Jo. Barclaii Argenis, nunc primum illustrata 1

발행: 1664년

분량: 687페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

An quia Phoebeis nemo e t acceptior aris. Invidiam Veneris, Solis alumne, tuis ;Aldinamque tuam sjus in te taud majus habebat γUltrici rapuit diva severa manu f) Plangite sub tenero vulsa certamine chartae , uuas aufert domino blanda catella suo. Et Ioties parvo repetita cubilia cursu,

Dum quaerit vetitas illa, fugitque fores. Plangite nunc muta sedes, nunc strata, focique, Et quicquid viduum functa catella facit. Vos sola gaudete nives. Nil vellere vestro Candidius, post haec funera portat humus.

Gelanorus commendatis de more versiculis ; ne quae de domini supellectili, ipsaque Aldina, acceperat, animum tangere, & majori omine implere viderentur, ad alia sermonem deflectit. Ac, gaudeo, inquit amici) eo loci esse res Siculas, ut de catella lic dolere, aut scribere Vacet. Et hinc ocium vobis a pristinis bellis, & civili insania, esse conjicio. Imo, refert Nicopompus, hae sunt velut induciae , quibus publicos dolores interdum fraudamus; ut imposita a fatis onera subeamus sortiores. Tum vero Gelanorus rogare prolixius ; an duraret Lycogeni fides; aut interversa pace novis sceleribus recrudui stet seditio, Reserebant protinus illi, perplexa omnia esse ; Eristhenem & Oloo demum teneri vinculis; armari Lycogenem,& in mutuum exitium dissidere cives a Principe. Tum Nicopompus, sive incitatior fervore aetatis, sive quia frequentior malorum conspectus in Regia indignantem impleverat ; non modo fortunam , sed & Regem atque Lycogeneni

T Au PLt Phoebeis nemo est accepi; aris. J An quia Hiet oleander Apollini chirus est in paucis. An Solis alumnus iste Phoebique Sacerdos, liac poena odia, iramque fere Venetis memoris accepta:

a sole injuriae. a Disa Fevera.J Venus non nuptiis solum de partubus praeost, sed etiam sua

neribus sub nomine Libitina . Semerad citur,quia non favit partui Aldinae catellae.

212쪽

ARGEN I s. L I B. JL 28 rnem pluribus accusare adorsus est. Quamdiu, inquit, pro

ratione impetum habebimus p nec ex nostris parentum vesuccessibus metiemur consilia λ Quanto satius fuerat sapud amicos prolixius loquor) Regem in suos majores inspicere, & malo cavere ex eorum sive consiliis, si ve erroribus aquam accepto vulnere in medicina laborare λ Isti autem perduelles in eum erem, quem seditione titulum , quod Ve nomen, jam non antea paribus turbis infame invenient Jactent licet nunc iri assertum labantem rerum statum; nunc se Deorum cultus Regibus velle monstrare. Non agnoscunt irreligiosissima arma dii toties neglecti; non utilitatem patria, multa strage deformis ; quacunque specie facinus tueri & ornare molientur, diu est quod eandem alii rebelles maculaverunt. Nescio quo grandi tumultu dii animum meum implent: abominari inquieta ingenia, pugnare in noxios, & vindictam occupare. Et ne hoc facinus supra meas vires putetis, eadem numina mihi arma literarum praebuere, a quibus immissa vulnera, si modus & veritas adsint, non viribus arceri, non deleri

iaculis possunt. Credam tandem impetui illi, ducam que libera manu stylum; quid Rex offenderit describam;& quam anchoram pene naufrago porrigat priorum lacu lorum historia: Tum factiosis eripiam larvam , ne eos populus ignoret: quid sperare, quid timere videantur; qua se recipere ad virtutem,qua contumaces obrui possitar Non deinde tacebo apud populum suae crudelitatis i eptiam; non, si suades , mi Antenori. lmd , subjicit Vates, i simulque celeri motu multoties nutans arrisit) si me audis, compesces hoc oestrum. In quem usum, aut quibus haec scripseris p Regem sci lice e hoc pacto monebis λ Saltem si secretus hoc faceres. Nunc vero quam egregia ratio consulendi, ut publice quod illum

I. Duc 'l-d Stylo exarabant in cera, unde & eera pro codicillo non

213쪽

181 IOANNis BARC I Ilum peccasse credideris exscribas; & si quid plusquam populus in ejus vita notaveris, invidiae jam in illum nimiae aliquid addas ξ Quid acerbius Lycogenes instituat Z lm

quia amicus es, plus fidei invenies, supraque hostes, nocebis. At factiosorum scilicet vitia, quae tegere laborans, persona detracta produces; ex priorum successu temporum ibis in eorum consilia, exitumque praesagies. Nempe, ut ad omnia quae facies timeant; & qui deos non curant , qui spe, scelere, armis turbati sunt, ad tuam Philosophiam componantur. Parce vero labori, Nicopompe. Diu est quod illud sapientiae genus eviluit. Non ignorant se errare, nec moniti emendationem promittunt. Sed Scfinge te ad ed est cacis prudentiae documenta scripturum ut possint legentium iurorem mitigare ; velut quidam morbi sunt qui per tibicines curantur; quotus quisque Uacabit lectioni Soli te legent qui perpetuo livore proca ces, in eo eloquentiam statuunt, si Principes viros iniquiori oratione perstrinxeris. Vel humiles forte in scho lis, abnegociorum usu semoti, & gerendae reipublicae praecepta tantum in libris assueti contemplari. His ne tascribes λ apud hos summa laudis tibi erit, Nicopompe Taceo libertatis periculum quam usurpas. Etiam qui ve re moneri se sentient, te oderint tanquam suae infamiae

auctorem. I qutium morbi sint qui perti- l tum tamen tibiat, vel fidium somno bicines curantur.J A Tarantula percussi gravi excitati in inconditos saltus testingenti stupore opprimuntur 1 ad soni- efferunt.

CAPUT IX.

ARGUMENTUM.

2 eopompus fabula alatu sua pratos mores iniquas in omni conditionaleges retecturum ad posterorum exemplum promutit, istiusque commentitis argumenti consillam aperit.

SUssae 1τiT Nicopompus ad Antenorii haec praecepta;&, justissimos metus feceres, inquit, divinissime vatumi

214쪽

tum ; si maledicentiam haberem in animo, aut tumore intempestivae censurae jam vulgarem plebejamque vanitatem inflarem. Cui non sit in oculis adhuc recens Poetae impietas ; cum Principem contumeliosissimo scelere laces.sivit, cum facinoris pretium crucem tulit; famaque quam flagitio quaerebat, invenit supplicio 8 Caeteros omitto, quibus levius peccantibus , aut ineptam sapientiam afferentibus, satis poenae est ex prudenturn saltidio. Longε ab illis consilii mei ratio, mi Antenori. An nescis qua arte aegris pueris medicamina concilientur λ Ubi medicum cum poculo vident, fastidiunt valetudinem quae tanti emenda est. Sed qui aetatem illam curant, vel mitibus succis vim domant acerbi saporis, vel praemiis invitant ad salutem, deceptisque pulchritudine poculi oculis, non videre, non scire patiuntur, quid hauriendum sit. Ita ego, non subito&aspero questu, veluti reos, cithbo ad tribunal, illos qui rempublicam rurbant. Par odio non essem. Sed inscios circumducam per suavissimas ambages . ut etiam eos delectet sub alienis nominibus accusari. Erectus his verbis Antenorius, simulque Hieroleander , cupere se dixerunt, audire lepidissimi commenti rationem. Tum ille : ' Grandem fabulam Listoriae instar ornabo. In ea miros exitus circumvolvam ; arma, conju

gia, cruorem, laetitiam, in speratis miscebo successibus. Oblectabit legentes insita mortalibus vanitas; eoque studiosiores inveniam , quod non quasi docentem, se verumque, in manus accipient. Pascam animos contemplatione diversia, & veluti pictura locorum. Tum periculorum

imagine excitabo misericordiam, metus, horrorem. suspensos deinde sublevabo, serenusque diluam tempestates. Quos libebit fatis eripiam. fatis dabo. Novi nostrorum ingenia et quia novari me credent, omnes habebo.

iui clavim profert. Sie Ioannes Barciatus sub nomine Nicopompi commenia M 4 1 Depre- Dissilietoo by Corale

215쪽

Αmabunt tanquam theatri aut arente spectaculum. Ita insinuato amore potionis, addam salubres herbas. Vitia enfingam, virtutesque;& prarinia utrisque convenient. Dum legent, dum tanquam alienis irascentur, aut favebunt, occurrent sibi ipsis, agnoscentque objecto speculo speciem ac meritum suae famae. Forte pudebit eas partes diutius agere in scena hujus vitae, quas sibi cognoscent ex merito contigisse in fabula:& ne traductos se querantur, nominis imago simpliciter extabit. Dissitnulandis illis multa inveniam, quae notatis convenire non poterunt. Mihi enim non sub religione historiae scribenti libertas haec erit. Sic vitia,non homines laedentur; nec cuiquam licebit indignari, nisi qui vexata flagitia in se turpi confessione recipiat. Praeterea dc imaginaria passim nomina excitabo; tantum ad sustinen das vitiorum virtutumque personas ; ut tam erret qui Omnia, quam qui nihil in illa scriptione exiget ad rerum ge

starum veritatem.

Excitavit Antenorium scribendi novum genus; alacerque utramque perfricuit manum, & da, inquit,hunc sodes reipublicae laborem, Nicopompe. Si te, si seculum respicis, prorsus hoc debes. Feret multam aetatem ille liber, digloriae plenum auctorem deducet ad posteros. U tilitas autem eximia, artes malorum excutere, & in eas armare probitatem. Excepit Nicopompus;& das beneficium, Antistes, quod impetum meum probas. Faciam te auctore. Dum res est: recens, dum animus calet, per tormenta poesis millima concitatum laxabo ingenium ; fabulam pangam Neque te Gelanore, neque Poliarchum omiserim. Siceia fatus, ne periret is calor, quem dii ejus animo ad scribendum subjiciebant, cum in diversorium secessisset, vix passus coenae moram, tabellas petiit; jamque tunc coepit variae utilitatis fabulatu exarare.

Non haec erant injucunda Gelanoro. Quid enim nisi eximium de Poliarcho scriberet Nicopompus, olim ipsi

216쪽

ARGU ME N TU M.

postera die Gelanoro comite Hieroleander Deirclen repetit. Gelauor in perductus ad Regem litteras a Lycogene scriptas Poliarcho tradit. Deiectis consilio Cleobula dolM, Oloodemus is Erasthenes veneno necarit r. Ω- res Lycogenem ad arana impeltit.

Usτε RA die cum egregie Hieroleander litasset, Nicopompum diutius cum Antenorio haesurum reliquit

in templo ; ipse Gelgnoro comite Epeircten prosemis est. Cumque hilaris nunciasset Argenidi Apollinem pulcherrimis extis laeta omnia portendere; addidit libertum P liarchi in vestibulo templi obviam sibi tactum Jamque in

urbe esse ', ignarus quantos animo virginis motus hoc mi

cio ciere r. illa prosperis vidtimis deos adventum Gel nori comprobatie haud tarde conjiciens, trepido gaudio dubitare Libito coepit, an sine Poliarcho venisset Gel Dorus; an potius ille lateret, viam futtim ad colloquium affectans. baltem se cogitabat a Gelanoro audituram, ubi is esset, ut valeret, quid aut se facere juberet, aut ipse moliretur. Nihil minus Gelanorus conveniendae Virginis avidus erat : sed cum casu incidisset in Eurymedem, nec dissimulare potuisset quin ad Regem esset millius, confestim ad ipsum perductus, vultuque, ut oportuit, nec fracto, nec superbo, haec pauca loquutus est. Poliarchus salvere te maxime jubet, o Rex; & has I iteras a Lycog ne sibi scriptas, ad te potissim immittit, ne eum, aut nemscire, aut credere putes, fluae de tuis in eum consiliis referuntur. Simul his epistolam tradit; qua diligenrer per lecta, Rex novitate infamiae motus cum accersito Cleo bulo atque Eurymede literas communicat e neque illi aliud referebat, quam rem altam plenamque periculi es . Nihil unquam perplexius visum; cum nec ipse Gelan rus precibus ac deinde propemodum minis tentatus, quic,

quam afferret neque poterat quo Lycogenis deprehen Μ s derentur

217쪽

r 86 IO AN MIs B A R CL A I Iderentur insidiae. Inter occisi spolia, ut res erat, riebat hos repertos codicillos; neque aliud praeterea, aut se, aut P liarchum scire. Et Rex ad illum ; neque ipse, Gesanore, quicquam in hac caligine video. Armillam ad Poliarchum in eo jussu misit Argenis: dc delegatus ad ferendam Timonides. Sed de veneno nec scio; nec de armilla qui sciverit Lycogenes postum conjicere. Tu rem apud te contine. nequis sciat quid ad me detuleris. Diis, & mihi curae erit, ut arcana hostium scelera eruantur. Percunctanti deinde ubi Poliarchum & Timonidem reliquiMt; negabat Gelanorus ut Timonidem aut armillam ad Poliarchum pervenisse,

quem ab Rhegio profectum, in pelagi varios sinus illico

tempestas compulerat.' Dimissus deinde a Regis colloquio ad Selenissam ivit;& ubi commodum fuit, Argenidi literas tradens caetera quoque aperuit quae Poliarchus mandaverat ; in Africa eum esse . illicque haesurum, donec ipsa statuisset, quid

potissimtim res utriusque exigerent. Si opus armis sit, jam non unum se, aut privatum, in Siciliam esse venturum. aut si quid commodius virgini succurrisset, ne parceret quae videbantur praecipere I foederumque meminriam, nulla interim putaretur absentia deleri. Pignus ainem amoris non minimum fore, si nunciet num ipse a Lycogene fideliter moneatur. Mota Argenis ad metus Poliarchi & immeriti contumeliam patris, sancte confirmat , nullum tale facinus profectum a parente. & penὶ

peccare Poliarchum , quod posset suspicari, si quid ejusmodi moliri Rex vellet, se ad ea exploranda, aut ei nuncianda , tardiorem Lycogene fore. Ubi vero Gelanorus de Poli archi periculo egit ; ut perdita rate, inter brevia invenisse salutem, ut propitis quam in naufragio inter opem praedonum periisset; illa tantam periculi speciem non ferens, simulque reticere Gelanorum, simul loqui imperans, ad omnia verba pavebat, quasi non absens ux exa-

ta pericula audiret.

218쪽

A R G E N I s. L I n. I I. I 8 Iamque anxio Rege, armillamque, & Lycogenem, &venenum in oculis mentis habente, b uum quaestioni res fuerat ; cum δε risidas atque Timonides in aulam perveniunt, de Poliarchi naufragio quae credebant nunciaturi. Ergo & rati extinctum cum Poliarcho Gelanorum, ad viventis conspectum expaverant; & subito a Rege accersiti sunt, ut si quid ad has Ly cogenis literas haberent. audirentur. Αde t & Argenis, & cum Cleobulo Eurymedes. Illi dicere exorsi quid egissent, ante omnia pyxi'

dem protulere, in eaque armillam, tot monstrorum ma

teriem : Αjebant divertisse ab Arsida Poliarchum priusquam adveniret Timonides: & idoneis argumentis eluti inquiun r) jam ut naufragum defleveramus; cum Geu norus spem hic nobis restituens, non vivere modo patronum, sed valere asseruit. Post haec, literas Lycogenis ad Poliarchum iis Rex tradit : ad quas illi cum stuperent, Cleobulus altiori genio omnia agitans; Uideamus autem, ait, an syncera armilla sit, satisque mendacium refutet i noxio texto; an medicamine infecta criminationi argumentum praebuerit. Dum hanc tractant, dum nexus evol-Vunt, protinus notant in bysso ad quam gemmae filis argenteis haerebant, disparem colori reliquo tabem exiguis

maculis passim virescere. Qua conspecta; quid istud est, inquit Cleobulus, nisi venenum quod Lycogenes ligni fi cat 8 Sed videamus c ujus crimine hoc munus funestum sit. Nunquam mihi conjicienti fides sit, o Rex, nasi ad Lycogenem, sociosque id facinus pertinet. Nam &Eristhenes, quem rcum in carcere habes, tuo aerario Praefectus.

apud se armillam hanc habuit. Et quidni existimes, vel solertia sua, vel proditione tuorum, hos scivisse id munua Poliarcho destinari, armillaque corrupta, huic vitam, aut denique tibi famam , invidisse nefarios Sed deorum auspicio bene cuncta cesserunt: impii suo scelere obruen tur. Oloodemum,& Eristhenem, quos perire maxime ire terest, occultis quidem criminibus sontes habes; sed aper

219쪽

188 Jo ANNIs BARCLA Ito scelere, & apud populum valituro, hactenus argui posse non contigit. Hos id facinoris si ad mi sisse coniter,

nemo erit cujus suffragio non damnemur. Rex Cleobulum quae solerter conjecerat excutere jubet, & de reis habere quaestionem. ille omnia ab Eurymede utililis perfici posse causatus, quid agendum sit breviter docet. Nec detrectatus Eurymedes Regis imperium ad custodiam perveniri, in qua servabatur Erisisienes; & jam a limine sui Cleobulus recte monstraverat= similaris luctibus ardens; tandem, inquit, de Poliarcho triumphasti. Eri-sthenes. Periit armillae contactu, quam lethalibus succis imbueras. Num tu verb, quod Oloodemus facit, ultro in gloriam duces quod operam facinori tanto praebueris 3 Ad haec Eristhenes tanquam subito fluctu perculsus, quid loqueretur non habuit. Audiebat extinctum Poliarchum, a quo ejus spes nequaquam divertebat. Jam ver, Conscientia pullabatur ad crimen objectum. Et quid pra terea diς simularet, si Oloodemus sita enim finxerat Eurymedes)jam confessus veneficium erat λ Nee prolixiori consilio,

aut recomponendo animo tempus dabatur. Ergo, ut in perditis rebus, restare putavit ne languide cunctaretur; aut frustra negato facinore, videretur censuisse pudendum quod nollet confiteri. Urgenti itaque Eurymedi, Bene est; retulit. De me quod placebit fata deliberendi

Satis est gaudii quod post taliarchum Siciliae hostem vix e

Tum solerter Eurymedes, tanquam de re nota agens, sese penetrabat in eorum con silia. Ad extremum, Lycoingenia perfidiam objecit; qui literis ad Poliarchum, in sui flagitii infamiam substituebat innoxium Regem ; & Eri-sthene fallaciam levi risu confitente, Eurymedes ad Regem ab eo digreditur; nee sine horrore quid ille sit fassus

ostendit; restare, ut oloodemus pari indicio se damnet. Tam Deliciter pervestigato facinore exultans Meleander laudatum Eurymedem ad Oloodemum mittit. Sed iste praesentiori ingenio, aversatus veneficii nomen, ta

220쪽

. A R G E N I s. L I B. II. I 89 quam de inaudito facinore, cum interrogaretur, ipse plura quaerebat: cumque Eristhenes jam flagitium confessus diceretur, ratur hanc esse fallaciam, nec se credere respondit turpissimum crimen in Eristhenem cadere; nec si maxime caderet, se conscium esse. Ad eXtremum, expugnavit pertinaciam Eurymedes prudenti consilio: Oloodemum in arcano loco sistit; unde Eristhenes posset audiri, quocum ipse anteactos sermones repetere coepit. Eristhenes, tanquam in pignus constantiae, nec suum abnuebat, nec sociorum crimen ; donec adeo Oloodemi patientiam vicit, ut repente exclamaret; d te vel simplicem, Erisibenes; vel tuorum proditorem p Stragulis deinde reiectis, communem suorum perniciem appellavit, & selum itu dignum. quem pluribus comparavissent. Serd intellexit Eristhenes se ab Eurymede esse delusum ; neque Oloodemum communis flagitii indicium fecisse. Verbis ergo quae tempus dolorque ferebant errorem excusare parabat Oloodemo. Sed ut satis explorata res, adhibitique idonei testes, in diversum abstracti conduntur in carcerem, &postridie ad publicum judicium trahuntur : ne si quaestio populo teste non habita esset, clien telis & fictionibus deinde reorum tanquam parum legitioma invidiose traduceretur. Sed quamquam Epeirctimis civibus Rex fidebat; tamen ad reorum custodiam, Praetoriani cum armis in foro locati sunt. Et ex ejusmodi loco dicenda causa erat, unde facile, si tumultus exarsisset, recipi in arcem possent, &carceri reddi. Populus in forum per praeconem evocatus effuse convenerat; & ille qui orare in publicis judiciis regias causas solebat, in hunc sensum loquutus est : Scire populum quanta ipsius charitate Rex flagret, nec Regem vicissim dubitare, quin sit illi charissimus. Itaque Eristhenem & Oloodemum, muli rum in se scelerum reos, quanquam poterat suo iure damnare, tamen distulisse ad publicos judices; ut optimorum civium studiis potissimum vindicetur. Audiret popu-

SEARCH

MENU NAVIGATION