Catulli, Tibulli, et Propertii Opera

발행: 1772년

분량: 287페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

PROPERTII LIBER II. L 193

Illum ad vicinos cum amplexa quiesceret Indos, Maturos iterum est quelia redire dies. Illa Deos currum conscendens dixit iniquos Invitum et terris praestitit officium: Cui majora senis Tithoni gaudia vivi Quam gravis amisso Memnone inctus erat. Cum sene non puduit talem dormite puellam, Et canae toties oscula ferre comae. At tu etiam juvenem odisti me perfida, cum sIpsa anus haud longa curva futura die. Quin ego diminuo curam . quod saepe Cupido Huic malus esse solet, cui bonus ante fuit. Nunc etiam infectos demens imitare Britannos. Ludis et externo tincta nitore caput. Ut natura dedit, sic omnis recta figura. Turpis Romano Belgicus ore color. Illi sub terris fiant mala multa Puellae, Quae mentita suas vertit inepta comas. De me, mi certe poteris formosa videri; Mi formosa satis, si modo saepe Venis. An si caeruleo quaedam sua tempora fuco Tinxerit, idcirco caerula forma bona est 'Cum tibi nec frater, nec sit tibi filius ullus Frater ego, et tibi si in filius unus ego.

Ipse tuis semper tibi sit custodia lectus:

Nec nimis ornata fronte sedere velis. Credam ego narranti, noli committere, famae. Et terram rumor transilit, et maria.

ET SI me invito discedis, Cynthia, Roma,

Laetor, quod sine me devia rura colis. Nullus erit castis juvenis corruptor in agris, Qui te blanditiis non sine esse probam. Nulla neque ante tuas orietur ri Xa fenestras,

202쪽

194 PROPE T ID LIBER II.

Nec tibi clamata somnus amarus erit. Sola eris, et solos spectabis, Cynthia, montes, Et pecus, et fine Pauperis agricolae. Illic te nulli poterunt corrumpere ludi, Fanaque peccatis plurima causa tuis. Illic assidue tauros spectabis aranteS, Et vitem docia ponere falce com S. Atque ibi rara feres inculto thura sacello, Hoedus ubi agrestes corruet ante focos. Protinus et nuda choreas imitabere sura Omnia ab externo sint modo tuta viro. Ipse ego venabor jam nunc me sacra Dianae Suscipere, et Veneri ponere vota juVat. Incipiam captare feras, et reddere pinu

Cornua, et audaces ipse monere canes: Non tamen tua uos ausim tentare leones,

Aut celer agrestes cominus ire sues. Haec igitur mihi sit lepores audacia molles Excipere, et stricto figere avem calam O Qua formosa suo Clitumnus flumina luco Integit, et niveos abluit unda bove S. Tu, quoties aliquid conabere, vita, memento Venturum paucis me tibi luciferas. Sic me nec soli poterunt avertere silvae, Nec vaga muscosis flumina fusa jugis Quin ego in assidua mutem tua nomina lingua. Absenti nemo non nocuisse velit.

QUI D fles abducta gimVius Briseide quid B cs

Anxia captiva tristius Andromacha Quidve mea de fraude Deos insana fatigas Quid quereris nostram sic cecidissi fidem Non tam nocturna volucris funesta querela Attica Cecropiis obstrepit in foliis: Mi

203쪽

Nec tantum Niobe bis sex ad busta superba Solicito lacrymans depluit a Sypylo.

Me licet aeratis altringant brachia nodis; Sint mea vel Danaes condita membra domo

In te ego et aeratas rum Pam, mea Ita, cateDas,

Ferratam Danaes transiliamque domum. De te quodcunque, ad surdas mihi dicitur aures; Tu modo ne dubita de gravitate mea. Ossa tibi iuro per matri S, et Octa parentis,

Si fallo. cinis heu sit mihi uterque gravis

Me tibi ad extrema mansurum, ita tenebras. Ambos una fides auferet, una dies. Quod si nec nomen, nec me tua forma teneret; Posset servitium mite tenere UUm.

Septima jam plenae deducitur orbita Lunae, Cum de me, et de te compita nulla tacent. Interea nobis non nunquam janua mollis, Non nunquam lecti copia facta tui Nec mihi muneribus nox ulla est emta beatis: Quicquid eram hoc animi gratia magna tui. Cum te tam multi Peterent, tu me una petisti. Possum ego naturae non meminisse tua PTunc me vel tragicae veXetis Erinnyes et me Inferno damnes, Tace, judicio :Atque inter Tityi volucres mea cena agetUr Tumque ego Sisyphio saxa labore geram. Nec tu supplicibus me sis venerata tabellis: Ultima talis erit, quae mea Prima fides. Hoc mihi perpetuo jus est quod solus amator Nec cito desisto, nec temere incipio.

AH quantum de me Panthi tibi pagina finxit,

Tantum illi Pantho ne sit amica Venus. Sed tibi jam video Dodona verior augur: et Uxorem

204쪽

196 PROPERTIL LIBER PII.

Uxorem ille tuus pulcher amator habet. Tot noctes periere: nihil pudet aspice, cantat Liber; tu nimiu1 credula sola jaces. Et nunc inter eos tu sermo es te ille superbus

Dicit se invito saepe fuisse domi. Dispeream, si quicquam aliud, quam gloria, de u i aeritur, has laudes ille maritus h abet. Colchida sic hospes quondam decepit Iason

Vecta est tenuit namque Creusa domum.

Sic a Dulichio juvene est elusa Calypso:

Vidit amatorem Pandere vela suum. Ah nimium faciles aurem praebere Puellae, Discite, desertae, non temere esse bonae. Huic quoque qui restat, jampridem quaeritur alter: Experta in primo stulta cavere potest. Nos quocunque loco, nos omni tempore tecum, Sive aegra pariter, sive valente, sumus.

SC PS here mi multas pariter placuisse puellas;

Scis mihi, Demophoon, multa venire mala. Nulla meis frustra lustrantur compita plantis. O nimis exitio nata theatra meo lSive aliquis molli deducit candida gestu Brachia seu varios incinit ore modos. Interea nosti quaerunt bi vulnus ocelli Candida non tecto pectore si qua sedet :Sive vagi crines puris in frontibus errant, Indica quos medio vertice gemma tenet. Quae si forte aliquid vultu mihi dura negarat, Frigida de tota fronte cadebat aqua. Quaeri S, Demophoon, cur sim tam mollis in omnes ΘQuod quaeris, quare non habet ullus amor Cur aliquis sacris laniat sua brachia cultris Et Phlogis insanos catalitur ad numeros PUni-

205쪽

Unicuique dedit vitium natura creato: Mi fortuna aliquid semper amare dedit. Me licet et Thamyrae cantoris fata sequantur Nunquam ad formosas, invide, caecu ero. Sed tibi si exiles videor tenuatus in artus, Falleris: haud unquam est culta labore Venus. Percontere licet: saepe est experta puella officium tota nocte valere meum. Jupiter Alcmenae geminas requieverat arctos. Et coelum noctu bis sine rege fuit: Nec tamen idcirco languens ad fulmina venit: Nullus amor vires eripit ipse suas.

Quid cum e complexu Briseidos iret Achilles Num fugere minus Thessala tela Phryges PQuid Θ serus Andromachae lecto cum surgeret Hec

tor,

Bella Mycenaeae non timuere rates PIlle vel hic classes poterat, vel perdere muros: Hic ego Pelides hic ferus Hector ego. Aspice uti celo modo Sol modo Ibuna ministret: Sic etiam nobis una Puella Parum est. Altera me cupidi teneat, foveatque lacertis, Altera si quando non sine esse locum. Aut si forte irata meo sit facta ministro, Ut sciat esse aliam quae velit esse mea. Nam melius duo defendunt retinacula navem, Tutius et geminos anxia mater alit. Aut si e dura nega sin es non dura, Venito. Quid juvat in nullo pondere verba loqui Hic unus dolor est ex omnibus acer amanti, Speranti subito si qua venire negat. Quanta illum toto versant suspiria lecto, Cum recipi, quem nom noverit illa vetat Et ursum Puerum quaerendo audita fatigat: Quem, quae scire timet, quaerere plura jubet.

206쪽

CUI fuit indocti fugienda haec semita vulgi,

Ipsa petita lacu nunc mihi dulcis aqua est Ingenuus quisquam alterius dat munera serVo, Ut commissa sua verba ferat dominae PΕ quaerit toties, quaenam nunc porticus illam Integit Θ et campo quo movet illa pedes 8Deinde ubi pertuleris, quos dicit fama, labore, Herculis, ut scribat, muneris ecquid habes Cernere uti possis vultum custodis amari, Captus et immunda saepe latere casa. Quam care semel in toto nox vertitur anno lAh pereant, si quos janua clausa juVat. Contra rejecto quae libera vadit amictu, Custodum et nullo septa tumore, Placet Cui saepe immundo Sacra conteritur Via socco, Nec sinit esse moram, si quis adire velit. Di fieret haec nunquam, nec poscet garrula, quae te Astrictus ploret saepe dedisse pater. Nec dicet, timeo . propera jam surgere, quaeso: Infelix Hodie vir mihi rure venit. Et quas Euphrates, et quas mihi misit Orontes, Me capiant; nolim furta pudica tori. Libertas quoniam nulli jam restat amanti, Nullus liber erit, si quia amare volet.

T loqueris, cum sis jam noto fabula libro,

Et tua sit toto Cynthia lecta soro pCui non his verbis aspergat tempora sudor

Aut pudor ingenuus, aut reticendia amor.

iod si jam facilis spiraret Cynthia nobis Non ego nequitiae dicerer esse caput: Nea

207쪽

Nec sic per totam infamis traducere urbem: Urerer et quamvis nomine verba darem. Quare ne tibi sit mirum me quaerere vile :Parcius infamant: num tibi causa levis P Ε modo pavonis caudae flabella superbae, Et manibus dura frigus habere pila,

Et cupit iratum talos me poscere eburnOS, Quaeque nitent Sacra vilia dona via.

Ah peream, si me ista movent dispendia L sed me Fallaci dominae jam pudet esse jocum. Hoc erit in primis, quod me gaudere jubebas PTam te formosam non pudet esse levema Una aut altera nox nondum est in amore peracta, Et dicor lecto jam gravis esse tuo. Me modo laudabas, et carmina nostra legebas. Ille tuus Pennas tam cito vertit amor PContendat mecum ingenio, contendat et arte; Imprimis una discat amare domo.

Si libitum tibi erit ternaeas pugnet ad hydras; Et tibi ab Hesperio mala dracone ferat.

Tetra venena libens, et naufragus ebibat undas, Et nunquam pro te deneget esse miser. Quos utinam in nobis, vita, X Periare labores,

Jam tibi de timidis iste protervus erit, Qui nunc se in tumidum ac stando venit honorem,

Dissidium vobis proximus annus erit. At me non aetas mutabit tota Sibyllae, Non labor Alcidae, non niger ille dies. Tu mea compones, et dices, ossa, Properti, Haec tua sunt. Eheu tu mihi certus eras. Certus eras eheu, quamvis nec sanguine avito Nobilis, et quamvis non ita dives eras. Nil ego non patiar, nunquam me injuria mutat. Ferre ego formosam nullum Onus esse Puto. edo ego non paucos ista periissem gura:

Credo ego sed multos non liabuisse fidem.

208쪽

uo, PROPERI ID LIBER II.

Parvo dilexit spatio Minoida Theseus

Phyllida Demophoon, hospes uterqUe malUS. Jam tibi Jasonia nota est Medea carina, Et modo servato sola relicta viro. Dura est, quae multis simulatum fingit amorem, Et se plus uni si qua parare Potest. Noli nobilibus, noli conferre beati S. ViX venit, extremo qui legat ossa die. I tibi nos erimus, sed tu potius, Precor, ut me Demissis plangas pectore nuda comi S.

PN PC A nata meo pulcherrima cura dolori, Excludit quoniam sors mea, saepe Veni. Ista meis fiet notis 1ima forma libellis,

Calve, tua Venia Pace, Catulle, tua. Miles depositis annosus secubat armis Grandaevique negant ducere aratra bove :Putris et in vacua requiescit navis arena: Et vetus in templo bellica Parma Vacat. At me ab amore tuo deducet nulla senectus,

Sive ego Tithonus, sive ego Nestor ero. Nonne fuit satius duro servire tyranno P Et gemere in tauro, saeve Perille, tuo pGorgonis et satius fuit obdurescere vultu PCaucasias etiam si pateremur aves Sed tamen obsistam. Teritur rubigine mucro Ferreus, et Parvo saepe liquore silex. At nullo dominae teritur sub limine amor, qui Restat et immerita sustinet aure in IS. Ultro contemtus rogat, et peccasse fatetur

Laesus et invitis ipse redit pedibus. Tu quoque, qui pleno fastus assumis amore, edule, nulla diu femina pondus habet. At

209쪽

An quisquam in mediis persolvit vota procellis, Cum saepe in portu fracta carina natet ΘAut prius infecto deposcit praemia cursu, Septima quam metam triverit ante rota pMendaces ludunt flatus in amore secundi. Si qua venit sero, magna ruina Venit. Tu tamen interea, quamvis te diligat illa, In tacito cohibe gaudia clausa sinu. Namque in amore suo semper sua maXima cuique,

Nescio quo pasto verba nocere solent. Ouamvis te Persaepe vocet, semel ire memento.

Invidiam quod habet, non solet esse diu. Et si secta forent antiquis grata Puellis,

Essem ego quod nunc tu. Tempore incor ego. Non tamen ista meos mutabunt secula OTCS.

Unusquisque sua noverit ire Via. At vos, qui officia in multos revocatis amore S, Quantum sic cruciat lumina vestra dolor PVidistis pleno teneram candore Puellam, Vidistis fusco ducit uterque color. Vidistis quandam Argiva prodire figura, Vidistis nostras utraque forma an Pit. Illaque plebeio, vel sit sandicis amictu, Haec atque illa mali vulneris una via est. Cum satis una tuis insomnia portet ocellis, Una sit et cuivis femina multa mala.

VI DI te in somnis fracta, mea ita, carina

Ionio lassas ducere rore manu ζEt quaecunque in me fueras mentita fateri. Nec jam humore graves tollere posse comas:

Qualem purpureis agitatam fluistibus Hellen Aurea quam molli tergore vexit Ovia.

210쪽

Quam timui, ne forte tuum mare nomen haberet, . Atque tua labens navita teret aquai Que tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,

Quaeque tibi excepi tum De Lucothoe PAt tu, vix primas extollens gurgite Palmas,

Saepe meum nomen jam Peritura Vocas.

Quod si forte tuos vidisset Glaucus ocellos, Esses Ionii facta puella mari SQ, Et tibi prae invidia Nereides increpitarent, Candida Nisaee, caerula Cymothoe. Sed tibi subsidio Delphinum currere Vidi,

Qui, puto Arioniam VeXerat ante lyram. Jamque ego conabar summo me mittere saxo,

Cum mihi discussit talia visa metus. Nunc admirentur, quod tam mihi pulchra puella

Serviat, et tota dicar in Urbe Potens. Non si Cambysae redeant, et flumina Croes Dicat, de nostro surge, Poeta toro. Nam mea cum recitat, dicit se odisse beatos. Carmina tam sancte nulla puella colit. Multum in amore fides, multum constantia prodest. Qui dare multa potest, multa et amare potest: Seu mare per longum mea cogitet ire puella, Hanc sequar, et fidos una aget aura duos. Unum litus erit sopitis unaque tecto Arbor, et ex una tape bibemus aqua. Et tabula una duos poterit ora Ponere am Entes.

Prora cubile mihi, seu mihi puppis erit. Omnia perpetiar, saevus licet urgeat Eurus Velaque in incertum frigidus Auster agat, licunque et venti miserum vexastis lyssem. Et Danaum Euboico litore mille rates, Et qui movistis duo litora, cum rudis Argus

Dux erat ignoto missa columba mari. Illa meis tantum non unquam desit ocellis, Incendat

SEARCH

MENU NAVIGATION