Vita Nicolai papae 4. Ordinis s. Francisci a Hieronymo Rubeo composita, nunc primum ex ms. Vaticano edita, adnotationibus, novisqiue accessionibus illustrata a p.m. Antonio Felice Matthaejo eiusdem ordinis alumno in imperiali Pisano lyceo ... Accedit

발행: 1761년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Baslicae Vaticanae Canonici essemus, ibique per annos i . Capituli Tabulario Praefe-

munere fungeremur, monumentum vidimus,quod in dictoTabulario asservatur in quo sic legitur: Decimo Kalendas Septembris Anno Domini r 28 o. obiit Sauctis ae memoriae Divus Nicolaus Papa III. Quae verba subsequitur prolixa gratiarum descriptio, et beneficiorum, quibus eanadem Basilicam insigniter cumulavit Nicolaus praedictus. Similiter in particulari Benefactorum eiusdem Basilicae Martyrologio extant haec verba: Decimo Septimo

Kalendar Iunii , eodem die facta es translatio

corporis Snnctae memoriae D. Meolai Papae III. in monumento nomo. Neque tamen hinc qui Dquam vel conjecturis in suspicionem venit, Nicolaum III. publico cultu in Basilica Vaticana gaudere; quin immo ad hunc usque diem in ense Novembri Anniversarium fit pro

et Sanctae ν reordationis, quicunque lariassu pateretur, nihil colligi ex iis possis pro Nicolai caussa; verum cum aliunde constet, eundem Nicolaum sanis ctitate celebrem fuisse . erunt certε, qui ducent, memorata verba felicis edie. non nisi ad Pontificis nostri sanctimoniam indieandam referri debere: judicemque appellabunt hac in re Benedictum ipsum , qui in Gi-soia ad Regem Portugall. alias citata n. 38. probat, Stricium Sanctum esse , quod a S. Innocentio I., et ' Concilio I. Toletano vir sanctae memoriae , a S. Leone heatae recordotionis vocetur . celebratque Florentini. um, et Norisium, quia in eadem sunt opinione.

282쪽

22 APPEN DIXpro eius animae Suffragio. Nobis satis er tattulisse exemplum Nicolai III., adducta siquidem monumenta inveniuntur etiam typis vulgata ab Oldoino tu Additionibus ad Ciaconium in vita Nicolai III., cetera vero eiusdem generis monumenta praetermittimus, quae proferri possent, si in Archivio

Capituli veteres chartae evolUerentur.

ConcludimLs igitur, nullum haberi publicum cultum Nicolai IV. in S. Maria Majore; adeoque nostra auctoritate litterposita decernimus, praedictas Nicolai IULReliquias claudi debere, et Sigillo muniri in aliqua Capsula,'quae servetur quidem in Reliquiarum armario, sed ita servetur, ut Reliquiae praedictae neque Populo ostendantur , neque ullo unquam tempore publicae venerationi eXponantur. Capsulae autem inscribatur, eg tare in Archivio documenta ad eam spectantia; in eodemque Archivio col Iocetur diligens , ac pia Canonici Stroagi Dissertatio simul cum animadversionibus hisce nostris, quas Nos ipsi dictavimus, et manu propria subscriptas Sigillo nostro munivimus hac die 24. Octobris Anni IIIo. Locus' is Sigilli.

Benedictus Papa XIV. FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION