inter Africam Hispaniamque commercio. Forthad ostia Baetis appuleram ; depositoque onere, ibericas merces parabam; cum illi latrones, vectorum nomine, mihi cladem imposuere. Ne numerus suspicionem faceret, bini ad me aut singuli venerunt. Neque eundem ἴ ortum fingebant se petere. Hi Adrumetum nomina-ant, Clupeam illi, aut Uticam. De mercede conveniebat. Rudis ego impiae fraudis, omnes excepi, qui, quo se Iertius fallerent, tanquam inter se ignoti egerunt, quamdiu in portu haesimus, aut a vicino littore erat auxilium. Ast ubi procul terris ventus impulit ratem, soporque in coelo securo nautarum pluribus irrepsit di, subito impetu irruunt in nos; me de gubernaculo deturbanr ', semisopi

193쪽

i6α IOANNIs BARC LAI Ipeiratico scelere jam pro vectoribus domini suo auspicio

ferri coepere: Nam nec deerat rei nauticae inter eos peritus: & pro sarcinis catenas attulerant, quibus Omnium crura impedierunt. Hinc in minora, ut occurrebant, navigia , tape grassati comparavere arma , captivos, opes. Nec in mari modo scelesti, exstensiones varias in agros fecerunt. & bene praedatos ad nova scelera littoraque age bat haec navis. Nuper quidem, cum plerique eorum triduo abfuissent, rediere ex Mauritania ad navem, opibus graves, & quantum ex eorum sermonibus conjeci, expilato per fraudem thesauro, quem Regina Mauritaniae habebat charissimum.

His auditis, Poliarchus h praedonibus unum, quem

habebat in vinculis, rogavit, verane essent quae ex nauta

audierat. ille omnia silentio confitebatur. Sed de ultimo facinore intentius urgebat Poliarchus ; num de Reginae Mauritaniae thesauris praedam egissent; quae illis via ad facinus; & qua parte navigii recondidissent furtum. 1lle, gemmarum famam sibi causam audacis consilii fuisse respondit. Nocte concubia septem ex ipsis armatos constitisse in platea ; ut ex proximis compitis tanquam illic a Regina appositi, arcerent transeuntes; dum alii duo serrum, quo fenestrae spississimo jungebantur, harpagine

arreptum per secretas machinas fleetunt. Ita, inquit, aditus nobis factus. Uoto potiti ante lucem ad mare recessimus. duratque inviolata hactenus praeda; quia ab eo littore primum fuga, ac deinde tempestas nos tenuit. & ne tanta hereditas rixam faceret, placebat expectare donec in tranquillo divideretur. Subivit igitur navis constratum Poliarchus latrone praeeunte; arcaque reclusa, ingentes & plerunque muliebres ex Mauritania opes iα-

spexit. Tum vero tanquam ad nova consilia vocatus a fori

na, se collegit. Profectionem in Galliam Dii turbare aedifferre videbantur. Per tempestatem cur su exciderat ;nactus

194쪽

A R G E N I s. L I B. II. 163 . Ehus erat assuetam Africanis littoribus navem ; nec fuisset humanum, recuperatas opes non statim Reginae nunciare. Et forsitan secretus inquiebat) gloriam meam Coelites curant. Quicquid spei privato habitu in Sicilia exorsus sum, nolunt me persequi meae gentis fortitudine atque armis; ne generi, ne opibus, ne eXercitui, sed muhi debeam quicquid foelicitatis contigerit. Sequar illa auspicia. Ex Africa facillime res Siculas accipiam , measque nunciabo Argenidi.

Ubi hoc placuit, ita praedoni loquutus est ; Equidem& Reginae suas reddi divitias aequissimum puto, & vos quoque nefarii) dedi ad poenam. Navigatio in Mauritaniam flectenda est; ne vindicta pereat atrocis audaciae, aut forsitan aliquot illic insentes vestri facinoris infamia Iaborent. Neque mora, dominum navis, per quem de praedonibus cuncta cognoverat, eximi vinculis jubet, Clavoque succedere. Caeteros qui erant in transtris, solvi prohibuit. Nam & remigibus egebat per quos in Africam veheretur, & tot ignotos, ac fortasse vinculis sitis dignos, nolebat posse in se peccare. itaque diligenter quaesitas transtrorum & compedum claves, custodire Gelanorum imperavit. Et ne tamen nihil illi in sua laetarentur victoria; agedum, remiges, inquit, in Delicitatis articulo statis. Date modo Mauritaniae oram; ita me, amet Diespiter, omnes ire liberos jubebo. Quid grave est, si in redemptionis pretium, brevem, sed mihi necessariam vecturam reposco i Si non fallit guburnator, .bidui in Mauritaniam cursus est. Illa mihi navigandi, vobis captivitatis asseret finem. Compositi in tantam spem remiges, ita justos remorum ordines instaurant, tanquam non Africam , sed suam domum , suas necessitudines quisque repeteret. Sed negabat gubernator genium pelagi ferre, ut cadavera in navi portarentur. Irasci maris deos, & saepe viventibus periculi causam fuisse, ejusmodi pietatem in mortuos. Tres L Σ porro

Diuiti se by Cooste

195쪽

164 JOANNIs BARC LAIi porrb jacebant in lembi constrato a praedonibus inter pu

gnam perempti. Non ausus est Poliarchus intempestiva humanitate repugnare omini navigantium. Igitur inferis diis religio te excusiavit quod insepultus abjiceret; ubi primum Africam dedissent, ' se umbras In littore erectis tumulis collecturum. Facta igitur potestate, cadavera caesorum corripiunt; at ne se ultra quid periret, scrutari coeperunt, ii quid in vestibus pretio lima lateret. Duorum spolia intra paucos nummos fuerunt: tertius, tanqu3m delicatior, ambientibus institis tibias & crura velaverat;

quas cum unus nautarum detraheret, tabellae cecidere,

illic ut apparebat ad secretum repositae. Cumque jussisset Poliarchus eos codicillos sibi tradi, linumque lolvisset, velut ad monstrum exhorruit, destinatas ad se litteras,& a Lycogene quidem este. Scribere ad Poliarchum Ly- cogenem ρ Ceram ad se per tot prodigia esse delatam pCunctabatur oculis suis credere repetentibus hoc epistolae initium, Lycogenes salutem Poliarcho. Stati nerigi cadaver imperavit, & curiosius inspector diligentiam Gelanori adhibuit, si quo lineamento possent vultus non dum morte recenti confusos agnoscere. Sed ignobilem nuncium, & de servitio Lycogenis unum, facile fuit ab utroque ignorari. Ubi vero diligenter undiquaque inspectum est, num & alias literas aliave prodigia habere

exoneravere cadavere navem; amicum an insidiatorem

crederent adhucincerti. Erat is autem quem Lycogenes ad taliarchum miserat. Dum Timonides in praedio suo haeret, occupaverat iter; interceptusque a praedonibus, tunc in pugna ceciderat; tanquam dubitante fortuna

utrum

ν . t Structo scilicet cenotaphio, &inani tumulo , iusta persolvendo , ut stiperiori cap. sie virg. de Palinuro, Aneid. 6.

mittent.

196쪽

A R et E M a s Lan. H. ' ' 16ς utrum tantae improbitatis literae Poliarcho tradi debe

rent.

Poliarchus totius scenae ignarus, sese ad lembi malum applicuit; vultu deinde de animo perturbatus, ad omnia verba exhorruit. Ueneficii accusabatur Meleander; delator Lycogones erat. A Meleandro se ad mortem audiebat deposcit, Lycogenes amicitiam spondebat. Quae autem illa armilla: aut qud missius ad te Timonides λ non seliteras legere, aut satis vigilare, arbitrabatur. Ubi mora deinde restituit mentem , dc uerato totam ceram evolvit; aliquid magnum, inquit, agitur, Gelanore, Nunquam Lycogenem magis timui , quam ex quo meae salutis curam agit. Si vixisset qui epistadam ferebat , forsitan illi excidi sicat indicia, quae viam nobis facerenr in tum a caligine. Nunc quid cogitem, aut quibus argumentis ad uerum perveniam , est incertum. Secum deinde agitabat, an credibile esset voluisse Meleandrura amicitiae specie innocentem violare. Magis conveniebat minibus Lyco genis de Rege mentiri, qaam Regi ram infanda solertia. Haec& similia animo versanti abiit dies ; & nox per in sina commenta animum deduxit. Varia ag tanti conlultissimum visum, si Gelanorum in Siciliam mitteret, nullis ad Regem litteris, sed cum hac ipsa Lycogenis epistola, quam redderet Meleandro. Non liquidius posse verum deprehendi. Qu)ppe sive in vero crimine., sive in fallo, doli turum maxime Regi, vel de infamia inutilis frustratique facinoris, vel de injusta suspicionec Ex illius,& promimorum vultu, ac vocibus, Gelanorum intelligere posse,

de hoc Lycogenis indicio quid credendum Nec Lycogenem eo facto dubitabat offendere ; cui, etiamsi Melean de

T Ceram evoluit. J Cera veteres auteinventum papyri usum , pugillares suos obducere itebant. Videmur hodie in Bibliotheca Benedi ina Saocti Germa. ni a riatis tales tabellae cera obductae. De his Iuvenalis .

Nonne licet medio ceras implere ea rex Quad. ivio. Inde duductum, in prima ima cera

197쪽

leander hostis esse mereretur , tamen amicus fieri nollet. Adjuvabat ea consilia ingens cupiditas scribendi Argent di; ad quam literas, nili Gelanoro, aut Arsidae, non credebat.

CAPUT VII,

ARGUMENTUM.

yaecta ad Africa littus arichora Poliareh. furtum reserat Regina , qua tibi inυiolatam praedam explicat, latioribus lachrymis madens , eth etiam maxime unam complexa, se denuo vivere, se Reginam essepro

clamat.

IAΜ non modb erat Africa in conspectu; sia & Lixa.

tunc Mauritaniae caput, pulcherrimo stu ab cogitationum solitudine nonnihil Foliarchum deduxerat. Fluvius , quem & Lixam appellant, non repugnanti pelago miscebatur, ut in utriusque undae confinio, non fremitus discrimen faceret, non spuma, sed color. Ar res quae- 'cunque fluviis gaudent, ab utraque parte alvei, cum cae-teia riparum imagine in aquis ludebant. Urbs ingens, Scmercatorum commercio gravis, ubi paululum est es a mari provectus, uno duntaxat stadio recesserat a flumine. In urbem ab littore euntibus dexter erat omnium qui sunt in Africa pulcherrimus collis, & in eo Reginae suburba- , num , quam dicebant Dominae villam. illuc amabat Regina di vertere, curis fessa, & ad negotiorum tumultum post alternam solitudinem reditura hilarior. Et tunc forthin ea versabatur. Quod ut ex obviis lintribus percunctanti Poliarcho relatum est, in proxima ora jubet anchoram jacit, & ne remiges quicquam se absente turbarent, aut etiam a portu discederent ; quaerit ex Afris, nemone custos portus, aut cui magistratus delegassent fluminis curam. Praestb lictores adfuere, & nescio quis redemptor portorii, cui sic Poliarchus, hujus lembi custodiam tibi trado, quem Africae interest salvum esse; dum fero ad Reginam necessaria quae ex me intelligat. Simul his praedones

198쪽

A R G E N I s. L I B. II. Is dones educens detracta pedibus vincula jubet addi cervicibus , unumque licium ad omnium vincula pertinens pomnit in manus gubernatori navis, praemittitque versus col

lem.

Ipse cum Gelanoro sequebatur, loci formam curiosis

oculis lustrans, quem recens maris horror faciebat gratiorem. Non anxia arte quaesitus erat decor. Plura Naturae debebantur . cujus facilitas, atque ingenium, omnes artificum labores praevertit. Rusticus ad villam alcensus

nec laevigari Regina passa erat) obliquum colli latus sic

dederat, ut circumvenire montem potius videretur, quam

in illum eniti. Laevam itineris tegebant densi frutices, crebrarumque stirpium inaequali viriditate laetissimi. Tumuli illic leves, crescente molliter campo, donec oblon sum, & spissis opacum arboribus supercilium montis su-ito tumore consurgeret. A dextra convalles visebantur,

vinetis hortisque excultae ; & in collium radicibus, qui dimidiatum orbem ducebant, uberrima pastu prata se eadem viriditatis hilaritate porrexerant. Sub ipso montis jugo sublimis & sponte extensa planicies erat, in qua villam condiderant. Ad fores cum venisses oblectabat oculos alia loci forma, prospectusque in remota liberior. Quippe ante vestibulum patebat hominum curruumque area capax, paucis, sed ingentibus distincta arboribus; ad quarum umbraviedilia, it lapideas mensas, milites custoclesque extulerant: Rcut editus locus erat, errores fluvii in valle monstrabat montes quoque ex advorso Magnatum praediis distinctos. Uisebatur a dextro latere pars potissima urbis, per suos colliculos & templorum Litigia elatae. Si oculos longius mitteres, mons Atlas inculta hyeme,&sterilibus saxis, per multos vertices in nubibus fractus, delectabat animum mutatione conspectus, & propinquarn Delicitatem blandius commendabat asperitatis imagine. Domus pro Regina non ingens. Sed debebat artifici,qubdventi, quicunque perstarent, admissi, omnem aestum

199쪽

temperabant ; & triclinia lumen accipere potorant non. obnoxium radiis solis. Hortus deinde modicus, &porrectus in longum, Mulis erat quidem dignus, bc omnibus diis quos cepit stirpium colendarum humanitas. Adomo in illum, porticus ducebat, in qua solebat Regina convivari, aliquot signis & picturis exculta. Jam vero. linistrum horti latus claudebat montis vertex, non illi utique tantum horto, sed domui, saltuique perpetuo contiguias dorso, & duntaxat parietis interjectu coercitus. Han CPartem fons amoenus decorabat, e marmorei Elephaniis proboscide i esset lati operis alveum decurrens. At deκ-rra ad prospectum vacua erat, exiguo muro in hoc tanti merecto,' ut lapsus in abruptum caveretur, & in eum innixi fruerentur vivarii subsecti spectaculo. Nam mediocre stagnum coerceb nt latericii aggeres: pisces in eo variae senectutis, quos ab hario Regina amabat, praec pitato in aquam, pane inter se concitare ad certamen. Porta ex horto ducebat in exiguum latium, quem facti manu calles, virgultisque liberi, secabant. Cervi in ea, ct capreae, & caetera animalia in Africam importata; quata ea pars terrarum gignere nescit : incilique 'Numidico: marmore isti versus, qui lucum Dianae consecrabant: ' Alma soror Phoebi , qua nunc per constaga cursu

Pracipιtas, volucri mandas nunc vulnera ferro ,

Seu damum fortuna dedit, seu fortius ira Intumet, o nostri fugiunt tua tela Leones; ' Numen Τ io nemorum: s Te, comitesque pudicasCast

x Musis quidem erat dionuo, o .muibu/ diis quor evit νιν 4um colen. aream humanitas J Hortos amant &secessus nemorum montiumque Camoenae. Neque Dii ab hac hortorum voluptate abstinuere, ut Flora, venus, Adonis , Priapus , Pomona, vertu

2 Numidico Marmare.J Pretiosissimum marmor ex Numidia. Pauper sibi ioidotis M uerdid- , nisi .Alexandrιna marmora NumedicM erustis distincta sevi rinquit Seneca, Epist. 8 π.3 Atmafνον Phorbi. J Diana eodem

cum Apolline partu edita. Numen 1ὸ nemorum. t D ana ea

dem, qliae dc Sylvis praeesse credeba

tura

s Io. J Vox est laetitiae , solita ita

200쪽

Casta domus, castaque juvant pia j Mera θDa,

Exaudi, mitisque tuas agnosce, nec usquam Dic, Dea, Divicolis fit 'foeda luentia Faunis, Hos tibi sacramus lucos , haec surget honori Sylva intacta tuo. Tu nostris annue donis. Et cum θ amiferos junctis in retia campis Impellemus Apros, ct cum tibi sacra feremus. Non occulta veni ; Vel si invidiose precamur,

Huc ades o quo more licet , cursuque tuorum Saepe canum, or surιs aures latraubus ure. Ηἰc Dryadum committe choros, ct oreade multa Cinge latus. Nunc vos nemorum, nunc fontis in nrubri

Ludite, nunc magni qua subter viscera montis Antra per agrestet exudant stigida tophoi.' Illic si calidas exolvet si bula voles,

in Non erit in gius secretis arbiter undis, Cornua cui sngas non quem ubi Pulvere parro Terra necet, campis tumidus 'se tollet Orion.' Nec pharetram, vultusque tuos, venator habebit

y ιppiter, atque aliam coelo dabιt improbus Ursam Uunc modo tu saltum Delo, ' Dictynna, sonanti

I Foeda licentia Faunis. J sunt enim lIubrici minores isti nemorum Dii, ut dictum est, cap. I. 2 Hla D83adum,oee.J Nymphae Sylvarum, sie dictae Sri Q θυόe, a quercu. 3 oreade muti J Nymphis montium. l

Istis si ealidas eis ot fibiala vestes.J Si post venationem, aesta nimio servens vestem deponis abluendam in antri fonte 3 Non erit inniu8.J Actaeon Thebanus se dictus ab Ogyge Thebarum re :e Jc conditore. Vide ovid. Met. l 3. Ibi Actaeon venator eum in valle Garganoe ad sontem lympi dissimum recenusset Diana nuda convitiis lacessi. tus est; mox in cervum mutatum di 1

cerpsere canes.

vis, Nept. & Mere. procreatus,eum arte sua venatica plus aequo intumesceret , indignatae Dianae precibus exorata terrat illinentem interemit scorpione immisi . Deinde mota pietate Diana, hune iuxta Tauri signum locavit. Ovid. Μer. Nee pharetram , e uviue tuoι , --nagor habebit Iupiter. J Non se denuo Iupiter in Dianam transformabit, utltuprum inferat Calisto, quam tamen postea mutatam in ursam in Coelum. iuxta polum nostrum transtulit. Ovid.

8 Dou. J Insita est A ei mari , Cyeladum nobilissima, Apollini de Dianae sacra , quod Laiona hunc geminum sce- tum ibi enixa est. 9 Dici una. I Proprie est Britomar L 3 tis Diuitiaco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION