Vita Nicolai papae 4. Ordinis s. Francisci a Hieronymo Rubeo composita, nunc primum ex ms. Vaticano edita, adnotationibus, novisqiue accessionibus illustrata a p.m. Antonio Felice Matthaejo eiusdem ordinis alumno in imperiali Pisano lyceo ... Accedit

발행: 1761년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

VITA rolum, Iacobumque secutae induciae, verum maritimae tantum, nam hellum terra gestum, tametsi non admodum magnos progressus faceret, haud omnino tamen de

Interea novi in Flaminia tumultus Nicolai animum plurimum perturba Iunt. Nam Stephanus Columna Provinciae Rector , postquam Faventiam , Imolam, Ravennam pacate inviserat, se contulerat Ariminum, ut pacem inter Mala testam h Veruculo, suosque asseclas ex una, Rempublicam, Civitatemque Ariminensem ex altera Componeret, quod et factum est. Iam confecta pace Malatestam , ac Filios ad Ron cofred- dum Malalestae oppidum relegaverat. Sed accidit mense Aprili vesperi, dum Mariscalchi, id autem est, ut hoc ego loco puto, Equitum Praesecti, familiares, ociose inambularent in Urbe, inter ipsos, et Urii Arimini Praetoris item familiares inita ri-

a. Quamobrem a Praetore aeris campani,

quod in summa turri Praetorii erat, is nitu fgno dato accurrit populus, et se-Cum una Martinus Cataldus, qui DuX, ac pene Dominus Ariminensis populi habebatur. Quamquam enim incondita multitudo, et multorum capitum bellua populus dicitur, tamen auctoritatem semper,

162쪽

N1 COLAI IV. roges sententiam sequitur paucorum quorum dim . Praelium satis insigne coeptum intcr eos est, popularesque ballistis, atque aiis armorum generibus, ac vexillis. pedites, atque equites ad Columnae aedes veriss jaciendis lapidibus, et strenue praelian. Co concurrunt. Hanc ob rem Mala testae amici, studiosique convenere in Sectan

ram compita, seque ibi a popularibus tu tati sunt i . In ipsum etiam forum , aliaque loca, qua domus, ac turres erant jactabantur lapides, magnaque tandem cum militibus , et familiaribus Columnae pugna fuit, et ni summa ope Montagna Parcitatus vir vel Dantis a , qui eo tempore vixit testimonio in civitate princeps, majora ne fierent, restitisset, et discedere ab armis populares, pedemque referre cura siset, dubio procul Palatium Columnae ademissent; sed laxata pugna, instante Parcitato, ea nocte abjere . Patefacta interim prope Atti Ravignani domum posterula G 4 . . est g . si Legantur Annales Foroliviensex apud M

163쪽

ro 4 VITA

est; cum enim eo tempore Civium mu tae essent, plurimumque possent in iis C vitatibus factiones, consueverunt in Urbs moenibus occultas, et quasi caecas portas minores posterulas, tanquam posticulas vocatas , levi opere lapidibus, et cemento obstructas facere. Per eas, si larte majores, praecipuaeque Urbis portae Occup rentur, rejectis facile lateribus apertas, 1 micos subsidio introducebant. Quod et nunc

accidit, Malalesta, ejusque laciis per ha-jusmodi posticum Urbem ingressis : qua de

re populares fusi, compluresque metu Urbe abjerunt, multi nihilominus capti, et

in Columnae potestatem traditi ; in iis fuit

Martinus Cataldus, qui in quaestionem actus, se cum aliquot civibus conjurasse fassus est, Columnae Provinciae Rectori Urbem eam/ut auferrent, illumve , et familiam ejus omnem, ac stipendiarios milites trucidarent, aut saltem Urbe pellerent, ut solus ea potiretur. . Hac proditione vehementer Pontifex commotus suspendio necari Martinum jussit, reliq uos conjurationis socios relegari. Itaque ex illis plerique Cremonam, An

gniam alii, quae Urbs Hernicorum est in Latio, multi in Sabinos, Aquilam in exi

lium emandati. Ad haec Stephanus in ipso

164쪽

NICO LAI IU. et os Atimini Praetorio gravi edicto pronuncia. to ex Bernardi x Episcopi Portuensis tunc Cardinalis, et Legati Apostolici jam promulgatae superioribus annis sententiae foris mula, Urbem Ariminum honore, dignitate, privilegiis, agro, Praetura, et omni demum jurisdictione mulctavit. Mox Andream Montagnam virum prudentia, et nobilitate insignem, amplis honoribus usum Civitati Praetorum dedit a . Per hunc modum Ariminensibus rebus compositis, Ravennam cum suis proficiscitur, cujus tum civitatis Hostasius P lentanus Guidi filius Praetorem gerebat. Erat tum Praetura in Italia circiter centum, et viginti octo annos ab Friderico primo Caesare jam instituta, et copiis ad bellum conscribendis, et jure dicundo summae pene in civitatibus auctoritatis, praeterquamquod populari plurimum subjecta

inconstantiae, nautabilitatique in praefinitum tempus dabatur. Quem temporis quasi limitem tollere cum Polentani, et alia.

rum i Is erat natione Gallus , e familia de Lan tuis suis, qui a Μartino IV. in Cardinalem electus, ab eiaem legatus est in Flaminiam, mu tasque alias Provincias. Consule oldoinum T. II.

v. alias eis. in Martino m. n. t. eol. 238.

Confer Annales memoratos loco citi

165쪽

ros VITA

rum Civitatum optimates quaererent, in annum primo, mox in diuturnius spatium prorogari sibi Praeturam curabant ab iis Magistratibus, et Senatu, quos ipsi et publice Praetoria, et sua privatim auctoritate, quibus plurimum in civitate valebant, illis Magistratibus ornandos , et in eum

Senatum cooptandos curaverant, suarumque partium fecerant; atque hac ratione sensim in absolutum dominatum civitatum

irrepebant: praesertim quod Pontifices Maximi bellis agitati, et negotiis impediti ;quae quod inter magnos Principes essent specie quidem habebantur longe majoris momenti, abditos hoste, latentesque dolos vix sentire posse videbantur. Quapropter

Cum Ravennam Stephanus venisset Ravennates inter se Cives pacaturus, ut suis literis, quas nos legimus Nicolaus Pontifex testatur, ab Hostasio, et Lamberto Polentanis Fratribus Vibis arcem tradi sibi postulavit. Id cum Polentani recusarent, nae- tuerentque propterea, sibi a Stephano neu per vim classes ipse extorqueret, quamquam Guido pater Florentiam, Bernardinus frater Mediolanum Praetores aberant, tamen amicorum satis magna manu equi. tum , peditumque Ravennam accita, medium Novembrem circiter, stata ab eis no-

166쪽

NICOLAT IV. Io cte in Civitate tumultuatum. Ea occasione Stephanum ipsum Columnam Provinciae Reetorem, Ioannem filium, Mariscalchum generum Petrum Palom baram, Guidum Pi. leum, Petrum Frangi panem, Petrum e Se

gia Iudicem, Angelum Signinum Medicum .

et ex ejus familia reliquos, equites etiam, et stipendiarios milites ex improviso Oppressos coeperunt, et in carcerem , ac Vinc Ula conjecerunt I ; bona eorum, arma, equi, quos gregarios decem, egregios, et gene Iosos, unum supra centum fuisse, certum est, direpta. is nuncius jam ante exulceratum Ariminensi conjuratione optimi Pontificis ani

mum supra quam dici potest momordit, idque

i Stephanus Columna in earcerem a Lamberto, et Hostasio conjectus est anno raso. , vel idibus Novembris, ut legitur in Annalibus Caese-

nat. col. II 6. , vel 36. cal. ejusdem mensis, quem

admodum scribit Villanius op. eis. I. 7. cap. 1 3. col. 336. Bartholomaeus delia Pulliola ordinis Μinorum in Chron. Bononiensi T. XVIII. S. R. I. cοI. 296., et Bartholomaeus Ferrariensis O. P. in PObbistoria T. xXIV. o. eis. eol. 7or. opinantur sStephanum in vinculis positum anno praecedentis quibus cum repugnent villanius, Annales Caese- t. paullo ante memorati, Chronicon Parmenso T. Iae m. eis. eol. 8ao., et Franciscus Pipinus in Cbro . cap. 36. T. eis. eia. 733. , arbitror creden dum hae in re iis non esse.

167쪽

lloqVIVA idque eo acrius, quo Calbuli , Foroliviam, et Flaminii foederis reliqui, l inciae primores erant, coniurasse in id

eosdem dies tumultuatum est, Alidosio cum 'nicis, factionis oue suae ceteris arma in Nordi- Iios movente: quamobrem advenientibus

ex oppido Medicina inde haud procul mult praelium atrocius, quam pro numero pu- ntium editum, pluribu tis Ceterum cum Norditiorum subsidio assidue equites Bononia venirent, Alidosius cum Lis pidem reserre, et Urbe tandem excedere cogitur. Itaque 1 Bononiensi Republica mil

quarunt munitionesquς . . - iam ouoaue, ubi Columnae. Increbuit captivitat Manstedii coacta multorum ma-ζu, ingressi, fugientibus inde risiis, Rogatis, ettat, lassaque, et vallo suburbium, qu dest ad pontis portam, coniunctis Adarisii, ceterique urbe pulsi cum Marainardo ε Sosenana ci) consili , i in De

168쪽

NICO LAI IV. Ioseopiisque, quas satis instructas, et validas ex amicis contraxerant, haud ita diu post, quam profugerant ex Urbe, hora diei te

tia in eam sunt reversi, paucis ante horis, Mancte diis, qui forsan adversus tantam copiarum molem posse urbem tutari dissiderent, abeuntibus. Ejus urbis Praefecturam Maghi nardus, et Lambertus Polentanus Guidi filius iniere. Ariminensis Praetor , quem Stephanus Civitati discedens praefecerat, ita uti supra memoravimus, hac eadem insigni rerum perturbatione ex Urbe evolavit : Urbis dominatum Malalesta accepit, et in sex menses Rodulphinum Ga-lisidium Caesenatem Praetorem designavit ci). Universae Flaminiae judices Caesenae tum erant tres. Andraeas Cesus a , Gentilis h Sancto Elpidio, et Fera pecora Parin mensis : ii assentire illis Caesenates, qui Stephanum coeperant, cum intelligerent, viderentque se tutos ibi esse non posse, multisi, de , e savio Dranno, et sue delia eontrada trais Casentino, et Romagna, grande Castellano, et ,, eon molii sedeli, savio si di guerra, et bene avventuroso in pia bat lie, et at suo tempo fece gran eose: Ghibellino era di sua naetione , is et in sue opere,, x Considantur Annales Forolivien. eia.

sa De Setia dieitur in Annalibus laudatis.

169쪽

I IO

VI ΤΑ multis quotidie indecoris succedentibus rebus, longe melius sibi consultum putantes, si inde quam primum abirent, in Riversanum Archiepiscopi Ravennatis Oppidum, mox aliquot post diebus Fortivium, quae tunc Civitas populari libertate adminiit rahatur, se contulere: ibi a populo, qui Ec-Hesiae Romanae jussis, quod et ceteri populi suae quisque Civitatis assirmabant, obsequi perpetuo velle profitebatur, in tutelam accepti.

Graviter, molesteque tulit haec Ponti sex, ac Petro Saraceno Legato in hac Provincia suo mandavit, ut insigniendis cruce Provincialibus, in ossicio continere illos pro virili parte niteretur. Quod Petrus Fortivium et ipse profectus diligenterfecit, advocataque saepe concione crucis fgno decorabat, et remittebat multa, Condonabatque iis, qui apud se esse, suoque praesidio, ac defensioni vellent. Verum mense Decembri ad XIII. Cal. Ian. Ma-ghi nardus, et Lambertus Faventiae Praefecti, Guido Polentanus cum Ravennatibus, Malalesta cum Ariminensibus. Cerviensibus, Foropompilianis, Britonorianis, Cumque Tosolino Abbatis ci , et omni peditum

it Annales memorati Tosolinum de Abete eo

gnominant.

170쪽

NICO LAI IV. ditum eorum, atque equitum manu Foris Ilvium per portas S. Blasii, et S. Petri repente ingressi nullo neque damno, neque vi cuiquam illato, ejus etiam dominatum Civitatis occuparunt : Praetoribusque ibidem designatis, Ugulino cognomento Ci-gnatta I), et Guido Polentano, eodem die

abierunt.

Nicolaus tanto malo, qui latius manabat in dies, acrioribus remediis subveniendum ratus, dum esset Orbili. XI. Cal. Ianuarias Flaminiae Comitem, Rectoremque

crea- 1 In Annalibus indieatis eat. x38. cognomi natur Cunatu. In iisdem Annalibus , quos ferε exscribit, et sequitur Rubeus noster, legitur haec omnia accidisse anno raso. Quod attinet ad Urbis Foroliviensis occupationem, existimat Villanius anno sequenti accidisse; ait enim Deo supra cin ,,nelis detio anno trastin essendo tutia la Contea diis Romagna alΓ ubbidieneta di S. Chleta solio la,, guardia det Uescovo d' Λreetto, che n' era Co ,, te per lo Papa, Ma hi nardo da Susinana conis certi gentili, e grandi huomini per furto preis sero la Citti, di Forti, et in quella presono il,, Conte Λghinolso da Romena eo' figlioli, ii qua- ,, te era Fratello dei detio Ves vo, et assediocri u det to Vescovo in Cesena, onde suris grande ,, guerra in Romagna ,, . De anno quo captum est Forolivium idem sentit Benvenulus Imolensis in Commenti in Comoed. Dantis apud Murat. T. I. Amis. Dac medii aevi e- rior. qui praeterea

scribit id aeeidisse dis a 3. Decembris die Dominiso.

SEARCH

MENU NAVIGATION